CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 407443 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/407443.

Nodus 407443 in documento flacius-m-clavis-2.xml


GRADUS DECLINATIONIS IUDAEORUM A VERA IUSTItia ac pietate, ad extremam iniustitiam et impietatem. Et vicissim series revocationis aut retractionis eorundem ad sanitatem a Christo et Prophetis adhibita.

1 A cognitione suae corruptionis aut morbi, paulatim recesserunt Iudaei ad Liberi arbitrii bonam valetudinem, et medici Christi neglectionem.

2 Ab Evangelica iustitia solius Christi, unicique medici, ad commixtionem eius cum infusa, seu ad confusionem remissionis peccatorum cum meritis et inhaerente iustitia cordis: quae iustitia partim Evangelica, partim legalis est.

3 Ab illa commixtione iustitiae imputativae et inhaerentis, ad solam virtutum nostrarum iustitiam: atque ita ab Evangelio prorsus ad Legem, a Christo ad Moysen.

4 A iustitia obedientiae cordis, ad externam disciplinam moralium operum: seu a legis pleno sensu, ad externa verba legis. Quam imperfectam disciplinae iustitiam totum caput quintum Matth. et innumera alia loca refutant, ut sunt illa quoque: Cor eorum procul a me est, labiis et aliis externis operibus mihi appropinquant.

5 Ab externa morali disciplina, bonisque operibus, ad solam ceremonialem iustitiam rituum et sacrificiorum mandatorum progressi sunt. Praetulerunt enim sacrificia, sabbatismum, oblationes et similia, verae beneficentiae et charitati. Sed contra Deus per Prophetas clamavit: Misericordiam volo, non sacrificium.

6 A'iustitia ceremonialium, divinitusque praeceptorum cultuum, ad ritus et sacra humanae inventionis, non tamen prorsus per sese impia: ut fuerunt lotiones manuum, cathedrarum, poculorum, sacrificare extra locum mandatum, et similia.

7 A'iustitia rituum electiciorum, ad propalam prohibita et impia opera, ac cum lege Dei evidentissime pugnantia: ut exurere filios, prostituere filias, sacrificare idolis.

Hic fuit ultimus gradus, et veluti infirma sentina, aut etiam cloaca impietatis: ut porro, quo in deterius ruerent, non haberent.

Per eosdem porro gradus impietatis, et Papistae ad suam Missam et operum supererogationem ac merita, cultumque et mediationem hominum viventium et mortuorum, et denique ad adoranda putria cadavera, ossa, panniculos et statuas picturasque mortuorum, praecipites corruerunt. Sic enim paulatim magis ac magis trahuntur in sensum reprobum, qui semel veritatis studium negligere, et ab ea declinare coeperunt, prurientibus eis auribus ad novas doctrinas ac doctores.

Porro pugna et conciones Prophetarum, Christi et Apostolorum cum Iudaeis, eodem modo ab ultimo et pessimo gradu impietatis incipientes, regrediuntur: et populum Israeliticum ad meliores fontes aut initia, unde deviaverat, reducere conantur: quos gradus et materias Propheticarum concionum, ordine brevissime recensebo.

1 Quod illa non tantum non mandata, sed etiam prohibita, ac prorsus impia opera perversorum cultuum, in quibus populus proram ac puppim salutis collocabat, sint extrema impietas summaque iniustitia.

2 Quod frustra Deus colatur mandatis ac inventis hominum: et sola ea doctrina sit vera, quam ille instituit ac mandavit.

3 Quod Deus beneficentiam, iudicium et iustitiam velit, non sacrificia aut ullos externos ritus: Isaiae primo, et 58.

4 Quod Deus non acquiescat in externa disciplina morali, quantumvis a Deo mandata, et summo studio praestita: nec satis sit illi, ore et externo gestu solum coli: sed ipsum quoque cor requirat et flagitet. Inde vocantur tales cultores sepulchra dealbata, et vera circum cisio cordis passim ab eis flagitatur.

5 Quod ipsum cor totaque hominis natura sit mala, ac prorsus perversa, nec possit praestare veram obedientiam: quare homini de se desperandum, et alterius iustitiam quaerendam esse. Hinc illa dicta: Omnes corruperunt vias suas: Si pardus potest eluere maculas, aut Aethiops nigredinem: Peccatum est insculptum ungue adamantis, in tabulis ferreis cordis: Vos ex patre diabolo estis.

6 Deum non indigere nostris bonis operibus, sed ultro nobis suam misericordiam offerre. Nolo sacrificium: Invoca me in die tribulationis, ut est Psal. 52. item: Si voluisses, sacrificium dedissem: Cor contritum et humiliatum non despicies: Venite, accipite gratis vinum et mel: Isa. 55.

7 Meschiam non ad regnum ac temporalia bona acquirenda aut distribuenda esse missum, sed ut placet Deum, tollat iustitiam ac mortem, nosque per eum salvemur.

8 Prorsus removentur nostra opera ac iustitia ex omni causa: omnisque in universum gloriatio nobis adimitur, et Deo soli tribuitur, relicta nobis confusione faciei: quia omnes iustitiae nostrae sint sicut pannus menstruatae. Fecistu me laborare in peccatis tuis: Omnes declinaverunt: sepulchrum patens guttur eorum, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

9 Porro praeter hanc extractionem ex infima impietatis sententia ad summum gradum pietatis, etiam de specialibus mandatis aut rebus agendis subinde a Deo per prophetias propositis litigatum est, ubi populus voci Dei obedire noluit, et sua potius consilia ac placita sequutus est.

10 De variis peccatis in populo regnantibus et grassantibus, quae alias alia fuerunt, de quibus eos in specie Prophetae graviter arguerunt, et inde revocare summa vi conati sunt.

Hosce gradus utile est considerare, propter plures causas. Nam sicut olim Ethnici dixerunt, Nemo fit repente pessimus: ita et in religione homines gradatim a summa ac purissima religione, in infimas feces abominationum et idololatriarum devolvuntur. Sic enim ratiocinando magis ac magis evanescimus, et satan cavet, ne si repente a purissima veritate ad longe foedissimas idololatrias pertrahere homines conetur, fraus eius deprehensa, fiat irrita. Simul vero hinc cernimus, de quibus potissimum sententiis ac rebus olim Prophetae cum Israelitis tantopere litigarunt.