CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 408881 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/408881.

Nodus 408881 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Demonstrationes aliquot, quod originale peccatum sit ipsa mala hominis essentia, praesertim autem anima rationalis.

Consideretur primum ipsa appellatio rei, de qua agitur. Quaestio est de originali malo: id esse malum culpae oes statuimus, Deoque exosum et infestum esse. An autem non est talis totus carnalis homo? Originale autem dicitur duabus de causis. Primûm, quia ex utero matris oritur aut adfertur. Talis est totus homo, iuxta illud Christi: Quicquid ex carne natum est, caro est. Secundo dicitur originale malum aut peccatum, quia est origo ac fons omnis mali, praesertimque omnium habitualium et actualium peccatorum. Talis plane est ipsa mala mens in imaginem diaboli transformata, seu ipsum pessimum cor. Convenit ergo haec aptissime hominis naturae aut animae rationali, quatenus est in imaginem diaboli transformata.

Liberum arbitrium, est ipsemet intellectus ac voluntas hominis, quatenus circa religionem et mandata Dei versatur: seu etiam est ipsamet anima rationalis. Id igitur liberum arbitrium, quatenus olim initio sanum conditum est, fuit potissima pars imaginis Dei, et causa omnis boni: idem etiam quatenus postea corruptum inversumque est, factum est imago diaboli, causa omnis mali, atque adeo ipsa originalis pestis, et Deo infestissimus hostis, ac satanae fidelissimus satelles. Iam cogita, an originalis illa lerna malorum possit dici tantum accidens quoddam.

Originale peccatum est et dicitur esse ipsa corruptio hominis. Corruptio non significat tantum debilitationem aut laesionem quandam, ut aliqui somniant: sed extremam perversionem. Quid autem tandem est ista corruptio hominis, nisi ipsamet corrupta natura, praesertim mala mens, et malus animus? Non certe quoddam abstractum aut actionem ibi vox Corruptio significat: sed ipsam rem corruptam et perversam Deoque inimicam et adversam, nempe malam mentem, et malum animum.

Peccatum est id quod pugnat cum Deo, et cui Deus vicissim irascitur, teste Ioanne, et communi nostrarum Ecclesiarum sententia. Certe, si quis alius, Philippus hanc definitionem vehementissime et saepissime inculcat. Totus vero homo animalis vetus, aut non renatus, sic pugnat cum Deo, praesertim vero ipsa ratio aut rationalis anima. Quod Confessio, Apologia, et Philippus, aliique nostri doctores multum urgent.

Idem quoque Lutherus super Galatas prolixissime inculcat, affirmans, rationem esse (ut ipse loquitur) illam pertinacissimam ac desperatissimam hostem Dei, et atrocissimam bestiam, et denique fontem fontium omnium malorum. Ratio inquit ille, non intelligit divina, etc. Contra fides rationem mactat, et occîdit illam bestiam, quam totus mundus et omnes creaturae occidere non possunt. Sic Abraham eam occidit fide in verbum Dei, quo promittebatur ei semen ex sterili et iam effoeta Sara. Huic vero non statim quidem assentiebatur ratio in Abraham, sed certe pugnabat in ipso contra fidem, etc. Sic fides mactavit et sacrificavit rationem, acerrimum et pestilentissimum hostem Dei, etc. Ita pii mactant bestiam maiorem mundo, atque per hoc Deo gratissimum sacrificium et cultum exhibent. Item: Per hoc enim sacrificium primum mactant, ut dixi, rationem, hostem Dei omnium maximum et invictissimum. Quia ratio contemnit Deum, negat eius sapientiam, iustitiam, virtutem, veritatem, misericordiam, maiestatem et divinitatem. Contra nos exclusis omnibus operibus bellum gerimus cum capitibus huius bestiae, quae vocatur Ratio, quae est fons fontium omnium malorum.

Idem alibi passim in suis Operibus similia dicit, ut Tom. 1, fol. 400 inquit: Droben ist mehr dann ein mal gesagt / wie die frommen heiligen menschen / die in Gottes starcker gnade leben / wider ihr fleisch mit grosser muehe und fahr streiten / und das fleisch mit ganzer natur wider die gnad fichtet. Ists dann nicht ein grosser blinder irrthum / dass man lehren thar / der natuerliche freie wille moege sich wenden zu dem geist ausser der gnaden / die gnad such en und begeren: so er fast flencht / ja wider sie wuetet / wann sie gegenwertig ist? Belche vernunft entsetzet sich nicht darfuer / dass fleisch und geist die groessesten zwei feind sind / und soll doch das fleisch seinen feind den geist begeren und suchen / so jederman in ihm selbs fuelet / wie alle kraft wider die gnad fechten / sie zu verjagen und zu vertilgen? das were eben als wann jemandt spreche / Ein wild wuetend tier mag niemand mit banden zemen / Aber wann es loss ist / zemet sichs selbs / und gehet willig in die bande. Item fol. 474. Bitte und vermane E. F. G. wolt sich all ihr lebtag fuer keinem ding auff erden / ja auch fuer der helle nicht so fast fuerchten / als fuer dem / das hie die Mutter Gottes nennet / Mens cordis sui: das ist der groesseste / nehiste / mechtigste / schedlichste feind aller menschen / zuvor der Oberherren / das heisst Bernunfft.

Sic etiam in quadam vulgari Ecclesiastica oda canimus. Der freie will ist zum guten erstorben / und hasset Gottes gericht. Liberum arbitrium est ad omne bonum opus mortuum, et insuper odio habet iudicium Dei. Quid vero aliud est liberum arbitrium, quam ipsa ratio ac voluntas hominis, quatenus circa religionem et mandata Dei versantur? quae certe sunt substantia.

Vide ipse Christiane lector, in Gal. et alibi Luth. prolixe et usque ad fastidium impietatem Rationis insectantem: quare ipsa rationalis anima, iam in imaginem dia boli transformata, est originale peccatum. Haec autem certe substantia est. Respondeat qui potest ad hoc argumentum, cuius summa est: Summus ille hostis Dei in nobis existens, et nobiscum nascens, est et dicitur peccatum originale: Ratio humana est talis Dei amarulentiss. hostis: Igitur Ratio humana est peccatum originale: et contra peccatum originale, est ipsamet humana ratio, quatenus a satana horrenda illa metamorphosi transfigurata, et sibi assimilata est.

Paulus dicit, Filium Dei esse factum peccatum: id est (ut nostri recte exponunt) rem iniustam, ream et a Deo abiectam ac damnatam. Ipsemet, inquam, dicitur esse factus peccatum, non eius accidentia. Prorsus autem sicut ipse imputative, ita nos realiter sumus peccatum. Igitur ipsa natura corruptissima persona, ac substantia cum suis accidentibus est peccatum, seu res in imica et exosa Deo, ab eoque damnata et abiecta.

Caro, vetus Adam, animalis aut carnalis homo, imago satanae, cor pravum, perversum, lapideum, adamantinum, sunt substantia: Peccatum originale est idem quod praedicta omnia: Igitur, etc. Quid hic contra opponetur?

Tota Scriptura utitur substantialibus verbis in descriptione tum imaginis Dei aut iustitiae originalis, tum peccati et imaginis satanae. Dicitur enim Deus creasse hominem ad imaginem Dei, ipsam totam eius essentiam, praesertim animam rationalem, non sola eius accidentia. Deus creavit hominem valde bonum, non tantum in accidentibus, sed etiam in ipsa substantia, ita ut substantialiter esset bonus, non tantum adhaereret ei bonitas veluti accidens quoddam aut ornamentum. Dicit eum in primo lapsu mortuum esse, et satanam esse eius homicidam, cum eum ex imagine Dei in suam imaginem transformavit. Vicissim autem iubemur occidere aut mortificare veterem hominem, eumque exuere, deponere, sepelire, et plane mori in conversione dicimur. Contra etiam dicimur condi, iterum generari, esse nova creatura, creari nobis novum cor, excindi et adimi nobis lapideum cor, et pro eo dari nobis novum ac spirituale cor. Hic clare audis, ipsum cor oportere excindi, et novum creari: non tantum accidentia quaedam in eo elui aut alterari, sicut Synergistae somniant.

Summa, Scriptura de imagine Dei illa prima, de imagine diaboli consecuta, et de nova imagine Dei tantum substantialibus verbis utitur. Credamus igitur illi, ea esse ipsam hominis substantiam cum omnibus suis accidentibus: non autem sola accidentia huic substantiae inhaerentia. Aut si Scripturae Deoque credere nolumus, evanescamus sane per nostras Dialecticas argutiolas ac stultas ratiocinationes, ut omnibus sapientibus huius mundi accidisse Paulus Rom. 1 testatur.

Cum etiam Deus accusat et damnat originalem malitiam, non ille dicit se aliquod accidens in homine damnare: sed simpliciter ipsum hominem impetit, accusat, punit, damnat, et aeterno exitio obruit. Non est illi res cum ideis aut abstractis cogitationis figmentis, quae revera nihil in rerum natura sunt: sed recta ipsum cor pessimum aut rationalem partem hominis, quae est flos et caput hominis, impetit, impugnat, et perdit. De toto homine simpliciter dicit, quod sit ex patre diabolo, et quod tota haec natura sit perdita, non possit intrare in vitam: sed etiam aboleri, ac novam condi generarique oporteat. Ipsa igitur tota essentia aut substantia hominis carnalis aut animalis vel Adamici est illud originarium malum, seu peccatum quod tantopere Deus accusat ac detestatur: non aliud quiddam accidentarium, ac veluti quaedam mala scabies in homine haerens.

Iniustus plane est Deus secundum adversariam sententiam, quod cum peccatum sit tantum accidens quoddam, ipse nihilominus totum hominem propterea abiiciat ac damnet. Cur enim ipsum hominem per se bonum accusat, et non potius tantum illud malum accidens, idque quam primum ab homine extergit: ut ei ab homine, cuius substantia bona est, recte obediatur?

Omnium nostrarum Ecclesiarum sententia est, quod ipsamet substantia hominis, praesertim autem rationalis pars, sit in primo lapsu, non modo utcunque sauciata, laesa aut debilitata: sed etiam prorsus corrupta, depravata, inversaque, ac ex Dei imagine in satanae imaginem transformata, ut supra ostendi, et etiam ex vulgaribus cantionibus Ecclesiasticis liquet. Si igitur ipsamet substantia est extreme immutata, bonaque forma aut imagine Dei spoliata, et in contrariam imaginem transformata: sequitur plane inevitabiliter, illud ingens malum a diabolo in nobis genitum aut excitatum, non esse accidens tantum quoddam in homine, sed ipsam eius inversam et transformatam essentiam aut novam formam: plane sicut si optimum aliquod medicamen esset mutatum in nocentiss. venenum, ubi venenum non iam accidentarium quiddam illius medicaminis, sed ipsamet iam corrupta medicina esset.

Vicissim etiam sequitur: Si peccatum originale, seu illa corruptio est tantum accidens, non ipsam substantiam hominis corruptam, et Deo inimicam esse factam, sed tantum accidentia quaedam in homine: vel solum debilitatum aliquantulum esse hominem, aut etiam illi tantum quoddam pravum accidens affusum esse, remanente pristina bona essentia.

Si substantia ipsa per se mala vitiataque est, et in trucem quandam bestiam et indomitam feram (ut Luth. et Bucerus loquuntur) mutata est: sequitur, ipsam substantiam esse illud originarium malum, illud novum monstrum a diabolo per apostasian hominis conditum, non aliquid aliud illi adiunctum aut inhaerens. Dico autem conditum esse illud malum non per creationem ex nihilo, aut aliam quampiam rectam generationem: sed per transformationem et transfigurationem, seu inversionem et perversionem optimae substantialis formae hominis in pessimam.

Ita non vident aliqui, quod vel dum confitentur, ipsammet rationalem animam corruptam inversamque esse, necesse habeant confiteri illud ingens malum, hostem Dei aut pestem esse ipsammet nostram distortiss. rationem, aut pessimam mentem animumue: vel contra, dum volunt illam pestem originalis malitiae esse accidentarium quiddam, cogantur concedere tantum accidentia esse corrupta. quod adhuc aliquanto clarius exponam.

Expendatur diligenter vox Corruptio. Ea enim in nostrorum doctorum scriptis de corruptione hominis aut naturae intelligenda est, non de laesione tantum quadam rei aut naturae nostrae: sed accipienda est, sicut apud Physicos, quod inversionem substantiae ac rerum significet, quodque veterem substantialem formam aboleat, et novam gignat. nam corruptio unius, est generatio alterius, ut apud doctos iactatur. Corruptio etiam perducit rem in quandam perfectionem novae formae. Quam autem aliam tandem formam conatus est satan animae rationali hominis a se captae inducere, nisi ut esset plane contraria priori, utque esset imago sua ac fons et officina omnis mali, et origo omnis peccati: quod est hoc ipsum quod vocamus originarium peccatum.

Praeterea in homine sunt tantum duo, accidentia et substantia: non etiam aliquod tertium. Alterum igitur horum duorum, aut utrunque est imago satanae, et fons omnis mali seu originale peccatum. Ipsi dicunt, tantum accidentia quaedam esse illa originalem malitiam. Igitur substantia non est illud malum, Igitur substantia est perse bona, et bonas actiones producit. Nam substantia et accidentia differunt.

Illa satanae operatio, destruentis hominem, aut est solum quaedam alteratio, mutans bona accidentia in mala, ut Synergistae volunt: aut est plena corruptio, ac foedissima inversio substantiae ipsius, et horrenda transformatio filiorum Dei in filios diaboli, ut rectius sentientes volunt. Si est corruptio substantiae ipsius, notissimum est, quod omnis corruptio unius, est generatio alterius, mutata forma substantiali, sed manente materia. Sicut enim id quod corrumpitur, fuit substantia: ita id quod generatur, per eam corruptionem est nova substantia. Quare quicunque concedunt bonam substantiam, quae fuit imago Dei, et fons omnis boni, corruptam a satana esse, illi coguntur concedere, etiam id quod per eam corruptionem genitum est, esse substantiam ac imaginem satanae, et fontem omnis malitiae.

Sic satan corrupit substantiam, ergo etiam id quod per eam corruptionem effecit, est substantia. Non genuit autem ille nisi peccatum. Igitur peccatum est substantia. Sed istis videtur vox Corruptionis tantum quandam mediocrem laesionem aut debilitationem, contra eius notissimam et usitatissimam acceptionem, significare: inde igitur est, quod errantes in vocabulis, errent etiam in rebus.

Contra, si quis negat ipsam substantiam esse peccatum, cogetur etiam negare esse corruptam substantiam. Sicut enim omnis corruptio prioris substantiae, parit novam: ita vicissim, si nova non sequitur, prior corrupta non est. Sed isti negant novam substantiam, quae est imago satanae, effectam esse a diabolo peccatum. Igitur simul coguntur negare, priorem substantiam esse corruptam. Si negant, homines corruptos esse filios diaboli, negant certe simul, filios Dei in primo lapsu mortuos esse. Sin conceditur, satanam filios Dei in primo lapsu interfecisse et corrupisse: sequitur, eum illos in suos filios transfigurasse, sicut ipsemet exangelo lucis, tenebrarum angelus factus est.

Deus condiditipsum hominem ad imaginem suam, non tantum eius accidentia. Ergo etiam ipsa hominis substantia, est imago Dei, sicut Philippus diserte affirmat, animam sanam esse imaginem Dei: et sicut Apologia citat Ambrosium dicentem, animam in qua Deus habitat, esse eius imaginem. Ergo etiam, contraria satanae imago, est ipsa substantia hominis. Ergo etiam novus homo, qui mortificato vetere conditur, est substantia hominis. Sicut ostendi, ubique in horum trium hominum descriptione, Scripturam constanter substantialibus vocabulis uti.

Paulus Galat. 5 dicit, Caro concupiscit adversus Spiritum, et Spiritus adversus carnem. Hîc per carnem necesse est intelligi originalem pestem aut peccatum. Quid enim aliud est illud quod contra spiritum concupiscit, nisi originale malum? Quid vero sit illic Paulo Caro, manifeste ex mox sequentibus liquet, cum affirmat opera aut affectus carnis esse idololatriam, adulterium, veneficium, inimicitias, lites, aemulationes, iras, contentiones, dissidia, invidiam, caedes, et similia praeclara opera. Quis enim alius omnia haec facit in homine, nisi ipsamet prava mens, anima rationalis, appetitiva, et cor seu anima ciens affectus? Quod si hasce actiones ac motus mens et anima rationalis non agit, quis tandem ea agit? Manifestissimum igitur hîc est, quod malum aut peccatum originale, quod est omnium aliorum malorum ac peccatorum fons, sit ipsamet prava ac perversa mens et corruptiss. cor. Hanc sane scaturiginem et principium omnis mali, aut regnantem pestem, vel peccatum, hîc monstrat Paulus. Eat nunc qui volet, ac dicat, hîc Paulo carnem tantûm accidens quoddam hominis esse, et non ipsummet perversum et corruptum hominem, quantus quantus est in substantia et accidentibus suis.

Ingens extenuatio peccati originalis et depravationis hominis ex istorum sententia sequitur. Si enim non ipsa substantia cordis aut animae rationalis in eo habitantis, est illa originaria pestis aut fons lernaque omnis mali, sed tantum quoddam accidens ei adiunctum: sequetur, ipsum naturalem aut Adamicum hominem, aut rationalem animam, per se bonum esse, ac non proprie agere quicquam mali, sed tantum illud adiunctum accidens. Sequetur etiam, illam rationalem substantiam animae omnino aliquid vere bonum ac Deo placens agere. Quis enim ausit fingere, ipsam rationalem animam esse ociosam in homine? sequetur etiam, in ipso Adamico homine ante renascentiam esse duos gubernatores, et quasi duos homines, nempe bonam substantiam rationalis animae, et adiunctum accidens originalis peccati, quae inter se pugnent. Sequetur etiam amplissima synergia ex substantia rationali, quae non erit fons fontium omnium malorum, sed fons aliquorum vere bonorum. Quid tenuius de corruptione hominis dici potest, quam si fingatur, non ipsum proprie hominem, seu eius reginam, animam nempe rationalem, esse illam bestiam, inimicam Dei, et quam Deus damnet: sed tantum quoddam accidens illi adiunctum?

Paulus clare describit, et veluti digito monstrat originale peccatum, Rom. 6, dum dicit, esse idipsum quod dominatur ac regnat in homine, et cui aliae partes hominis famulantur ad omnia vitia et pravas actiones. Quae autem tandem alia illa in homine dominans ac externa membra regens potentia est, quam ipsamet rationalis, sensitiva et appetitiva anima? quae certe secundum Physicos substantiae animae sunt, non accidentia.

Sic mox 7, vocat ide originale peccatum, sub cuius imperium venditi sumus, legem membrorum, externum hominem, carnem et corpus mortis. Quid vero illa aliud sunt, quam ipsemet vetus homo, seu ipsemet Paulus, quatenus renatus non est? sicut praecedenti cap. dixerat, nostrum veterem hominem esse crucifixum, ut aboleatur corpus peccati. et Gal. 5 affirmat, pios crucifixisse carnem cum concupiscentiis suis.

Porro Ephes. 4 eas nefarias dominas, clare ac suis nominibus nominat, nempe vanam mentem, obtenebratam intelligentiam, et induratum cor: et diva Virgo mentem cordis, cum inquit: Superbos mente cordis sui. Hasce dominas dicit ille regnare in non renatis, et dicit esse effectrices omnium malarum actionum aut peccatorum actualium. hasce etiam ibidem et Coloss. 3 nominat veterem hominem. Quare Paulus indubitanter sentit ac docet, naturale illud peccatum ac radicem omnium actualium peccatorum, esse ipsammet malam mentem, malum animum, et perversum lapideumque cor.

Ipsa experientia docet impios, quod in eis proprie praedictae potentiae regnent, eosque ad suas pravas actiones dirigant. Eadem docet etiam pios, quod in suis internis certaminibus nihil aliud perinde pugnet cum Spiritu sancto novoque homine et fide, ac ipsamet ratio humana et appetitiva vis aut anima, varias cupiditates et affectus ciens. Hoc ipsum prolixe Luth. super Gal. 3 asserit, ut supra audivimus. Ea igitur ipsa domina regnans in impiis, et resistens novo homini in piis, est originale malum, disertissime et prolixissime id testante Paulo, Rom. 6, 7, et Ephes. 4. Qui vult credere verbo Dei, credat: qui non vult, sequatur suas Dialecticas argutias ac ratio cinationes.

Quid vero aliud tandem in homine est, praeter corpus et animam corruptiss. Num etiam aliquid tertium illis assidet, quod etiam sit in homine? Non credo sane quenquam esse tam vecordem, qui id asserat. Cum igitur tantum istae duae pessimae et depravatissimae partes in homine sint, necesse est eas ipsas esse illud nativum malum, quod cum Deo pugnet, et quod Deus condemnat, quodque illam originalem pestem vocamus. Qui hoc non concedunt, illi monstrent aliquam tertiam partem hominis, aut in homine existentem, et quae insuper sit tam potens ac operosa, ut est istud originarium malum. Sed fingunt nunc quidam duas potentias intellectivas, et duas voluntatis. Unam, quae sit substantialis: alteram, quae dicatur naturalis, et sit accidens. Illam primam seu substantialem dicunt permanere, hasce potentiales et naturales aiunt in primo lapsu amissas esse. Unde vero istam suam novam philosophiam de 4 rationalibus potentiis, deque duplici intellectu ac duplici voluntate probant? Quas tandem vel demonstrationes vel authoritates fide dignorum proferent? Scilicet oportet fingere terram moveri, ut nostra phenomena, et eorum pathemata excusari ac concordari possint. Sic videmus non cedentes verbo Dei, etiam in suam philosophiam turpiter impingere.

Si illa originalis pestis aut lerna malorum non est substantia hominis, sed tantum quoddam accidens in homine, sequetur hominis actiones sanas et sanctas esse. Nam illae progrediuntur potissimum a rationali et appetitiva anima, quas omnes docti dicunt esse substantiam hominis. Sequetur etiam illud, originale peccatum ociosum esse: nam actiones, ut dixi, ab anima rationali, quae est substantia primaria, oriuntur, non ab aliquibus accidentibus. Sequetur etiam, ipsum hominem per se malum non esse, sed tantûm quoddam malum accidens adhaerere ei: ut (sicut meus adversarius somniabat) si quis magneti allium alliniat. Sequetur etiam, non esse necesse veterem hominem mori, exui ac sepeliri, et novum condi, generari, aut creari: sed tantum illud pravum accidens elui, tolli, mutari et alterari, ac veluti illud lutum quo homo contaminatus est, ab eo removeri extergendo aut eluendo: quod Sophistae dicunt purgari cor. At Luth. eos accusans super Psal. 51, dicit, non purgari, sed creari novum cor oportere: sicut et Spiritus S. passim in Scripturis loquitur.

Dicebat Victorinus in Vinariensi disputatione, declarans originalem corruptionem: Magnes cum natura ferrum attrahat, illa allii contaminatione ita debilitatur, ut id efficere amplius non possit: sed si hircino sanguine illa infectio eluatur, denuo suam nativam vim exercet. Sic igitur secundum istos, homo in primo lapsu non est mortuus, multo minus substantialiter transformatus ex imagine Dei in imaginem satanae: sed tantûm malo quodam accidente conspurcatus. Si igitur illud accidens extergatur, homo illas primas vires exercebit perfecte, sicut initio Adamus. Non ergo indigebit resuscitatione ex mortuis, regeneratione, creatione novi cordis, et ut in novam creaturam condatur: sed illa prima suas nativas vires exeret, et feliciter exercebit.

Scriptura satis indicat, illam innatam malitiam esse substantiam, cum semper ipsum cor, non aliquid aliud in homine tantopere accusat: idque esse illum hostem Dei, cum quo pugna est, pronunciat.

Sed age, monstrabo tibi veluti coram ac digito, quid sit originale peccatum: Originale peccatum est illa ipsa pessima radix aut arbor, ex qua prodeunt isti pessimi fructus peccatorum actualium, quod nemo sanae mentis Theologus negabit. At isti pestilentissimi, Deoque extreme exosi fructus non aliunde magis proveniunt, quam ex ipsamet pessima nostra ratione, aut venenatissimo thesauro scelestissimi cordis: sicut Christus testatur, et Luth. clamat, rationem esse fontem fontium omnium malorum: et Bucerus ait, naturam nostram esse feram indomitam contra Deum grassantem. Quare ille ipse, veluti pater aut mater actualium peccatorum, illaque pessima arbor, nempe nosipsi aut perditiss. rationalis anima, est illud originale malum aut peccatum, non aliquod accidens in homine. Paulus Gal. 5, illis verbis clare ostendit peccatum originale, dicens: Qui sunt Christi, crucifixerunt carnem cum affectibus et concupiscentiis suis. quid quaeso ibi illa mater malorum affectuum et concupiscentiarum aliud est, quam ipsamet nostra pessima natura?

Comparamur a Christo cum pessima arbore. Sicut igitur in mala arbore illa nativa malitia non est accidens quoddam, sed ipsamet eius pessima substantia: sic et nostra originalis pravitas est ipsa pessima substantia, praesertim in nobilissima parte.

Obiiciunt porro Synergistae contra expressum Dei verbum, asserens hominem esse mortuum: Atqui (aiunt) homo adhuc adest, non est abolita species hominis, adhuc ad est animal rationale, habens corpus et animam: igitur non est verum quod sit facta substantiae ipsius corruptio. Nam corruptio substantialis, est totalis interitus rei: quare sola accidentia sunt corrupta, et originale malum est quoddam accidens in homine, non essentia. Quibus respondi in libello edito cum disputatione Vinariensi, in quo probatur, quod non tantum accidentia, sed et substantia hominis corrupta fit. Respondebo autem iam quoque breviter: tametsi dudum Luth. responderit, in Dialectica quidem et Philosophia esse verum, quod homo sit animal rationale: at in Theologia nequaquam.

De interitu vero aut permanentia rei alicuius aut etiam speciei, praeclare dicit Aristoteles (quoniam docti tales Evangelistas libentius audiunt) in primo Politic. πάντα δὲ τῷ ἐργῳ ὥρησται καὶ τῇ δυνάμει, ὥστε μηκέτε τοιαῦτα ὄντα, οὐ λεκτέον τὰ αὖτα εἶναι, ἀλλ' ὁμώνυμα . Hoc est: Omnia opere suo definiuntur et potentia aut viribus. Quare cum non amplius sunt talia, non sunt dicenda eadem, sed tantum aequivoca. Id est: Cum omnia sint divinitus condita ad certos utilesque fines, opera aut officia, idoneisque viribus ad ea praestanda sint instructa: si vires illas amittant, eaque sibi divinitus imposita opera aut munia praestare ultra nequeant, non amplius esse eadem, sed tantum improprie adhuc eo vocabulo nuncupari: sicut si quis lapideam manum vel pedem, vel etiam mortui cadaveris, adhuc manum, pedem, caput, vel oculum nominare velit, quibus exemplis ibi ille utitur. Quam sententiam nemo nec in Theologia quidem recte reiiciat. Nam Deus condidit omnia ad certas actiones et usus, certisque potentiis ea instruxit: quibus si priventur, iam non amplius vere id sunt, quod condita fuêre.

Iam applicetur ad hanc regulam de duratione aut permansione et interitu rei praesens controversia, An homo manserit, sitque idem quod prius, aut iam aliud quiddam plane diversum ab illo. Audiatur vero de eo quod adfuit et quod periit, non philosophia, quae originalem corruptionem hominis penitus ignorat, quaeque putat talem, qualis nunc est, hominem ab initio conditum esse: quae denique tantum spectat ac miratur istas inferiores potentias hominis, et etiam rationalem, quatenus istas externas mortalesque res tolerabiliter tractat. Ex eis enim tantum illa hominem censet, nec potest videre quid homini desit: perinde prorsus in eo hallucinans, ac cum puella stultum aliquem, sed tamen formosum belleque vestitum iuvenem cernens, statuit eum quovis Salomone aut Aristotele praestantiorem ac perfectiorem hominem esse.

At Theologia acutioribus oculis omnia cernens ac examinans, dicit ei tum vires, tum opus aut munus proprium, ad quod unum potissimum fuit conditus, plane deesse: esse quidem pulchrum caput (ut est in fabulis) sed deesse ei prorsus cerebrum, nempe facultatem tum vere cognoscendi Deum, tum ei obediendi, quae fuit proprie ipsa imago Dei, ad quam, vel in quam fuit homo formatus: quare etiam opus aut munus aut illam functionem summam ac pene unicam ex illis viribus pendentem aut provenientem, ad quam fuit divinitus ordinatus aut vocatus, nempe agnitionem et obedientiam Dei, seu veram pietatem ac cultum erga creatorem, illi prorsus deesse: nec tantum deesse haec homini pronunciat Spiritus sanctus, sed etiam plane in contrarium esse versa, ut non solum non vere agnoscat creatorem suum, sed tum Deum ipsum, eiusque religionem, ut rem stultiss. derideat, cum contra ratiocinando in foedissimas idololatrias praeceps aberret: Rom. 1, Gal. 5. Praeterea non solûm non amet aut timeat Deum, sed insuper oderit hostiliter: contra autem ad impietatem ac scelera sit pronus, praeceps, ac plane proiectus. Sacrae denique literae testantur, bruta melius suo officio fungi, atque adeo sapientiora esse homine. Cognovit bos possessorem suum, inquit Scriptura, et asinus praesepe, etc. Novit hirundo et grus tempus suum, etc. At homo non agnoscit vel Dominum suum, vel unde suum verum victum petere debeat. Quod sane etiam ipsa crassissima experientia quotidie ante oculos nostros testatur. Quod enim brutum aut etiam syluestre pecus tam vesanum est, ut tam enormiter cibo, potu, venere aut etiam ira peccet, sicque propalam seipsum etiam perdat, ut miser homo?

Quoniam vero etiam nomine primarum noticiarum aut principiorum hominis de Deo a quibusdam flagellor, tanquam absurdissima quaedam doceam: quare visum est etiam Caluini sententiam de ea re adscribere, in quam hisce primum diebus incidi, cum iam ante biennium prorsus eodem modo meam sententiam in Appendicibus secundae editionis disputationis Vinariensis explicuissem: si forte quis magis eius autoritate moveatur. Disservi alioqui de hac re prolixe in resolutione disputationis Ienensis. Verba eius haec sunt, Ioan. 4: Noticia enim Dei, qualis nunc hominibus restat, nihil aliud est, quam horrenda idololatriae et superstitionum omnium scaturigo: iudicium in rerum delectu et discrimine partim caecum ac praeposterum, partim mutilum et confusum: quicquid industriae habemus, in vanitatem et nugas defluit: voluntas autem ipsa furioso impetu praecox, tota ad malum rapitur. Itaque in tota natura nulla rectitudinis gutta superest.

Quare ipsamet Philosophia (qua sola fidunt isti) definiente quid sit permanere aut interire speciem aut rem aliquam, homo in rebus theologicis interiit, et in contrariam speciem est commutatus. Vires enim simul et opus aut functio eius, prorsus in contraria versa sunt.

Huc optime quadrant Scripturae testimonia, quae dicunt hominem interiisse, habere oculos non videntes, cor lapideum ac non intelligens: ideoque denuo generandum, creandum, condendum, etc. Hominem ex filio Dei factum, esse filium diaboli: et contra, nunc in renascentia ex filio diaboli regenerari in filium Dei.

Porro praedicta Aristotelis sententia, de interitu speciei, etiam communi sensui est nota, et in communi vita receptiss. Quamprimum enim olla non est idonea ad coquendum, non habetur a coquo pro olla, sed abiicit illam. Sic quamprimum oculus non videt, non habetur amplius pro oculo: quamprimum pes aut manus exaruit, non amplius pro pede aut manu habetur, sed resecatur. Quamprimum quis non vult aut potest praestare operas servi, militis, iudicis, aut aulici, pro servo, milite, aut aulico amplius non numeratur. Est etiam vulgo quasi proverbialis locutio, cum aliquis de re semicorrupta, etiamsi utcunque adhuc pristinam speciem servet, pronunciat aliquid: ut, Hoc est indusium, vestis, aut quid simile: mox alius subiicit, ia gewetzt / et ut vulgo studiosi iocantur, Fuimus Troes, sicut Milo de suis Lacertis dixerat: At hi olim fuerunt. Et Scriptura physicissime emortuam vuluam Sarae nominat, quia non amplius erat idonea ad conceptionem, extinctis prorsus naturalibus viribus, etiamsi adhuc (salvo pudore) urinam proiicere poterat.

Nec obstat quod ignobiliores vires ac functiones hominis utcunque supersunt: quae tamen ipsae nihil sunt, si conferantur ad id quod ante lapsum fuerunt, cum summae ac primariae sint corruptae, quae proprie hominem constituebant. Non enim ad hoc est homo a Deo conditus (sicut Philosophia ac ratio stultissime somniat) ut cum sit mortalis, quae sunt mortalia curet: et dicat cum Socrate, vel potius cum pecudibus, Quae supra nos, nihil ad nos: nec est creatus tantum ad comedendum, concoquendum cibum: non etiam proprie ad regendum pecudes aut quaerenda carnalia commoda opum, pacis, voluptatum, gloriae, sanitatis aut scientiarum huc facientium: nec illis a Deo censetur, aut ex eis aestimatur, quae ille adhuc utcunque in hac vita praestare potest: sed ad agnoscendum et colendum ipsum opificem, utpote imago ipsius. Sic non propterea est olla, quia adhuc ali quid habet testae, et aliquam speciem ollae, et aliquid crassius iniectum, ut sal aut cepas, continere potest: quandoquidem praecipuam vim ac functionem non amplius habet, nec praestare potest.

Aromata et medicamina, quae prorsus omnem nativam vim amiserunt, sive vetustate sive alia quacunque corruptione, ut si submersa sint, etc. non amplius sunt aromata aut medicamina: sed tantum lignum aut lutum. Sal non saliens, non amplius est vere sal: sed harena, aut aliud quid inutile et abiiciendum.

Philippus et Victorinus, aliique saepe vocaverunt corruptum hominem ἐρείπια , rudera, ruinasque prioris illius pulcherrimi aedificii. Et sane ita res se habet. Quaero autem, an in collapsa domo, in fracta et putri navi, in lacera, discerpta et prorsus attrita veste, sint mutata accidentia tantum, aut etiam substantia, cum forma substantialis ei plane perierit, ac prorsus in aliam mutata sit, et an ibi adhuc sit vere prior species, aut nova quaedam, et tamen adhuc utcunque priorem speciem repraesentat, et aliquatenus priori nomine notari potest, non tamen sine additione, nempe ut dicatur collapsa aut eversa domus, fracta navis, lacerata vestis, fracta et rimosa olla. Sic etiam homo superest adhuc, sed qualis? corruptus ac prorsus perditus, et in contrariam imaginem inversus homo.

Sic etiam iidem spiritus supersunt, quos ab initio creavit Deus, sed per inobedientiam lapsumque ita immutati et inversi, ut vere iam secundum Theologiam, nova species dici queant, totaque specie aut genere differentes a sanctis angelis, qui in sua origine permanserunt: eadem ratione et de filiis dia boli, id est de hominibus pronunciari potest.

Coram hominibus igitur et Philosophia forte est adhuc eadem species hominis, quae fuit antea: sed Deus ac Theologia nequaquam concedent eandem speciem esse filios Dei, et filios diaboli: angelos lucis, et angelos tenebrarum: novos ac veteres homines: habentes imaginem Dei, aut formatos ad imaginem Dei, et transformatos in imaginem satanae. Forma substantialis hominis fuit initio imago Dei, qua etiam fuit filius Dei: et nunc contra est imago satanae, qua etiam est filius eius. Sicut igitur satanae iam specie ipsa differunt ab angelis lucis: sic etiam filii Dei a filiis diaboli. Loquorautem secundum iudicium Dei, qui nequaquam vult homines aut diabolos pro suis filiis amplius agnoscere, non secundum iudicium quam prorsus caecae, tam nimium in hisce rebus audacis philosophiae, quae nequaquam credit esse factam istam tam horrendam hominis metamorphosin, multo certe deteriorem quam Ulyssis sociorum. Illorum enim tantum corpora erant mutata, hominis vero in primo lapsu ipsamet potissimum mens inversa est.

Ad illud istorum sophisma, omnis substantia est a Deo: Quoddam peccatum est substantia: Igitur quoddam peccatum est a Deo. Opponatur primum responsio Lutheri, piae memoriae, hisce verbis: Ubi impingit vel forma Syllogistica, vel ratio Philosophica, dicendum est ei illud Pauli, Mulier in Ecclesia taceat: et illud, Hunc audite. Impingit quidem Theologia in Philosophiae regulas, sed ipsa vicissim magis in Theologiae regulas. Eundum ergo est ad aliam Dialecticam et Philosophia, in articulis fidei, quae vocatur verbum Dei et fides. Hîc sistendum est, et disputationes Philosophiae contrarium concludentes, pro ranarum coaxatione habendae. Rectius ergo fecerimus, si Dial ectica seu Philosophia in sua sphaera relictis, discamus loqui novis linguis in regno fidei extra omnem sphaeram. Haec ille.

Deinde opponatur hoc simile isti sophismati: Substantia est a Deo: Diabolus est substantia: Igitur diabolus est a Deo. aut, Vetus Adam, caro, animalis homo, imago diaboli, etc. sunt substantiae. Igitur sunt a Deo.

Hîc necesse est maiorem explicari: Omnis substantia est a Deo, scilicet quatenus initio bona condita est, et adhuc conservatur: sed non quatenus postea est a satana conversa et inversa essentialiter, ex aurea massa in scoriacam aut luteam. Nam illa maior, Omnis substantia est a Deo, unde tandem sumpta est, nisi ex 1 cap. Gen. At ibi non simpliciter dicuntur substantiae, accidentia et omnes creaturae esse a Deo: sed etiam additur, quod sint ab eo conditae valde bonae, nempetum in essentia, tum in accidentibus. Accipiatur ergo inde ad istum syllogismum integra sententia aut maior, ut eam Spiritus sanctus plene Gen. 1 proposuit, nempe: Omnis substantia, quatenus initio est bona, condita est a Deo.

Sic igitur declarata maiore, conclusio in hunc modum corrigi poterit: Igitur quiddam quod postea est factum peccatum, est originaliter a Deo, id est homo (qui iam est essentialiter imago et filius diaboli, progenies viperarum, pessima arbor, caro, vetus homo, corpus peccati, lapideum et adamantinum cor, animalis homo, abominatio et peccatum) est initialiter, aut ratione primae creationis a Deo: non autem ratione huius secutae horrendae metamorphoseos, cuius ratione proprie est peccatum et a diabolo, qui eum sic horribiliter transfiguravit.

Scriptura testatur, homines ex Deo esse, seu creaturas Dei: et contra, etiam eosdem esse filios diaboli, et ex patre diabolo. Philosophotheologi concordant ista sic: Ratione substantiae est homo ex Deo, sed ratione malorum accidentium, ex diabolo. Igitur vetus homo, caro, animalis homo, corlapideum, corpus peccati, sunt accidentia: anima vero rationalis, quatenus est substantia, est sana, et a Deo. Quid hoc aliud est, quam ferme penitus tollere originale peccatum?

Quare verior est illa solutio: Homines et diaboli sunt ex Deo ratione primae creationis, et etiam perpetuae conservationis huius speciei: sed non ratione illius horrendae metamorphoseos, qua eximagine Dei, essentialiter sunt mutati in imaginem diaboli, inter quos omnium primum ipse Adamus est sic a satana suo domino transformatus, qui porro ad suam transformatam imaginem liberos genuit: Gen. 5.

Declaretur haec sententia similitudine a quotidiano experimento sumpta, ut melius intelligatur: Agricola alicui attulit bonum vinum, qui id infudit in vas aceto aut alia corruptione infectum: mutatum est mox id vinum in acetum aut vappam, aut aliam aliquam extremam vini corruptionem, adeo ut quod antea poterat esse vel satrapis delicatissimus potus, nunc nemo vel pedes in eo abluere dignetur. Quaero iam, an id acetum aut vappa sit ab illo agricola, aut non? Est sane ab eo, quia ipse primum eum liquorem attulit: sed illius horrendae transformationis ipse causa non est, verum is qui illud optimum vinum in tam corruptum ac foetidum vas infudit, et ita quasi veneno quodam penitus infecit, invertit et perfermentavit.

Ita eadem res potest habere duos authores ac causas, alium ratione primae creationis, et alium ratione secundariae metamorphoseos. Sic multa aliter sunt a natura ratione primae originis, aliter ab arte ratione secundae transformationis: ut vitrum, lateres, testae, caseus, butyrum, panis, acetum, fermentum, et similia innumera: quae omnia aliter sunt a natura, et aliter ab arte. Hanc distinctionem si non adhibuerimus, innumera absurda, tum in Philosophia, tum etiam in Theologia sequentur.

Observetur diligenter vox vel res potius corruptionis in hoc genere, ut et supra monui. Dicimus hominem esse corruptum a satana in primo lapsu. Quomodo autem corruptum aut quousque, num ita solum, ut in eo sint quaedam accidentia alterata, ipsa autem eius substantia manserit inviolata? Imo Scriptura ipsummet hominem, eiusque substantiam asserit esse corruptam, utitur (inquam) substantialibus verbis: verum quod ipsa hominis substantia sit corrupta, ostendi proprio editoque scripto. Quod etiam talis ac tanta sit facta substantiae hominis corruptio, ut non tantum desierit esse bonus, omnesque vel etiam scintillas bonitatis erga Deum amiserit: sed insuper sit factus atrox Dei hostis, tota Scriptura clamat: et probavi id ego quoque praeter multos alios pluribus scriptis.

Si igitur homo adeo foede inversus est, quid potest eo peius ac scelestius dici: aut quod tandem peccatum magis potest esse peccatum, seu quiddam deterius ac horribilius, quam ipsemet homo adeo transformatus est in hostem Dei summum?

Singula peccata aut lapsus, sunt tantum veluti singulae quaedam scintillae ex hoc infernali incendio, singulave folia aut fructus huius pessimae arboris. At perversiss. cor hominis, seu anima rationalis per cor a Scriptura significata, est ille ipse pessimus thesaurus (ut Christus affirmat) ille fons infernalis, et illud sepulchrum dealbatum aut contectum, plenum omni pravitate, utpote ipsi diabolo conformatum, unde istae horrendae pestes exhalant. Illud non estunum peccatum, sed amplissimus fons, cloaca aut sentina peccatorum, et genuinus filius aut imago diaboli, unde infinita vis peccatorum omnibus momentis, sicut vespae et crabrones ex suis examinibus provolant. Cogitemus igitur, quo tandem nomine iste quasi gurges, aut etiam mare omnium peccatorum sit appellandus, an ei iniuria fiat, si vocetur originale peccatum?

Cogitemus quoque, in quam tandem formam aut perfectionem malitiae ille horrendus Dei hostis suum hoc infelix mancipium perducere voluerit, quod ad suum libitum sibi captivavit, an non in summam pessimamque. Quid vero peius peccato? Quare aut peccatum vocetur hoc satanae mancipium, et omnium scelerum mater, aut etiam aliquid eo deterius.

Qualis est pater, tales et filii. Quid vero est in diabolis aliud naturalis aut originalis illa malitia, quam ipsamet eorum mala mens aut malus animus, seu ipsimet toti, quanti quanti sunt? Num volunt somniare eis aliquid accidentarium, veluti quandam malam scabiem aut venenum inhaerere, cum illi substantialiter sint conversi ex angelis lucis in angelos tenebrarum: sicut dicuntur aliquando thesauri mundissimi auri aut argenti in meros carbones converti? Sic igitur et in homine originale aut inhaerens malum, non quoddam accidentarium aut inhaerens malum est: sed ipsum pravum ac perversum cor, pessimaque et perditissima mens.

Opponunt aliqui, oportere tamen distingui creaturam Dei a peccato, quod non est a Deo. Respondeo: Separato tu mihi iam diabolum a sua inhaerente malitia. Non ergo aliter possumus ista distinguere, quam dicendo, hominem ratione primae creationis et praesentis etiam conservationis esse a Deo, sicut et ipsum diabolum: sed ratione istius horrendae metamorphoseos, esse a diabolo, qui nos, vigore efficacis sententiae ac poenae irati Dei, Morte morieris, non solum sibi in vilissima mancipia rapuit: sed etiam ita refudit, recoxit et commutavit, aut (ut ita dicam) metamorphizavit in virum alium (ut Scriptura loquitur) sicut ipsemet inversus est.

Non recte ergo in quodam scripto dicitur, oportere omnino separari substantiam hominis, in quantum illa a Deo etiam in hac corrupta natura formetur ac sustentetur, qualis ea quidem nunc est, a corruptione et depravatione, quae in substantia illa haeret: quia naturae seu substantiae autor sit Deus, peccati vero et depravationis Deus non sit author. Respondeo: Quomodo potest separari idem a seipso? Originarium illud malum aut radicale, unde omne aliud malum oritur, est ipsum lapideum et adamantinum pravumque ac distortum cor, est ille ipse vetus Adam, aut caro, seu animalis homo. Quomodo tu ergo hîc a carne carnalitatem, ab Adamo aut animali homine Adamitatem aut animalitatem separares? quomodo a lapideo corde lapidositatem, quomodo ab imagine satanae (ut ita dicam) imaginitatem, cûm unica tantum quaedam res illa sint? nisi praestigiis numinum ludere libet, ut Alchimistae ab oleo oleitatem, et auro aureitatem separant. Quod si maxime etiam hic aliquis talem separationem vocum, non rerum, quod impossibile est, eo fine facere vellet, ut rem tantam omnimodo, ac rationem versando, ac veluti manibus voluendo aut cogitatione fingendo ac refingendo, tanto magis expenderet: tamen omnino cavendum ei omnibus modis foret, ne istis sophisticis argutiis separando, inani imaginatione Adamitatem ab Adamo, aut lapido sitatem et pravitatem a lapideo pravoque corde, tandem amissa ipsa rei veritate, prorsus evanesceret: amissoque vero radicali malo, inde in nubes suis imaginationibus abstractorum et idearum avolaret, ipsamque pravam mentem aut cor, quam unam Spiritus sanctus in Scriptura accusat, crimine liberaret: si cut nos homines toti in id pronique ruimus, ut nos omnino crimine culpaque omni liberemus, et rationem humanam liberumque arbitrium admiremur et amplificemus.

Nam istud sophisma, quod Deus erit author mali, facile reiicitur: quandoquidem Deus ipse nunc istud lapideum cor, et istum veterem Adamum, ex suo patre vetere Adamo, malam nempe maslam de mala, et (sicut Christus loquitur) genimina viperarum ex viperis, format, generat, ac conservat: sicut etiam ipsum satanam talem, qualis nunc est, servat ac sustentat, cum sit mera ac pura malitia. Neque tamen propterea est aut huius tanti mali aut lapidei cordis primarius autor, sed conservat tantum hanc veteris Adami speciem, aut etiam tolerat ista vasa ignominiae magna patientia, donec aliqua refingat, et reliqua in aeternum ignem abiiciat: qua ratione etiam impium dicitur Deus facere ad diem malam, aut ad tristem poenam. Praeterea possis obiicere, An'non etiam accidentia hominis Deus initio condiderit? An'non etiam haec ipsa accidentia hominis nativa ex parentibus in liberos propagat et servat talia, qualia sunt, sive bona, sive mala? neque tamen propterea concedent Deum esse authorem peccati.

Verum instant isti iterum importune, separandum esse omnino hominem ab eo malo, quod ab extra a diabolo accessit, aut veluti venenum quoddam infusum est. id enim non esse ipsam hominis substantiam, sed tantum quiddam perdens, vastans ac destruens eam. Respondeo: Non est in homine aliquid diversum ab ipsa mala mente aut lapideo corde, quod eum spiritualiter destruat, sicut morbus eum corporaliter conficit: sed est tantum ipsa perditissima, et iam destructissima natura. Originalis malitia non est ita ab extra infusa Adamo, ut multi nunc sentiunt, sicut si quis in bonum liquorem venenum aut aliud aliquod malum iniiciat aut infundat, ut propter illud affusum malum, etiam reliquum sit noxium: sed ita, sicut si quis ipsum bonum liquorem aut cibum invertat, ut illud per se iam malum ac venenatum, aut potius venenum sit: et sicut ipsemet satan per inobedientiam, iusto Dei iudicio et potenti castigatione efficacissimaque poena, ac irae Dei vindicta, substantialiter ex angelo lucis in angelum tenebrarum transformatus, et veluti proiectus abiectusque est.

Tali horrenda metamorphosi etiam homo, praesertim autem anima rationalis, est iustiss. Dei iudicio aut sententia, efficacique poena, ob inobedientiam suam, iuxta praedictam propositamque illi severissimam Dei comminationem, ex imagine Dei in imaginem satanae transformatus: non aliter ac si quis imaginem vel massam auream in plumbeam vel luteam mutaret, vinum in acetum aut aliquem corruptissimum liquorem, ut solent vina corrumpi: aut aurum in scoriam, optimum vinum in aquam, dulcem massam in fermentum: quibus similitudinibus Scriptura ipsa nostram istam horrendam metamorphosin pingit.

Non igitur sic originale malum in homine diversum quippiam est, sicut si aliquem noxium cibum aut etiam dirum venenum hausisset, et intra viscera recepisset, quod per totum eius corpus, ossa ac medullas pervasisset, et horribiliter grassaretur, eumque etiam ad externam maniam ac furiosos motus impelleret: aut sicut satan obsessa corpora horribiliter agitat, cum haec tumultuantia et perturbantia hominem sint ab eius essentia diversissima: sed sic, quod ipsamet anima ex imagine Dei in imaginem satanae, et ex filio Dei in filium diaboli, aut angelum tenebrarum penitûs transmutata est: aut etiam sicut si quis pulcherrimam domum (ut Phil. et Victorini dicta habent) everteret, ac in ἐρείπια seu rudera transformaret, aut etiam in quandam spurcissimam cloacam: ut vere nunc est homo cloaca satanae, qui antea fuit speciosissimum templum Dei.

Obiiciunt aliqui: multa esse in homine adhuc bona et praestantia exreliquiis creationis Dei. Respondeo: Etiam in diabolis sunt adhuc multae praestantes creationis dotes, et quidem multo excellentiores quam in hoc carnali homine: sed tamen quia omnes contra Deum militant, ideo sunt malae et mera peccata. Quid enim aliud sunt, quam iniustitia armata? Sic quoque res se habent in homine. Praeterea Theologia disputat de eo bono, quod in iudicio Dei pro vero bono haberi potest: at in homine omnia sunt contaminatiss. et damnatissima. Quid praestantius ratione? quid ea infensius Deo? Ergo nihil ea scelestius. Abominatio igitur est coram Deo, quicquid est sublime et praestans coram hominibus.

Summa, Originale malum est ille ipse fons omnis mali, omnisque culpae ac poenae in homine. Eum autem dicit Scriptura esse pravum, perversum ac distortum cor, quod tantûm ad malum ruit ac furit inde ab ima infantia: Gen. 6, 8. Ierem. 17. esse cor caecum ac induratum, lapideum et adamantinum, Deuter. 29. Ierem. 31. Ezech. 11. 36. Rom. 1. Ephes. 4.

Quinetiam adhuc clarius Christus ostendit fontem hunc omnis mali, cum affirmat esse illum ipsum pess. thesaurum cordis humani, unde omnis generis peccata, velut ex sepulchro cadaveribus plenissimo teterrimi foetores perpetuo erumpunt et exhalant. Paulus quoque disertissime affirmat, causam omnis mali esse ipsum ἀδόκιμον νοῦν , reprobam mentem, Rom. 1. vanam mentem, Ephe. 4. corruptam mentem, 1 Timoth. 6, et 2 Timot. 3. Ac contaminatam mentem et conscientiam, φρόνημα , sensum, aut (sicut Phil. dicit significare) rationem: διάνοιαν rationem aut intelligentiam, Ephes. 2, 4. Col. 1. Hoc idem vult Luth. significari a D. Virgine illo dicto, Superbos mente cordis sui: quod nempe ea indicet, mentem cordis esse originem mali, et omnis superbiae etiam contra Deum ipsum.

Tota denique Scriptura et omnes saniores Theologi, accusant ipsam animam rationalem, mentem ac cor, eamque dicunt esse fontem omnis mali aut peccati in tota vita: esse illam atrocem bestiam et indomitam feram. Igitur ea ipsa est illud originale aut insitum malum, quod Theologi vocant originale peccatum.

Paulus dicit Rom. 8, τὸ φρόνημα τῆς σαρκὸς , esse hostem Dei, et causam mortis: an'non hocidem est, ac esse peccatum? At Phil. ac Victorinus super novum Testam. dicunt, illud φρόνημα aut sensum significare tum intellectum tum voluntatem. Supra indicavi plenius sententiam Philippi de eo loco. Igitur intellectus et voluntas hominis (quae sunt certe substantia animae) sunt peccatum. Formetur integer syllogismus ita: φρόνημα , sensus carnis est substantia: quia est ipsa ratio, teste Phil. et Victorino: φρόνημα , sensus carnis est peccatum originale: quia pugnat cum Deo, et est causa actualium peccatorum, ac damnationis. Igitur originale peccatum est substantia.

Illa quoque semiphilosophica ratio, quoniam eas pluris mei adversarii faciunt, non parum ad confirmationem veritatis in hac controversia facere potest: quod peccatum in genere, aut peccata revera idem in sacris Literis significat, quod iniustitia, communi more etiam philosophorum ac literatorum loquendo. Iam constat, doctos quoque sentire, iniustitiam esse quiddam internum stabile ac permanens, quod est causa efficiens pravarum ac iniustarum actionum omnium: sicut et Iurisprudentia definit, iustitiam esse perpetuam et constantem voluntatem, suum cuique tribuentem. Quare vicissim iniustitia erit perpetua et pertinax voluntas male iniusteque agens. Verum Iurisprudentia et philosophi agunt tantum de iustitia ac iniustitia habituali, seu post nativitatem accersita aut comparata: Theologia vero agit de naturali seu connata, et ex utero matris allata. Erit igitur iniustitia aut peccatum secundum hanc ratiocinationem illa ipsa nobiscum nata, perpetua et pertinax voluntas prave agendi: quae quidem est secundum omnium philosophorum sententiam substantia, et sane est illa ipsa regina hominem eiusque actiones regens ac moderans, nempe anima rationalis. Aut si ea non est primaria causa, et fons omnis pravae actionis, cur accusatur, cur damnatur, cur in aeternum punitur? Quare aliquod, idque praecipuum originale peccatum aut iniustitia est ipsamet pessima voluntas, mala mens et malus animus, sic ex utero matris natus, nempe anima rationalis.

Platonici finxerunt aliis hominibus initio affundi aurum, aliis argentum, aliis viliores materias, indeque esse eorum diversitatem. Sic etiam Theologi aliqui somniant, Deum in creatione iam condito homini adiecisse quoddam accidens aut munus, quod essetimago ipsius et originalis iustitia, tanquam si formosam puellam corona exornares, ut eos Luth. p. m. ridet. At Scriptura sacra non dicit, homini condito esse affusam aut adiectam imaginem Dei: sed ipsummet ad eam factum, formatum, et fabricatum.

Rectissime igitur illud Paulinum etiam de prima hominis creatione dici posset: Ipsius Dei opus sumus, conditi ob bona opera, quae ordinavit aut praeparavit Deus, ut in eis versaremur. Nempe enim nobilissimam hominis partem, quae proprie homo est, animam videlicet rationalem, intellectum ac voluntatem ita formavit, ut et repraesentaret eum et agnosceret, et diligeret ac coleret, illique serviret in iis omnibus operibus et actionibus, quas ei ille praeparavit et iniunxit.

Convenit hoc etiam cum ipsa philosophia, ratione et communi experientia. Cernimus enim experimurque omnes etiam indocti, intellectum ac voluntatem esse principalia in homine, regere omnia reliqua membra, aut partes eius, et omnes praecipuas actiones efficere: non autem aliquod aliud accidens, praeter hasce substantiales potentias. Hoc igitur velut caput hominis, nempe rationalem animam, Deus ita formavit in creatione, ut esset vera eius imago, utque ei pro eius voto serviret ac obediret, in omni opere bono.

Sed redeo ad Platonicam opinionem. Sicut enim sophistici Theologi somniarunt, Deum initio tantum affudisse aut adiecisse imaginem suam homini, veluti accidens aut ornamentum quoddam: sic etiam multo plures nunc opinantur, diabolum in subversione hominis tantum affudisse ei venenum quoddam malitiae, unde omnes istae pestilentes actiones proficiscantur: et illud accidentarium esse proprie id, quod vocamus peccatum originale.

At Scriptura dicit, hominem in isto horrendo lapsu esse mortuum aut occisum ab illo homicida spiritu, veluti si quis pulcherrimam domum everteret, ac in rudera redigeret: sicut saepe etiam mei Antagonistae hominem postlapsum solent vocare rudera aut ἐρείπια . Nec tamen esse interfectum a satana hominem, testatur Scriptura, sed etiam in novam formam conditum, ut si sibi satan ex illis pulcherrimae domus ruderibus novum quoddam tristissimumque aedificium condidisset, veluti quoddam antrum aut speluncam horribilium latrociniorum, homicidiorum, blasphemiarum, et aliorum teterrimorum scelerum ac flagitiorum. Hinc est, quod Scriptura pronunciat hominem ex diabolo esse, et habere cor pessimum ac distortum.

Ridicula credo haec videntur Philosophiae, cum non legatur tunc homo prorsus corporaliter mortuus sepultusque esse, ac computruisse. At Scriptura dicit, iam ex homine interfecto, qui filius Dei fuerat, esse factum filium diaboli: ex imagine Dei, imaginem diaboli: non quod haec externa ac bruta pars sit tunc prorsus abolita, sed quod potissimum illud cor spirituale, quod Deum repraesentabat, agnoscebat, et colebat, fuerit (ut Scriptura loquitur) excisum, ac pro eo intrusum cor lapideum et adamantinum, quod diabolum patrem suum repraesentaret, eique serviret, et contra Deum hostiliter militaret ac fureret: hoc est, anima rationalis, quam Scriptura in corde collocat, est per horrendam quandam ineffabilemque metamorphosin iam prorsus essentialiterque corrupta, et in novam tristissimamque formam, quae est ipsius infernalis cacodaemonis imago aut larua, transformata.

Rectissime igitur, ac secundum Scripturae sententiam dicere possumus illud Paulinum inversum, quod homo non renatus aut vetus sit diaboli opus, conditum ad opera, quae ei praeparavit, ut in eis versaretur, ac illi contra Deum et omnem pietatem ac honestatem serviret.

Evidentissime hoc ex eo patet, quod nisi illud primum opus Dei fuisset a satana eversum, et novum conditum, non necesse esset veterem hominem conteri, mortificari, ac omnino exui, sepeliri, et aboleri: nec nunc necesse esset, novum hominem aut novam creaturam condi. Si non transformasset satan spirituale cor Adami in lapideum, non esset necesse nunc illud diaboli opus destrui ac excindi, et novum cor in homine creari, ut propheta et David loquuntur.

Nec igitur satan tantûm veluti venenum quoddam aut accidentarium malum in Adamum effudit, cum eum in paradiso vicit, cepit, ac in suam potestatem redegit: sed ipsum Adamum iuxta Dei sententiam atque adeo vi et vigore illius iustissimae Dei sententiae, Morte morieris, interfecit, extincta in eo imagine Dei, et insuper condidit in eo novum hominem, quem nunc veterem Adamum nominamus, formatum ad suam imaginem pro eius libitu.

Bella vero corruptio esset, et scilicet tanto artifice digna, si ille Adamo solummodo tale quoddam pravum accidens apposuisset, relicta ei bona Dei substantia. Ille vero totum hominem, et presertim illam nobiliss. hominis, aut etiam mundi reginam, rationem, seu animam rationalem ita recoxit ac refudit, ut sicut antea fuerat elegantissima dilectissimaque filiola, et viva operosaque imago viventis Dei: ita postea sit facta ipsius novi domini, nempe infernalis cacodaemonis deformissima filia ac imago, et plane veluti futia quaedam: et sicut antea erat fons et unica causa aut mater omnis iustitiae, omniumque bonarum actionum, ita iam sit primaria scaturigo omnis iniustitiae, et omnium actualium peccatorum.

In hanc igitur detestandam perfectionem aut novam formam, iste mille artifex istam reginam mundi rationem perduxit et transformavit, ut porro ei promptissime cum omnibus suis bonis serviret, utque esset primaria mater omnium scelerum, ut denique esset veluti cloaca ac officina quaedam omnium diabolicarum machinationum contra illum viventem Deum ac creatorem suum. Hoc ingens et terribile opus, machinam aut aedificium satanae ut filius Dei destruat, inter alia, in hunc mundum venit, et tam graviter hîc sudavit, utque novam creaturam, novumque hominem Deo patri, ad regnum eius instaurandum, condat et creet.

Observa, et toto pectore retine, quod sicut Deus ipsam proprie animam rationalem ita formavit, ut esset eius imago, utque esset fons, officina ac mater omnium bonarum actionum, et dilectissima cultrix eius: ita satan eandem sic transformavit et fabricavit, refudit aut recoxit, ut sit viva eius imago, sitque mater, fons et causa omnium malorum, ipsique suo novo figulo promptissime serviens, et unica paratissimaque cultrix et miles contra Deum et omnem pietatem ac rectitudinem.

Hic igitur ipse novus satanae homo et filius diaboli, nempe eius distortum cor, et mala mens, pessimusque animus aut imago satanae, est illud originale malum aut peccatum, de quo omnia actualia peccata prodire, veluti ex pessimo quodam thesauro, aut etiam lerna malorum, Scriptura testatur (ut superius saepius diximus,) et non quoddam accidens in hoc homine.

At hîc aliqui suis Dialecticis ratiunculis et regulis occupati et intricati, nobis obiiciunt, haec videri Manichaeorum deliria: quia et ipsi dixerint, naturam esse malam, et corruptam, etc. Respondeo: In eo damnantur Manichaei, et cum veritate pugnant, quod originem corruptionis naturae non ex peccato deduxerunt, sed ex ipsa mox creatione. Dixerunt enim esse duos deos et duos creatores: alterum bonum, alterum malum: quorum alter bonam creaturam ac naturam crearit, alter malam, et inde esse peccata in hac vita. Conveniunt vero in eo ad amussim Manichaei cum istis adversariis, quod senserunt illam nativam malitiam esse quiddam separabile, et diversum a substantia hominis.

Quare ne patiamur sub figmento criminis errorisque Manichaei nobis caelestem veritatem de manibus extorqueri, nosque inanibus terriculamentis de possessione sanae doctrinae depelli, quam liquido in praecedentibus ex verbo Dei demonstratam esse, quivis pius ac intelligens vel manibus palpare potest.

Obiiciunt porro inepti quidam hinc secuturum, diabolum esse creatorem, si peccatum originale est substantia: quia ipse est pater peccati. Respondeo: Nequaquam id sequetur, nec est magnae potentiae aut artis optimam substantiam corrumpere, et ex ea malam facere. Innumerae artes sunt, quae ex aliis substantiis alias faciunt, ut ex luto lateres aut testas, ex alia mixtura vitrum: quin etiam ancillae ex lacte faciunt varias substantias casei, seri, recoctae, butyri, et aliorum innumerorum lacticiniorum, neque tamen propterea sunt vel creatrices vel deae.

Quin potius inde sequetur, satanam esse creatorem, si dicemus illum, non illam bonam Dei substantiam aut creaturam invertisse et corrupisse: sed suam quandam rem aut creaturam ceu venenum quoddam in hominem infudisse aut induxisse, quam videlicet ille crearit aut fecerit. Ita videmus istos, dum absurda quaedam veritati obiiciunt, in medio illorum versari.

Quod si anima rationalis non est causa ac fons omnium peccatorum actualium, sed quoddam externum accidens: cur igitur accusatur a tota Scriptura, quae illi talia peccata tribuit? Cur etiam propterea a Deo damnatur aeterno exitio, ut et supra dixi?

Ex hisce et aliis plurimis tum Scripturae testimoniis, tum etiam inde deductis argumentis, liquido patet, illum fontem mali et peccatorum actualium, illumque regem regnantem in homine ad omne malum contra Deum pugnantem et a Deo damnatum, esse praecipue ipsummet pravum, perversum ac lapideum cor, seu rationem aut animam rationalem, in diaboli imaginem transformatam: quae est vel principalissima ac nobilissima totius hominis substantia.

Hinc igitur illud liquet, quod praecipue effectum cupivimus, Scripturae locutiones substantialibus verbis de peccato originali et de imagine Dei ac satanae, deque veteri ac novo homine loquentes, firmissime retinendas, et nequaquam istorum sophismatibus ac glossis invertendas ac corrumpendas esse.