CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 407940 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/407940.

Nodus 407940 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE IESU, NOMINE CHRISTI SERVAtoris nostri proprio, contra Osiandrum.

Et si saepe, cum in Osiandri tetram illam profanamque nominis Iesu corruptionem depravationemque incidi, magnopere condolui, iudicavique aequissimum esse, aliquem publico scripto salutare illud plenissimumque piae doctrinae et consolationis nomen, ab iniuria Iudaicisque eius hominis corruptelis vindicare, atque ideo, cum id nemo alius faceret, saepe ipse facere proposui.

Verum repressi me rursus ea potissimum cogitatione, quod videbam, quod licet industrie contra usitatam interpretationem undiquaque ratiunculas Osiander conquisiverit: omnia tamen sint ita frigida, manifeste vana et non verisimilia, ut cuivis etiam rudi, modo communi iudicio praedito, sermonemque intelligenti, facile Siculis gerris vaniora levioraque appareant, eoque nulla plane confutatione indigeant.

Hisce curis cogitationibusque hac ratione saepius sumptis, depositisque tandem victus novis istis erga veram pietatem Osiandri iniuriis de iustificatione peccatoris, non per Christi mediatoris meritum, sed per solam substantialem divinae maiestatis iustitiam, aliisque quibus iam Ecclesia Christi flagrat, iudicavi illi homini, etiam in hac parte, modis omnibus resistendum esse, ne forte tacendo ego quoque pro mea parte, veluti si probarem, calcar audaciae eius ad maiores corruptelas in religionem tentandas adderem, quae ilioqui quotidie supra modum crescunt. Quare breviter, Christo servatore iuvante, tum veram nominis Iesu etymologiam asseram, tum et Osiandri sophismata corruptelasque refutabo.

Cum Angelus Matth. 1 dicit ad Iosephum cogitantem de deserenda Maria (quod eam suspectam adulterii habebat) per somnium: Ioseph fili David, ne metuas adiungere tibi Mariam uxorem tuam, nam quod in illa conceptum est, a Spiritu S. profectum est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum. Is enim salvum faciet populum suum a peccatis suis, etc.

Eum locum tota Ecclesia omnesque doctores hactenus sic intellexerunt, quod nomen Iesus id em valeat, quod servator, veniatque a themate ישע iascha. Propterea, quod ipsemet angelus nominis etymologiam illis sequentibus verbis (Ipse enim servabit populum suum a peccatis suis) declaret. Caeterum Osiander post omnem consensum totius Ecclesiae omniumque doctorum, ut novi aliquid afferendo ostenderet se caeteris mortalibus plus sapere, affert in suis annotationibus super Harmonias novam Iudaicam et Cabalisticam quandam huius nominis metamorphosin.

Primum dicit, venire ex nomine יהוה Iehova. Ei nomini porro (nescio qua licentia) imponit literam ש , inde facit יהשוח Ieheschuh: id nomen rursus nescio qua rabinica sapientia conscindit et mutilat in initio et fine, et facit inde ישו Ieschu.

Sed misses eius torsiones et crucifixiones divini huius nominis faciam, primumque probabo aliquot firmis rationibus, revera nomen Iesu a verbo ישע Iascha salvare, venire, et esse idem cum הישוע Iehosua. Postea Osiandri deliria refutabo. Rationes meae sententiae hae sunt.

Prima ratio: Angelus postquam indicavit nomen quo Christus vocari debeat, reddit rationem, cur eo nomine vocandus sit: quia ipse salvabit, etc. Iam cum Hebraei tum a praeteritis, tum et a futuris aliquibus insignibus eventibus circa personam, nomina propria imponere soleant, ita ut eorum etymologia illum eventum aliquantenus significet (ut Samuel sic est vocatus, quia mater eum petierat a Deo: Moyses, quia ex aqua extractus: Saul, quia erat futurus flagitatus a populo rex:) necesse est illud nomen futurum eventum seu officium Christi significare, nempe salvationem miserorum peccatorum, quod ductum a Iehova nomen nequaquam significat, sed a ישע luculenter rem exprimit.

Item cum Angelus reddat rationem nominis: Puia, inquit, ipse salvum faciet populum, etc. quid est verisimilius, quam ex ipsa nominis etymologia illam rationem eum petivisse, nempe a ישע Iascha Iesus: alioqui ratio praecedentibus non conveniret.

Secunda: Si nomen Iesus non venit a ישע , unde ergo inest nomini litera ש , quae litera, praesertim in medio, nunquam est accidentaria? Respondet Osiander, impositam esse, quo nomen Iehova antea ineffabile, fieret effabile. Unde autem quaeso probat antea id nomen fuisse ineffabile? Unde etiam ש non esse radicale, ut Hebraei vocant, sed accersiticium, ideo appositum, quo nomen id pronunciari possit?

Non probat penitus, nisi per αὐτὸς ἔφα : quo plerunque Osiander ob maximam quandam authoritatem quam habet, ut cognomen eius non a parentibus acceptum indicat, (nam sancto viro credendum est certe) in probandis praecipuis suis fundamentis utitur. Cum ergo ne probaverit id Osiander, nec etiam probare possit: (nam quod illud nomen fuerit effabile, postea probabo) restat ergo ש secundum communem regulam esse radicale, atque ideo venire ab aliquo themate, quod initio, iod, et in medio ש schin habeat, quale est. ישע,

Tertia: Si nomen Iesus esset novum, et omnibus seculis prius inauditum. quid necesse fuisset ab Evangelista, more Hebraeis solito, discriminis causa addere filius David, etc. Sicut ad Emanuel nihil additur. Sed fit hoc ideo, ut indicetur discrimen huius Iehosuae a Iehosua filio Nun: sicut solent nomina propria additis parentum nominibus circumscribere.

Quarta: Iesus omnibus linguis servator nominatur, quo nomine haud dubie omnes gentes etiam ad eius nomen alludere voluerunt, vel potius ex eius nominis significatione id nomen desumpserunt.

Quinta: Quod nomen convenire omnino magis potest Christo, quam id, quod eius functionem diserte exprimit? Fuit autem eius officium, salvum facere populum a peccatis suis. Ergo merito Iesus, id est, servator vocatus est. Nec obstat, quod et alii aliqui hoc nomen immerito habuerunt. Nam is demum vere Iehosua, id est, salvator est qui a peccato, ira Dei, diabolo et morte aeterna servat, non qui tantum in aliquibus temporariis periculis et difficultatibus opitulatur.

Sexta: Paulus dicit, quod ideo Deus Christo donaverit nomen quod est supra omne nomen, quia cum in forma Dei esset, se exinaniverit, factusque sit obediens, etc. ibi si est intelligendum nomen revera pro ipsa appellatione, ut Osiander vult, certe non fuit necesse Christo nomen יהוה nunc recens propter istud eius novum factum istamque obedientiam donari. Nam filius Dei semper habuit summo iure nomen יהוה . propterea quod essentia ipsa est Deus patri aequalis, non propter hoc novum factum. Quare oportet esse tale nomen, quod huic novae functioni conveniat. Id autem nullum esse potest convenientius, quam Iesus servator. Et revera hoc nomen est supra omne nomen. Nam servatorem esse totius mundi, idque a peccatis et morte aeterna, est plane Deo conveniens nomen et officium, atque ideo vere nomen super omne nomen, Patriarcharum, Moysis, Iudicum, Regum et Prophetarum.

Septima: Quia nomen ἰησοῦς convenit cum יהשוע literis et ferme syllabis. Primum, cum proculdubio maior literarum quam punctorum ratio habenda sit, ι Iota convenit initiorum, Iod nomine et potentia. Secundo convenit η Ita, cum ה He. Nam ut ordo, collatio, et nomina literarum Hebraicarum et Graecarum indicant, ex ה Hebraeo factum est ε Graecum, et ex ח η . Iam magna est cognatio inter ח et ה spiritum tenuem et densum. Magna item cognatio inter ε , quod tenue Graeci vocant, et η , quod est veluti densum ε . Quare sicut ε ex ה Hebraeo factum, crebro in η commutatur: ita non est mirum, si et ח praesertim cum sua aliqua vocali spiritum augente (quae facilius in traductione nominum in alienam linguam mutantur) sit mutatum in Graecum η Ita, seu crassum ε Convenit ergo secunda litera in utroque nomine: Quod et tertia conveniat, nempe ι cum σ , nulla probatione indiget. Denique si ע non est expressum, mirum plane non est ob duas causas. Primum, quod haec litera ne apud Hebraeos quidem habet satis exaudibilem sonum, ut mirum non sit, quod in Graeca iam voce, seu ad Graecos traducta, nulla propria litera sit expressa. Deinde quod in terminationibus nominum peregrinorum mutandis, linguae in primis sint liberrimae. Eadem etiam terminationis causa est, cur cum Iehosua sit quadrisyllabum, Graecum ἰησοῦς sit trisyllabum solum.

Ultima: Duo potissimum viri virtute, pietate et officio seu functione praestantes hoc nomine Iehosua vel Iesus appellati fuisse leguntur, Iehosua filius Nun, et alius post reditum ex captivitate summus Sacerdos: quorum uterque fuit velutitypus quidam et praefigurator Christi. Iehosua filius Num in eo typum Christi gessit, quod quemadmodum Iehosua populum Dei in terram promissam induxit, quo eos Moyses legislator perducere non quivit: ita noster Iehosua nos in regnum caelorum perduxit, quod lex facere non potuit.

Iehosua porro sacerdos in eo Christum expressit, quod fuit summus Sacerdos, sicut et Iesus. Item, sicut ille fuit titio ereptus de incendio, sordidisque pannis primum indutus, cuique satan initio se opposuit, postea vero est glorificatus: sic et noster Iesus post ignominiam passionis et sepulturae est glorificatus. Item, sicut ille templum Deo extruxit: sic et Christus Ecclesiam Deo collegit, quae eius vivum templum est: omnino ipsa subiunctio prophetiae de adventu Christi, postquam descriptus est ille Iehosua, id videtur indicare, quod Spiritus S. studio primum a typo dicere coeperit, postea vero in rem ipsam significatam desiverit.

Quare duplex huic loco probatio inest. Prior, quod verisimile est illos viros Iesum praefigurantes, ut rebus, ita et nominibus praefigurasse. Posterior, quod cum illi in translatione Septuaginta, quae et Apostolis familiaris fuit, ἰησοῦς Iesus appellantur, cum Hebraice vocati sint Iehosua: consequitur et Apostolos eorumque discipulos in nomine proprio Christi ad imitationem illius versionis fecisse ἰησοῦν Graecum ex Hebraeo. Atque ita usitatam sacris Literis eo tempore nomen Iehosua in Graecum sermonem transferendi rationem sequutos esse.

Hactenus ope Dei recitavi rationes multas, alias manifeste veras, alias verisimiles, indicantes, quod nomen nostri salvatoris ἰησοῦς ex Hebraeo יהשוע factum sit: iam eiusdem auxilio et Osiandri rationes contrarium asserentes, destruam. Primum dicit Osiander, in vetustissimis Hebraeorum monumentis nomen ἰησοῦς Iesus scribi sic ישו , Ieschu. Quae abbreviatio fieri non potest, ut ipse censet, ex Iehosua, sed potius ex יהשוה , nisi in contumeliam Christi studio Iudaei id fecissent: id autem non permissuros fuisse Christianos, sed contradicturos, imo ne in ipsum Deum.

At quae sunt obsecro ista monumenta tam antiqua? Nam Thalmud partim ccc, partim et cccc annis eoque amplius post Christum consarcinatum est. Quo tempore Christiani parum Hebraice calluerunt, et si quid sciverunt, in Bibliis permanserunt, nec Iudaeorum nugas curarunt.

Ad haec unde constat Osiandro sic initio in illis ipsis monumentis scriptum fuisse, et non a posteris sic scribendo detortum et depravatum? Sed Iudaei semper diabolico odio contra Christum flagrarunt, eumque sine intermissione maledictis, etiam de trivio sumptis, incessiverunt. Quid ergo mirum, si et nomen Iesu sic corruperunt contumeliae causa, sicut et nomen divae Virginis?

Atqui dicit Osiander, id Christiani non fuissent passi. Christiani nec docuerunt Hebraice, sed Graece, eoque contenti suo ἰησοῦς , non multum solliciti fuerunt de ישו Rabinico. Satis etiam contradixerunt, cum constanter suam etymologiam, quod a salvando veniat, retinuerunt. Praeterea, ut dictum est, non ita multum calluerunt Hebraiae Christiani ccc post Christum annis, quo praecipue tempore Thalmud consarcinatum est: et si qui aliquid noverunt, Bibliis fuerunt contenti. Quam etiam periculosum fuerit Heb. si doceat Christianum tantum linguam, ne dicam mysteria eorum, satis Hieronymus testatur. Quin etiam, ut maxime voluissent plura Hebraea scripta cognoscere, non quiverunt. Hieronymus homo diligentissimus, nihil ferme praeter Biblia vidit.

Quare rectiûs nos sic opponeremus in hoc loco: Si Iudaei ad Christum conversi, aut omnino quisquam Christianus Hebraeae linguae gnarus, aliam veriorem etymologiam ista quam semper Ecclesia tenuit, scivisset, certe aliquando monuisset, et errantibus contradixisset, extarentque aliqua eius monitionis seu disputationis monumenta: scivisset aliquid de ea re et Hieronymus tam doctus Hebraeus, qui hanc nostram etymologiam sequitur, illam vero Osiandri ignorat.

At dicit Osiander, quod Deus restitisset Iudaeis, nec permisisset obtinere apud eos hanc nominis Filii sui corruptelam: cur ergo passus est ipsum eorum errorem contra Christum, quod aliquanto maius est ipso nomine: ita apud eos invalere et obtinere?

Rectius ergo et in hac parte, sic Osiandro obiiciemus: Si nomen Iesus non veniret a salvando, non passus fuisset Deus hanc opinionem inde ab initio hactenus ita obtinere, ut nemo Christianus ei contradiceret, praesertim cum non de puro nomine disputatio sit, sed etiam tam diversae doctrinae in illis diversis nominibus contineantur, et aliquanto magis curet Deus, quid eius dilecta Ecclesia de filio suo, eiusque sponso credat ac doceat, quam quibus nominibus impia Synagoga eundem vocet.

A Iudaeis porro Arabes corruptelas rerum et nominum Christi in suum Alcoranum transtulerunt, ut et hoc argumentum Osiandri breviter attingam.

Secundo, inquitille, dicere Matthaeum, Salvatorem nostrum ideo vocatum esse Iesum, ut satisfieret prophetiae de puero vocando Emanuel: quare oportere nomen Iesu, significare Deum, sicut et Emanuel. Ad quod primum respondeo, Matthaeum nequaquam dicere, ideo eum sic vocatum, ut satisfaceret nomini Emanuel, sed dicit: Totum hoc ideo factum, ut impleatur prophetia Esaiae, etc. Quid est illud totum? nempe totus sermo Angeli, quod affirmat Mariam esse virginem, concepisse ex Spiritu S. parituram Servatorem mundi, etc. Id ut confirmetur, affertur prophetia de puero Emanuele ex Virgine nascituro. Ad haec revera Deum esse cum aliquo, significat ei esse adiutorem et servatorem, ut recte dici possit: Iste puer erit servator a peccatis, idem esse, quod Iste puer erit Deus nobiscum.

Sub finem huius argumenti varie sophisticatur, quid nomen Iehosua Christo contulerit, etc. Respondeo, Ipsi nihil contulit, confert autem nobis id commodi, ut indicet ipso statim proprio nomine, cur ad nos venerit, quidve nobis boni facturus sit, et quid nos de eo credere et ab eo quaerere debeamus.

Tertio dicit, a Luca narrari tanquam rem novam et miram, quod Iesus, priusquam nasceretur, ab Angelo sit hoc nomine nominatus. Fuisse autem hoc nomen Iehosua, tunc tam pervulgatum, ut si a psittaco fuisset pronunciatum, non fuisset mirum. Sed fatemur ipsum sonum nominis, aut aliquem eo notari, non fuisse rem novam. Verum novum ac mirum fuit, iam illum nasciturum, cui summo iure, id nomen ac reipsa conveniat, etiam Angeli testimonio, id est, qui revera esset futurus servator a peccatis, qualis nemo antea usquam in orbe extiterat, nec postea erat futurus.

Quarto ait, nomen יהוה Iehova antea fuisse ineffabile. Quare, ut effari posset, interpositum esse ש , factumque in de ישו .

Verum ut superius diximus, nusquam probat fuisse ineffabile nomen יהוה ante Christum, multo minus autem omnino probare potest, ש ideo interpositum nomini Iehova, ut inde fieret ישו Ieschu, pronunciarique possit. Probare tamen illud prius videtur, cum ait, ה saepe ex nominibus abiici, ne conspecta aliqua conspicua parte nominis Iehova, nomen Dei vilesceret, ut pro Iehoram dici Ioram: nisi quod paulo post non animadvertens sibiipsi contradicit. Affirmat enim hanc literam temere multis locis sine omni causa abiici: et cum omittitur, non desiderari eam, et cum exprimitur, non sentiri. Si temere ה litera saepissime abiicitur, non ergo potest probari, quod et ex aliquibus vocibus propterea abiiciatur, ne nomen Iehosua vilescat.

Quaero autem, cur nomen Iehova non fuit effabile? Num quia non licuit aut non potuit effari. Effari certe sonarique potest etiam sine ש , ut nemo dubitat. Ergo sequitur, quod non licuerit. Atqui si non licuit sonare id nomen, profecto litera ש nihil ei iuris afferre potuit.

Verum ego contra hoc praecipuum eius fundamentum claris et perspicuis rationibus probare possum, nomen Iehova fuisse effabile. Exod. 3 quaerit Moyses, inquiens: Cum venero ad Israelitas, ac dicam, Deus vester misit me ad vos: quaerent, Quod est nomen eius? quid dicam eis? Respondit Deus: Dic, IEHOVA misit me ad vos. Hîc diserte quaerit Moyses de nomine dicendo, indicando seu effando Israelitis, et Deus ei hoc nomen IEHOVA, ut eloquatur et indicet Israelitis, praecipit. Ergo fuit nomen dicibile et fabile, eloquibile. Quid enim alioqui totus textus sonat, nisi Quod nomen eius dicam? Dic hoc, etc. Ergo fuit nomen dicibile, fabile, etc. Aut et Moyses et Deus (si sic dicere fas est) nugatur, et dicere, significat hîc tacere, non effari. Adhaec quid sibi vult Deus, cum toties Prophetae mandat, ut dicat: Sic dicit Iehova, etc. Cur praecipit, ut dicat, sic dicere Iehovam, si omnino Iehova pronunciari effarique non potest? Certe quic quid scriptile, id et effabile est. Cur enim alioqui scribuntur, quae scribuntur literis sonum significantibus, nisi ut effari sonarique possint?

Denique quid ineptius est, quam dicere, hoc nomen scribi posse, sonari non posse? scriptione non profanari, loquutione profanari? Quam vero stultum est cogitare, eos qui legere possint, aliquid de hoc nomine scire debere: alios vero Dei cultores, qui non norunt, quoniam fabile non est, nec per aures ulla eius cognitio dari potest, ergo oportere eos id ita prorsus ignorare, ut non plus inde sciant, quam bos aut asinus.

Aliquanto maius mysterium est, nosse divinitatis unitatem et trinitatem, item Filii incarnationem, et Christi passionem, quam unum nomen Dei. Si ergo Deus sua sacrosancta mysteria, ne profanentur tacere voluisset, potius illas mysticas res, quam hoc nomen non indicasset. Sed Deus non tam impiorum abusum, quam bonorum necessarium usum verae religionis cognitionisque Dei respicit.

Concluditur hinc, nomen Iehova fuisse semper effabile, esseque merum superstitiosorum Rabinorum commentum, quod iam nugantur, hoc nomen esse ineffabile cum alioqui sine intermissione filium Dei blasphemare non vereantur. Sequitur etiam porro, hinc non fuisse necesse interponi ש ad hoc, ut inde fieret nomen ישו Ieschu, fieretque effabile. Atque hoc fundamento subruto, totum inane aedificium Osiandri corruit.

In eo vero est non tantum temerarius, incomperta pro compertis asserens, sed etiam ipsis Cabalistis ridiculus, quod affirmat Apostolos hoc nomen יהשוה Ieschu sic mutilasse, ut initio et in fine ה absciderint, ne nomen divinum profanaretur. Sic enim Apostoli scientes Iesum venire a nomine Iehova, literas divinitatem significantes abscidissent, quid aliud visi fuissent plerisque etiam bonis, ne dicam impiis, indicare, nisi Iesum non esse revera natura Deum. Cur enim alioqui eum spoliarent literis divinitatem significantibus? Nam si simpliciter vitandae profanationis causa omitti debeant illae literae, ne in nomine Iehova quidem poni debuissent, quod tam crebrum est in sacris Literis. Id etiam esset hoc nomen non tam effabile et cognoscibile fieri, sicut dicit Osiander, per Christum factum, quam magis obscuratum et ineffabile.

Postremo affert aliquot testimonia, quibus probat, Christum esse vere Deum: ut cum Angelus dicit, eum esse filium altissimi. Item, regnaturum in perpetuum. Item, quod servabit populum suum: et piorum coetus sit proprie Dei populus. Ergo cum Iesus sit vere Deus, oportet eum habere nomen Dei, hac autem esse proprie Iehova, etc.

Atqui et pluribus nominibus Deus appellatur, quam hoc uno: praeterea illud nomen ratione essentiae suae semper habuit, ut id et iam imponi necesse non sit. At iam aliquod nomen quaeritur, quod ei ratione istius novae nativitatis et functionis imponatur. Nihil ergo prorsus ex istis ratiocinationibus efficitur: Iesus est vere Deus: Ergo nomen IESUS venit a Iehova.

Hactenus et veram etymologiam nominis Iesu probavi, et falsam istam Osiandri refutavi. Reliquum ergo esset, etiam de re a nomine significata, id est, de officio et beneficio Christi aliquid dicere, quoniam et id iam Osiander tetra corruptela contaminat et corrumpit.

Verum disputatum de hac re et a nobis est in alio scripto contra Osiandrum, et ab aliis. Quare iam eam partem praeteribo, solum de sententia dicam in hoc ipso textu, hactenus tractato, existente.

Dicit Angelus, ideo Iesum hoc nomine vocari, quia salvum faciet populum suum a peccatis. Quibus ille verbis clare indicat, salutem nostram in eo consistere ut a peccatis liberemur. Nec mirum: nam sublato peccato seu iniustitia, tollitur et mors, quae peccati est stipendium. Remissio peccati continet in se imputationem obedientiae. Nam cui Deus remittit, quod non implevit legem, eum eo loco habet, ac si perfecte eam implevisset, eique imputat obedientiam seu iustitiam, quam vita necessario sequitur, de qua re in libro de iustitia prolixius dictum est.

Quare impie facit Osiander, qui cum passioni ac merito Christi simulet se tribuere remissionem peccatorum, tamen non tribuit ei iustificationem peccatoris. Si enim non iustificat nos meritum ac passio Christi: sequitur ergo, passionem Domini nec tollere a nobis iniustitiam et peccatum nec mortem, nec penitus nos salvare, atque ideo Christum frustra plane ac sine ullo fructu mortuum esse.

Mirum vero plane est, quod iam tanti dogmatis aedificium de iustificatione peccatoris, per solam substantialem iustitiam totius divinitatis huic insufficienti fundamento superstruere audeat, quod nomen Iehova soli divinitati Christi, et nullo modo etiam eius humanitati conveniat, cum in hoc ipso scripto clare scribat haec verba, quibus verbis David hominem quendam non modo mortalem, verumetiam mortuum, hoc sacratissimo Dei nomine יהוח Iehova, dignatus est, eumque a Domino e media morte eripiendum et resuscitandum praedixit. Et paulo ante: Nomen Iehova ubique unius veri Dei unicam et simplicissimam essentiam, tribus personis communem, cum respectu ad hominem, a verbo assumendam significat.

Hîc audivimus, ut opinor, ex ipsius Osiandri ore, hoc nomen Iehova, etiam humanitati Christi, et non tantum divinitati convenire. Nam mortalis homo et mortuus, non est certe sola divinitas, cui ille soli iam hoc nomen convenire contendit. Item homo a verbo assumendus, quem hoc nomen respicere dicit, quid aliud est, quam humanitas Christi? Qui Osiandri ingenium naturamque cognoscere vult, legat hoc ipsum eius caput, poterit inde veluti ex ungula leonem totum supputare, ratiocinari et cognoscere.

Dominus Iesus, unicus Ecclesiae dilectae suae sponsae servator et liberator, qui eam non tantum ex peccato seu iniustitia, et morte aeterna sua morte liberat, ac in iustitiam vitamque aeternam transfert, sed etiam ex omnibus insultibus et conatibus satanae et impii mundi eandem clementer eripit: servet eam iam quoque, ac ab omnibus verae pietatis corruptelis, quae nunc multiplices, et supra modum perniciosae, et miro artificio coloratae fucataeque ubique excogitantur, et miseris hominibus obtruduntur, liberet, Amen.