CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 410531 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/410531.

Nodus 410531 in documento flacius-m-clavis-2.xml


PRAEFATIO.

Ultimo loco ac veluti concludendae meae huius secundae partis gratia non inutiliter forte fecero, si aliquid dixero pro sacrarum Literarum defensione, ac ostendero, quod ipsae solae sint unica veritatis norma, quarum scrutatione tum vera religio fidesque cognosci, tum impius error retundi possit: sicut verissime Christus noster unicus praeceptor affirmat, errantes inde ac ideo errare, quia Scripturas ignorent.

Primum igitur ostendam, sacras Literas esse unicam illam lucernam nobis in obscuro loco praelucentem: deinde proponam aliquot regulas in disputatione Theologica et diiudicandis controversiis religionis adhibendas. Postremo etiam adscribam, quam multipliciter adversarii in suo illo Aegyptiarum tenebrarum regno sacras Literas et omnem sanam scientiam proculcaverint, et ex Ecclesia exploserint. Haec enim omnia suo quodammodo erunt veluti quaedam praxis totius praecedentis Operis. Omnes enim hae regulae eo directae sunt, ut ex sacris Literis veritas recte colendi Deum cognosci, errorque refutari possit, quod solae sacrae Literae sint certissima norma veritatis.

In hoc libello id sedulo agemus, ut quantum fieri potest, quam brevissime probemus, solas sacras Literas esse vere verbum aut doctrinam Dei, ac vocem Christi, sive simul auribus sonum accipiendo, sive oculis legendo, sive denique sola animi cogitatione percipiantur: eoque illum demum coetum germane Christianum esse, ac dici posse et debere, qui eas corde perceptas, vera fide discit ac sequitur: non qui commenta hominum sectatur, ac pro verbo Dei veraque Dei doctrina iactat et venditat.

1 Primum autem hîc valde operaeprecium est nosse vetustissimum morem Conciliorum, de quo Cusanus scribit: quod veteres concilium celebrantes, soliti sint in medio, in propria quadam ac honestiore sede collocare Evangeliorum librum, quo illi nimirum evidenter testati sunt, Christum, secundum suam promissionem, in medio ipsorum sedere, eumque solum in suo Evangelio aut sacris Literis loquentem in omnibus actionibus ac iudiciis synodi, tanquam unicum praeceptorem, et unicam viam ac veritatem, audiendum esse. Non illi posuerunt in medio Scotos, Thomas, aut Romanos Pontifices, eorumve iura, qui (si credere fas est) errare non possunt. Non etiam ipsos Canones, aut Concilia, vel Patres, aliosve mendaces homunciones: sed solum verbum Dei, aut sacras Literas. Hanc consuetudinem et veritatis cognoscendae viam, omnes hoc quoque tempore se qui deberent.

Huc ad de et illud, quod tota antiquitas sacras Literas Biblicum canonem, et canonica scripta nominare solita est, indicans illum esse unicum inquirendae veritatis canonem aut normam: et, ut Scriptura loquitur, lucernam pedibus nostris, per obscurum iter gradientibus positam.

2 Secundo habemus pene innumera expressaque viventis Dei mandata, ut dilectum filium audiamus, ut Scripturam scrutemur, ut in omnibus dubiis ad Mosen et Prophetas, et (ut inquit Isaias) ad legem et testimonium recurramus. Nullum vero habemus mandatum Dei, ut ad hominum commenta, sive sint patres, sive filii, consuetudines aut traditiones, cognoscendae veritatis ac pietatis causa, confugiamus.

3 Praeter mandata viventis et omnipotentis Dei, habemus etiam illustrissima et omnibus imitanda exempla ipsiusmet Christi et Apostolorum: qui, cum veritatem illustrare ac immoto robore confirmare vellent, non ad patres et traditiones hominum, quas tum innumeras habebant et citare poterant, sed ad solam Scripturam confugerunt, ex illis fontibus Israel perpetuo aquas salutis haurientes, et sitienti plebi Domini ministrantes.

4 Quod autem Scriptura sit perspicua, affirmat Spiritus sanctus loquens de ea in fine Hoseae hisce verbis: Planae sunt viae Domini, et rectae, ac iusti ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis. Sic et Psalmus dicit, verbum Domini esse purum et lucidum, sicut argentum septies excoctum et purificatum. Quae autem, ô bone Deus, maior impietas, detestabiliorque blasphemia excogitari potest, quam dicere sacras Literas (ut isti impuro ore clamitant) esse ambiguas, obscuras, flexiloquas: et contra iactare, se suaque conciliabula esse supra Scripturam, et quae similia ministri Antichristi blaterant? Quasi vero Spiritus sanctus, eius autor, vel studio nos decipere, nobisque imponere voluerit: vel etiam non potuerit ea perspicue dicere, quae voluit.

5 Semper hypocritae ad suos patres et traditiones confugiunt, ut videmus in exemplo impiorum Pharisaeorum et Iudaeorum. At Christus cum Apostolis adeo non curat patres, ut etiam eos redarguat, et severiter pronunciet de illorum institutis ac traditionibus, inquiens: Frustra me colunt mandatis hominum: et eorum sectatores affirmet esse caecos, et caecorum duces. Sic et nostri Papistae hoc tempore clamant: Quare vos violatis traditiones ac instituta maiorum? nihil considerantes, quod et ipsi, sicut olim Pharisaei, propter traditiones et mandata hominum. Dei ipsius mandata irrita faciant. Christus sane mox initio suae praedicationis Matth. 5 patrum interpretationem Scripturae, aut potius corruptionem damnat: ostendens, non eorum impias glossas, sed ipsam Scripturam sequendam esse.

6 Si ex patribus, atque adeo etiam recentioribus scriptoribus, necessariô esset petenda interpretatio Scripturae, et controversiarum diiudicatio, et non proprie ac tantum ex hac Scriptura: quid tandem fecisset, aut quomodo sui temporis controversias diremisset primitiva Ecclesia annis iam amplius 300. initio cum nulli scriptores essent, qui vel paulo plenius de plerisque capitibus religionis Christianae disservissent? Nimirum expectandum illis fuisset, donec Thomas ac Scotus nascerentur, qui suis tenebris Ecclesiam illuminarent: aut etiam donec tales illis Romani pontifices exorirentur, qui et caput essent totius Ecclesiae, et errare plane non possent. Quôd si olim optime ac maximê Ecclesia floruit, verumque a falso diiudicare, solius Scripturae lumine potuit: sperandum est, hoc quoque tempore idem in conciliis et alio qui fieri posse.

7 Oportet normam iudicii ac veritatis in Ecclesia certis ac finitis, vel potius paucis quibusdam scriptis esse comprehensam, et certis sigillis confirmatam. Sic autem sola Scriptura est finita, et sacramentis et divinis miraculis Prophetarum, Christi et Apostolorum confirmata: non autem patres aut eorum commenta.

8 Urgent quidem isti contra nos miracula et martyria patrum. Sed illud contra verissime respondetur: Omnes sanctos Patres et Martyres miracula faciendo et patiendo non se suave dicta ac scripta ostentasse, sibive laudem aut testimonium, quod errare nequeant, praebuisse: sed soli Christo eiusque verbo: id est, sacris Literis. Nullus unquam patrum miracula faciendo aut patiendo dixit: Hoc miraculo aut hac mea passione testor, me nihil unquam falsi scripsisse aut dixisse: sed, Testor quod hic IESUS sit unicus servator mundi, et quod solus hic liber sacrarum Literarum veram et immotam Dei religionem, sine omni errore ac mendacio, contineat. Sic igitur sacrae Literae, non hominum commenta, sunt sacramentis, miraculis et martyrum sanguine obsignata ac confirmata. Non loquimur autem de miraculis postremorum temporum, quae (teste Paulo) sunt efficax illusio et impostura satanae et Antichristi: 2 Thessasalonicens. secundo.

9 Norma iudicii quiddam publicum et a summa autoritate confirmatum esse debet: sed talis est sola Scriptura. nam patrum scripta sunt singulorum hominum privatae cogitationes, et non a summo Rege regum et Domino dominantium comprobatae.

10 Deus hoc consilio proposuit sacras Literas Ecclesiae, ut essent norma iudicii, sicut supra in eius mandato exposuimus. At patres nequaquam hoc fine scripserunt (quod ex ipsorum dictis probabimus:) sed tantum, ut potissimum sui temporis hominibus et controversiis servirent. Videndum vero sedulo est, in quem usum unum quodque paratum ac ordinatum sit, ut sic etiam eo utamur.

11 Omnes patres professi sunt, se sua ex sacris Literis hausisse: et inde, ut ex fonte et unica regula veritatis, omnia sua probare sunt conati. Quae ergo est ista impudentia, invertere rerum naturam, et ex remensurata mensuram iudicare, et fonti rivum tanquam meliorem aquam continentem praeferre?

12 Papae plerique fuerunt aut indoctissimi, et certe sacrarum Literarum rudes: aut vero quae sua sunt, non quae Christi et Ecclesiae, quaerentes, quod crassissimis exemplis nimium clare testatum fecerunt. Quid ergo illi boni Ecclesiam Dei docuissent? Cur igitur illorum nugamenta et pleonectica decreta pro immota veritate nunc haberentur?

13 Patres, Papa, et etiam multa Concilia tantum de sui temporis causis ac controversiis egerunt, eoque nobis ac nostris controversiis minus conveniunt. At Scriptura habet generales normas, et ita est mirabiliter divinitusque temperata, ut omnibus temporibus ac controversiis sit perinde accommodata.

14 Ipsimet patres, ac praesertim saniores et vetustiores, nos a suis et aliorum scriptis ad solas sacras Literas, praecipue ubi de iudicio ac certitudine gravissimorum negociorum agitur, ablegant. In cuius rei testimonium quaedam eorum dicta brevissime adiiciemus.

Irenaeus adversus Valentini et similium scripta lib. 2, cap. 56, Scripturis divinis niti certa et indubitata veritas est, in firma et valida petra est domum suam aedificare: hac vero derelicta, aliis niti quibusdam doctrinis, incertum effusae arenae (unde facilis eversio) est ruinam statuere. Idem inquit: Beatus qui seminat super omnem aquam, ubi bos et asinus calcat: hoc est, qui seminat super populos duntaxat sequentes Testamenti utriusque doctrinam, non supervacaneas humanarum traditionum fabulas.

Hieronymus super Matth. cap. 32, Quod de Scripturis non habet authoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur.

Idem 24. quae. 1. Can. Non adferamus. Non adferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, pro arbitrio nostro, dicentes: Hoc grave est, hoc leve est. Sed adferamus divinam stateram de Scripturis sacris, tanquam de thesauris Dominicis.

Cyprianus sermone de Baptismo Christi: Hoc natura, hoc ratio, hoc (Domine) verbi tui clamat authoritas, hoc ex ore tuo audivimus: hîc invenit consummationem omnis religio. Primum est hoc mandatum, et ultimum: hoc in libro Vitae scriptum, indeficientem et hominibus et angelis exhibet lectionem. legat hîc vivum verbum, et in mandato meditetur Christiana religio, et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas promanasse, et hinc nasci et huc reverti quicquid Ecclesiastica continet disciplina, etc.

Augustinus ad Vincentium: Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, ita multa esse in tam multis Opusculis meis, quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari. Idem ad Vincentium Donatistam: Noli, frater, contra divina, tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia colligere velle calumnias, ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sive Hilarii. Primo, quia hoc genus literarum ab autoritate Canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter senserint quam veritas postulat, etc. Talia innumera dicta sunt in patribus, quod sola Scriptura sit certa norma veritatis.

15 Quis verô ex omnibus patribus, usque pene ad nostra tempora, diligenter totam Scripturam interpretatus est? Loquor de ipso textu, de sermone et toto scripti corpore: non de qualibuscunque sermonibus, Homiliis aut Declamationibus, quas occasione alicuius vocis, aut etiam sententiolae, in textu existentis, ad populum habuerunt aut conscripserunt. Quomodo ergo ex ipsis peti potest vera ac solida explicatio obscurorum locorum, et totius corporis Scripturae, secundum quam dubia ac controversiae diiudicentur? Hieronymi certe explicatio nimis brevis ac perfunctoria est.

16 Patres plerique omnes fuerunt destituti linguarum cognitione. Non fuerunt certe coniunctim omnium trium, quae maxime necessariae sunt, periti. Quomodo igitur potuerunt ipsum textum aut corpus sacrarum Literarum sine linguis perspicue exponere? Huc adde, quod partim assuefacti in scholis ad suas Rhetoricas, tumidas et improprias declamationes, expertesque propriissimi ac simplicissimi styli aut sermonis: partim etiam, quia conciones et copiosus vehemensque sermo sunt magis plebi necessariae, quâm illae pressae, tenues, scrupulosae, et (ut videntur) ieiunae, aridaeque considerationes textus, et illae Dialecticae Grammaticaeque argutiae, quae in exponendo genuino totius alicuius scripti ac eius sermonis sensu necessario adhibentur. Quare in illo copioso dicendi genere sunt immorati. Alterum vero illud proprium et aptum, ac (ut iam ita dicamus) textuale genus explicandi Scripturas, plane neglexerunt.

17 Imo illud negari non potest, plerosque tantum allegorias consectatos esse: ac in eis excogitandis, fingendis, pingendis ac decantandis praecipuam operam sumpsisse. Atque hoc vel inprimis fecit Origenes, cui tamen linguarum cognitio a veteribus tribuitur, ut parum recte in hac parte instrumento linguarum sit usus. Quid ergo inde explicationis solidae sacrarum Literarum peti potest, ubi passim literalis textus tanquam mortua et infrugifera litera proculcatur et contemnitur, et tantum mirabiles quaedam cognitiones aut ideae Platonicae quaeruntur, et nomine spiritualis sensus auditoribus venditantur?

18 Ingentem plane dissonantiam sensuum et interpretationum Scripturae reperias, non tantum in diversis partibus, sed etiam in uno eodemque. Nunc enim hoc, nunc alio modo ac sensu eadem dicta explicant. Et prout sese illis materiae ac controversiae vel confirmandae vel refutandae offerunt, illique suo quodam zelo incalescunt: ita omnia eo rapiunt, prorsus non aliter quam in subitis seditionibus, autaliquando etiam in vinosis rixosisque conviviis usuvenit, ubi omnia instrumenta, patinae, quadrae, canthari, panis etiam ipse et cyathi vicem teli praestare coguntur, quantumvis sint ad eum usum opusve parum idonea, quod legenti patrum scripta nusquam non apparet. Quem ergo tu certum Scripturae sensum ex tanta interpretationum varietate, licentia et violenta controversione haurire possis?

19 Audacter plausibiliterque perorant adversarii, de interpretatione Scripturae per manus tradita, ac tandem per Theologos conscripta. At contrarium liquet ex ista tanta diversitate, imo et contrarietate interpretationum, ut et prius monui. Manifeste enim apparet, istos tam diversos sensus ex pluribus capitibus profluxisse, dum uniculque suum maxime pulchrum videtur: et quot sunt capita, tot sensus: imo et quot affectus aut lites, tot sensus. Certe Christus tantam diversitatem, atque adeo contrarietatem sensuum suis non tradidit, nec spargere eos in Ecclesiam iussit.

Verum ubi tandem producunt aliquos vetustissimos et prorsus autenticos authores, liquido docentes, istam Rabinorum aut patrum Cabalam a Christo ipso acceptam, et per manus fideliter traditam, usquedum tandem a Scoto et aliis Sophistis et Sorbonistis conscripta consignataque est? A veteribus quidem perpaucae quaedam traditiones ab Apostolis relictae nominantur. Certe si quid tale esset in Ecclesia a Christo relictum ac institutum, non tantum multae historiae de eo testarentur, sed etiam ipsi Apostoli ad tales Cabalas et Masoret nos ablegarent. Extarent etiam proculdubio integra volumina, sub talibus forte titulis: Expositio Scripturae sacrae a Paulo, Petro aut Ioanne divinitus accepta et Ecclesiae tradita, aut per manus Ecclesiae commendata. Nam profecto tantum thesaurum sanctissimi illi viri in primitiva Ecclesia non neglexissent, qui etiam sua aliorumque non semper maximi momenti scripta aut epistolia conservarunt. Verum contra, non tantum non proferuntur certa ac solida testimonia de ista Cabala, aut per manus tradita doctrina: sed etiam in eo habetur evidenter contraria sententia aut historia, quôd Patres in certaminibus ipsam Scripturam, tacentes omnino Cabalam, urserunt.

20 Certissimum omnino, tum divinae providentiae ac voluntatis, tum etiam iudicii veteris Ecclesiae indicium est, quôd tam solicite veteres contra omnes insidiatores et pravos spiritus conservarunt sacras Literas incorruptas, et tam varias censuras evulgarunt, quibus vere genuina monumenta Spiritus sancti a corruptis ac suppositiciis separarunt. Talem nullam diligentiam reperimus adhibitam esse in conservatione monumentorum patrum. Eoque etiam proculdubio plurimae eis corruptelae acciderunt. Sed, ut dixi, ista miraculosa conservatio purae et incontaminatae Scripturae, contra tot seductores et tyrannos, est evidens testimonium divinae voluntatis, qui vult nos isti soli normae tanquam certae ac immotae adhaerere. Idem (ut dictum est) tota primitiva Ecclesia, sua ista tam fida diligentia et acri severitate in censendis et conservandis Biblicis monumentis indicare ac protestari voluit, in eo videlicet salutem Christianorum consistere, indeque omnem veritatis normam ac diudicationem petendam esse: non de patrum libellis aut rhapsodiis, quae ab eis non ita valde curatae sunt.

21 Plurima obscura dicta in patribus reperias, plurima supra modum, ultraque omnem rei veritatem vel amplificata, vel etiam extenuata. Sedulo enim illam veterem Rhetorum regulam observarunt: Petas quod iniquum est, ut quod aequum est auferas. Multa etiam sunt apud eos contradictoria, multa denique falsa: quod ipsemet Augustinus de suis et aliorum patrum scriptis testatur. Quale nihil in sacris Literis reperies. Saepe patres sibi admodum male constant, et quae in una pagina altera manu large dederunt, ea paulo post insequenti prorsus auferunt. At contra in Scriptura, quae optime sibi constat, nihil tale reperias, ubi vere, Nae nae, et Non non est.

22 Si licebit in Scriptura fingere obscuritates, quae ex ipsa nulla ratione certo definiri ac explicari queant, ita ut earum illustratio sit omnino secundum istorum sententiam a patribus quaerenda: cur non idem fieri et accidere possit etiam in omnibus patribus? Quo ergo porro confugiemus, ut eorum nodos aut aenigmata explicemus? Sic nimirum aut desinere a veritatis inquisitione cognitioneque cogamur: aut certe (sicut Paulus de superstitiosis vetulis dicit) semper discemus, et nunquam ad veritatis cognitionem perveniemus.

23 Non velle esse contentum Scripturae iudicio, sed ab ea tanquam obscura, veluti appellationem quandam accipere et dare ad patres, est in infinitium mare progredi: et revera omne definitivum iudicium ex ecclesia tollere. Si enim vel ex uno Augustino utraque pars incoeperit colligere quae pro se facere videbuntur, cum contrariis testimoniis conferre, illa refutare, sua confirmare, et ad omnes novas adversariae partis obiectiones respondere, quando tandem erit finis litis? Quantô magis erit in exhaustus labor, et infinitum tempus ad eum perficiendum requiretur, si omnia Theologorum volumina (quae praeter tot dudum excusa adhuc quotidie nova reperiuntur et eduntur) erunt pervestiganda, eorumque sententiae (ut ita dicamus) distillandae, eliquandae, et tandem ad aliquam indubitatam summam in omnibus controversis dogmatibus reducendae? Quare si veritatem reperire et retinere volumus, consistamus in ista finita norma sacrarum Literarum aut verbi Dei: et non ea deserta, nos, Religionisque controversias in abyslum Patrum praecipitemus.

24 Iudaeorum profecto hac ratione conditio multo melior fuerit, eorumque religio certior erit quam Christianorum, si ista adversariorum norma valebit. Nam ipsi, praeter vetus Testamentum, habent suam Patrum traditionum normam (quam per manus fingunt sibi inde a Patriarchis ac Prophetis traditam) iamdudum scripto in suis Thalmudicis libris comprehensam: cui nihil porro addere aut adimere licet. At nostra Cabala adhuc quotidie a Rabinis nostris scriptitatur, quotidie adhuc Spiritus aliquid sanctissimae sedi patefacit, quotidie conciliis aliquid revelat.

Exempli causa: intra pauca secula spiritus Pontifici patefecit, et Ecclesiae donavit tot monachos mendicantes, quorum supereructationis operibus meritisque, atque adeo etiam sola cucullae induitione servemur: tam varias indulgentias, communionem sub una specie, tam varias statuas et loca miracula patrantia, ad quae homines in omnibus difficultatibus plane ut ad Deum confugere, et eorum opem implorare debeant. Vere sane nos quoque (prout nunc res fluunt) dicere possimus, Papistis quotidie Deos nasci et interire: sicut Plutarchus et alii Ethnici de suis orientibus et intereuntibus oraculis dissertarunt.

25 Etiam postea, cum habuit Ecclesia Patres et Conciliorum canones, tamen semper in novis synodis ac certaminibus ipsam potissimum Scripturam habere et urgere pro summo iudice voluit: ut inter alia etiam Augustinus indicat, qui ipsam quoque sacrosanctam Nicaenam synodum reiicere adversarios patitur, et solius Scripturae aut verbi Dei gladio secum concurrere flagitat. Sic enim inquit:

Sed nunc nec ego Nicaenum, nec tu debes Ariminense, tanquam pium praeiudicaturus, proferre concilium. Nec ego huius authoritate, nec tu illius detineris: Scripturarum authoritatibus, non quorumcunque propriis, sed utrisque communibus testibus, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione conferatur.

Imitemur igitur et nos veterum Patrum exempla, ut in gravissimis controversiis, neglectis hominum opinionibus, os Domini consulamus, et ad eius oraculum confugiamus.

26 Diximus initio harum rationum de gravissimis mandatis omnipotentis Dei, praecipientis nobis, ut ex ipsa Scriptura veritatem quaeramus, quae vel sola totam hanc quaestionem omni iure finire possent ac deberent. Nunc audiamus etiam testimonia eiusdem de laude ac utilitate Scripturae. Spiritus sanctus inquit per Paulum suum electum organon, non solum ad Timotheum, sed etiam ad omnem Christianum hominem, atque adeo totam Ecclesiam: At tu persiste in iis quae didicisti, et quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris, et quod a puero sacras Literas noveris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem quae est in CHRISTO IESU. Omnis enim Scriptura divinitus inspirata, est utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in iustitia, ut integer sit Dei homo ad omne bonum opus apparatus.

En habes Christiane lector, disertissimum et gravissimum Spiritus sancti testimonium, quod sacrae Literae sint plenum et perfectum opus, aut doctrinae Copiaecornu, quod possint hominem Christianum plene erudire, et in omnes ac ad omnes Ecclesiae necessitates et remedia largissime sufficere ac succurrere. Ubi ullum tale viventis Dei testimonium de ullis, aut etiam omnibus simul Patribus, Papis ac Conciliis reperies? Sic et Rom. 15 idem veritatis spiritus affirmat, Scripturam propter nos scriptam esse, nosque per eius consolationem aut instructionem certam spem vitae habere posse. Quid hoc aliud est, quam affirmare, esse talem librum, cuius doctrina certo ad vitam pervenire queamus: frustra omnibus diabolis, erroribus ac haereticis repugnantibus?

Sic Ioannes evangelista docet, Christum quidem plene infinita concionatum esse: sed illa quae ipse conscripserit, sufficere ad informationem verae fidei, et ad salutem hominum aeternam.

Divus etiam Petrus, summus ac primus (ut isti volunt) Ecclesiae Pontifex, affirmat, sacras Literas propter nos proprie scriptas esse: amplissimumque eis encomium praebet, quod nos ex omnibus tenebris ac erroribus huius mundi ac inferorum, veluti lucerna quaedam pedibus nostris praelucens, educere possint. Quare nos eas confidenter sequi debere. Non ait ille: Ego et successores mei Papae Romanae errare nequaquam possumus: Nos vobis prompte in omnibus dubiis ac erroribus succurremus: Meos successores confidenter sequimini: Illi nec errare nec seducere quemquam possunt.

Eodem facit ac referatur, quod Deus mandat in Deuteronomio, certum librum sacrarum Literarum confici, eique nihil adimere aut addere: contineri enim in eo perfectam sapientiam. Quod mandatum de non adimendo aut addendo, non declinando ad dexteram aut sinistram, a tradita divinitus norma pietatis, saepius in veteri et novo Testamento iteratur. Unde necessario sequitur, ibi plenam perfectamque doctrinam aut institutionem contineri.

27 Sicut solus Deus est sapiens, verax et bonus: contra autem, teste Scriptura, omnes homines sunt mendaces, insipientes et mali, et maledictus qui in eis confidit: ita etiam sola ea doctrina aut liber, quem certo constat ab ipsomet Spiritu sancto per os Prophetarum et Apostolorum dictum, et per manus eorum conscriptum, est vera et plena sapientia ac salutaris doctrina. Contra autem, in omnium aliorum doctorum scriptis constat esse multum straminis ac foeni cumulatum, non parum etiam zizaniae interspersum. Sunt quoque omnium temporum scriptoribus inde ferme a Christo ante nos a maioribus aliqui naevi, aut etiam errata tributa, cum non dubitaretur etiam multo plura in eis remansisse.

Nunc igitur qui Scripturae lucernam pedibus omnium Christianorum propositam sequitur, is securo animo et plena fide dicere potest: Scio cui credidi, et certus sum. At qui deserta Scriptura, ut obscura et ambigua, ad Patres confugit, quomodo is certus esse potest, se tantum veras illorum sententias sequi? Quo lumine aut iudicio discernet illam (ut isti volunt) per manus traditam Cabalam Dei, ab erroribus ipsorum mendacio obnoxiorum homuncionum? Itaque ille nequaquam dicere potest, Scio cui credidi, et certus sum: sed necessario cogitabit, Dubito quid et cui credam, cum Scriptura sit obscura, et patres multa male senserint ac dixerint: sicque in dubitatione ac moerore, adveniente satanae tentatione, tandem illaqueabitur, submergetur et interibit.

28 Sed obiiciunt impii ministri Antichristi, Ecclesiam esse supra Scripturam, quia Augustinus dicat contra Epistolam Fundamenti: Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae moveret autoritas. Si quaerimus, quid hic vocent Ecclesiam, dicunt synodum. Si porro urgemus quid hic nominent Synodum, dicunt Pontificem eiusque legatos, et reliquos ab ipso in certum locum convocatos. Sic sub nomine ac praetextu Ecclesiae, dogmata, verbum ac decreta impii istius Pontificis, viventis Dei decretis et verbo praeferuntur. An non est hoc sese efferre supra viventem et omnipotentem Deum?

Quod autem ad dictum citatum Augustini attinet, dupliciter alicui creditur ac obeditur: vel ut vero ac summo Domino, qui proprie ius mandandi ac prohibendi habeat, quique suo nomine aliquid mandat, idemque etiam mox prohibere, si ei videatur, potest: vel ut testi ac ministro, qui non suo nomine suave autoritate venit aut aliquid praecipit, sed summi illius Domini mandatum subditis ipsius indicat. Ibi enim vere dici posset, Regi hoc aut illud nobis suis subditis praecipienti non credidissem, nec obedissem, nisi eius ministro credidissem. Si enim non fuisset fide dignus minister testatus, hoc aut illud vere esse regis mandatum aut voluntatem, qui potuissem regi in eo obedire? Potest ergo et debet fidus praeco aut alius minister testari, quidnam vere Rex mandarit, et ipsi testi in eo credendum est. Sed non potest aut debet idem minister ad subditos dicere: Etiamsi Rex hoc prohibuit, illud vero mandavit, tamen ego volo ac iubeo, ut hoc quidem prohibitum faciatis, illud vero mandatum omittatis. Hoc enim esset, se supra Regem eiusque edictum efferre.

Sic si Ecclesia non esset testata hosce sacrarum Literarum libros vere esse a Deo humano generi traditos, et unicam verae pietatis normam propositos ac impositos omnibus, posset aliquis suspicari, esse conscriptos ab aliquo impostore, aut alioqui incertae fidei homine. In hoc porro genere non tantum Ecclesiae credimus, sed et Iudaeis, saltem de veteri Testamento: quin etiam suo quodam modo et Mahometo ac Turcis ac Iudaeis de novo Testamento. Testantur enim et ipsi de Christo, quod certo fuerit talis aliquis magnus propheta, qui talia quaedam docuerit et fecerit, etc. Quorum testimonium, qualecunque est, vel ob hoc multum valet, quod in hanc partem non possunt esse suspecti, tanquam in gratiam nostri aut religionis huius quicquam falso testentur, iuxta proverbium de domestico teste, etc. Verum postquam Ecclesia agnovit et testata est, quinam libri vere a Deo traditi sint, et quinam sint suppositicii: nullo modo porro habuit ius prohibendi, ne credamus veris Dei libris, aut mandandi ut credamus falsis a satana et impiis compositis. Hoc enim esset, se supra Deum efferre.

Nullo igitur modo vel Ecclesia, vel quisquam alius propterea est supra Scripturam, aut supra aliquod mandatum, quia dicitur de eo testari, aut quia ei de eo testanti creditur. Sed si ius haberet tollendi aut prohibendi quae in Scriptura Deus mandat, aut praecipiendi quae ille vetat: tum vero vere esset non tantûm supra Scripturam, sed et supra ipsum viventem Deum. Quam Antichristianam Luciferi ambitionem et superioritatem, seductores ac Monachi Papae et Romanae synagogae et conciliabulo furenter vendicant.

Olim regum praecones, et nunc Heroldus Caesareus affert alicui principi aut civitati Caesaris mandatum, et potest ac debet testari Caesarem hoc mandare, illud vetare. Postquam autem hoc fecit, si diceret, Ego tamen sum supra Caesaris edictum aut mandatum, ideo mandata Caesaris prohibeo, et vetita mando: hoc vero esset se supra Caes. Maiest. efferre, talisque praeco et Heroldus extremo acerbissimoque supplicio afficeretur. Talis prorsus honos et isti impiae synagogae conciliabuloque eiusque Antichristo continget. Testis non est Dominus rei testatae, sed minister: sic et Ecclesia Scripturae aut verbi Dei.

Haec sententia dicti Augustini ut verissima mihi semper placuit: sed reperi nunc primum eandem in Michaelis Medinae regis Hispaniarum theologi volumine Venetiis impresso, cuius verba adscribere operaeprecium censui.

Quanquam mihi, dum Sanctarum scripturarum dignitatem expendo, nunquam haec Scripturarum et Ecclesiae comparatio probari potuit, tantum abest, ut hic duabus postremis sententiis, quae Ecclesiam eisdem scripturis canonicis praeferunt, ex animo faveam. Nam quod ex hoc Augustini dicto, Evangelio non crederem, si Ecclesiae non crederem, priores Ecclesiae quam Scripturarum maiorem authoritatem persuadere conantur, prorsus est futile. Et ut hanc eius loci interpretationem, quam hi haeretici a catholicis in angustias coerciti omnino contra mentem et animum Augustini comminiscuntur, omittam, profecto ex eo, quod Ecclesia canonica Scripturas ostendit, et eas a falsis discernendi potestatem exercet, eam eisdem Scripturis authoritate praestare infirme colligitur: nisi etiam is qui inter hominum confertissimas turbas mihi regem ostenderet, potioris etiam quam rex ipse authoritatis habendus esset: aut nisi Mosaica lex, quae Christi et Evangelici status fuit index, iuxta illud, Si crederetis Mosi, crederetis et mihi: et illud, Scrutamini Scripturas, quia illae sunt, quae testimonium perhibent de me, etc. maioris esset authoritatis quam Christus, aut Christi Evangelium, quod est absurdissimum. Enimvero Ioannes Baptista Christo testimonium perhibuit. Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, et omnes crederent per illum: neque tamen continuo Christo fuit maior aut aequalis. Moses et Helias simul cum nube et caelesti voce, Christum esse Messiam, et eundem cunctis mortalibus quasi caelestem praeceptorem audiendum testificantur: neque tamen protinus maiores aut aequales sunt Christo. Denique stella, pastores, Magi, Anna et Simeon, qui omnes Christo detulerunt testimonia, ut generis humani redemptor verusque Messias agnosceretur ab omnibus, non sunt Christo ipso potiores.

Sic Ecclesia est nobis (fateor) causa credendi, hunc aut illum librum esse divinum, non tamen cum ipsa eadem Scriptura authoritate contendit, quemadmodum neque harum authoritas cum Christo erat ullo pacto conferenda. Ostendit notarius, publicusque tabellio, hanc aut illam scripturam esse regis, atque ita ostendit, ut illi tantam fidem adhibeamus, quanta humana negotia postulant: quis tamen tam insanus, ut tabellionis authoritatem, cum regii, aut cum imperatorii scripti authoritate componant? Ex Augustini igitur dicto, non aliud, quam quod in praecedentibus astruximus, elici potest: nimirum et in libris canonicis dignoscendis, et in eorum interpretatione, ac perinde in sacrae religionis dogmatibus ultimam nostrae credulitatis resolutionem in Ecclesiam faciendam, non quidem quod sit maioris authoritatis quam Scriptura, sed quia habet Spiritus promissionem.

29 Pergunt adversarii veritatis obiicere contra authoritatem verbi Dei: Omnes haeretici citant Scripturas, et inde (ut ipsi blasphemant) omnes haereses oriuntur. Quare non adeo magnifice est de sacris Literis sentiendum, autinde tantum iudicium ac norma veritatis petenda. Respondemus contra: Petrus dicit esse lucernam pedibus propositam, et e tenebris educentem, sicut et Daniel testatur, et Paulus dicit eam valere ad docendam veritatem, et refutandas haereses. Dominus quoque Iesus contra istam blasphemam Papistarum calumniam dicit, Scripturam esse fontem veritatis. Contra vero affirmat, inscitiam Scripturae esse originem erroris, cum ad Pharisaeos inquit: Erratis, nescientes Scripturas. Et in veteri Testamento toties inculcatur: Populus meus perit sine scientia.

30 Praeclare D. Augustinus contra istam Papistarum blasphemiam scribit, super Epistol. Ioh. Tract. 2, cum inquit: Contra insidiosos errores Deus voluit ponere firmamentum in Scripturis, contra quas nullus audet loqui, qui quoquo modo se vult videri Christianum.

Quae beatissimi patris sententia observanda est, tum ut usum authoritatemque Scripturae agnoscas, quod nempe sit firmamentum contra errores, non origo errorum aut haeresium, ut isti blasphemant: tum etiam ut videas, quam prorsus non sint Christiani, qui tam foeda de sacris Literis coram toto mundo suo impuro mendacique ore blaterare audent.

Caeterûm quod ad istorum blasphemiam attinet, illud multo verius, imo et verissimum est, omnes haereses tantum spirituali gladio verbi Dei iugulatas esse. Ut enim illi seductores maxime aliquando quid speciosum alicunde e Scriptura arripiant, quo imperitis imponere conentur: tamen mox ubi seria collatione et scrutatione Scripturarum urgentur, clare et evidenter refutantur.

Scrutemur igitur et nos Scripturam iuxta Christi mandatum, et Thessalonicensium Iudaeorum exemplum: et verum Messiam aeternamque lucem in eis reperiemus. Illarum sensu intelligentiaque Dominus suos Apostolos, universi mundi errores ac furores expugnaturos armavit: Luc. ulti. Contra autem satan ignorantia Scripturarum sua mancipia in errore detinet, dicente Domino: Erratis, nescientes Scripturas.

Ex his igitur argumentis ac testimoniis liquido apparet, solam sacram Scripturam, aut vocem unici boni pastoris Christi Iesu audiendam, sequendamque esse, cum in omni alio iudicio ac controversia Ecclesiae Religionisque, tum vero praesertim in synodis: siquidem Christianae vere esse ac dici debent.

31 Sed detestanda plane est audacia, quod ista nova portenta in Ecclesiam inducere audent, ut asserant, Non debere unicam veritatis ac iudicii normam in synodis ac causis Religionis esse solas sacras Literas, sed suos etiam Thomistas, Scotistas et Sorbonistas: cum non tantûm veteres, sed etiam recentiores scriptores in synodo solam sacrarum Literarum normam dominari voluerint. Nam Nicolaus Cusanus Cardinalis clare testatur, synodos solitas esse controversias secundum sacras Literas iudicare ac determinare.

Panormitanus quoque super de electio. cap. Solit. pronunciat, adeo solam Scripturam in synodo regnare debere, ut vel minimo laico Scripturam pro sua sententia proferenti, sit plus credendum, quam toti reliquo Patrum coetui. Sic et Gerson pronunciat. Hoc idem, ut sola Scriptura sit summus et unicus iudex, cui alia omnia cedant, etiam decretum Pontificium dist. 8 et 9 prolixe decernit, et autoritatibus testimoniisque Patrum confirmat. Vide ipse Christiane frater eum Decreti locum, et expende.