CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 407268 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/407268.

Nodus 407268 in documento flacius-m-clavis-2.xml


TESTIMONIA UNDE POPULUS ISRAELITICUS A PROPHETIS ET aliis sanis doctoribus etiam sine auctoritate propheticorum scriptorum doceri et convinci poterat, quod sacrificia non expient peccata, ut quaedam verba veteris Testamenti sonare videntur: sed Meschiae sit hoc opus proprium.

Ne autem quis audiens Mosen esse velatum, recidat in contrarium errorem, tanquam si nulla omnino indicia veri sensus legis ac voluntatis Dei in eo reperiantur, eoque nemo olim servatus sit: colligemus inde aliqua testimonia aut indicia veri sensus, quae multa passim in Mose extant, ex quibus, qui ducti Spiritu Dei veritatem scrutati sunt, saepe velut ignem ex silice excutientes, ibi mirabile lumen, et veluti lucernam pedibus suis propositam, ac ad regnum caelorum ducentem repererunt, ubi alii omnium minime putassent talem quasi thesaurum splendoris divini latitare. Verum iam ad ipsa testimonia propius accedamus, quo praeter superiorem fructum, etiam harmonia veteris ac novi Testamenti tanto magis effulgeat.

Aliqui Scholastici docuerunt, patres ante Mosen per legem naturae esse servatos: post Mosen autem, Israelitas eius lege: denique nos, lege Evangelii. Quo errore scelerate obscuratus et tantum non plane ex hominum corde abolitus est ille unicus ac verus Dei agnus, vereque mundi peccata tollens, qui inde a condito mundo est mactatus, et omnes pii inde ab Adamo videre cupiverunt, viderunt, et inde salvati ac gavisi sunt: ut taceam, quod tali errore omnem harmoniam veteris ac novi Testamenti sustulerint.

Prophetis quoque ingenti sudore constitit certamen cum sacerdotibus et reliqua multitudine, quod non per sacrificia, ceremonias, aut circumcisionem, vel opera aut merita legis, sed solum per Christum omnes oporteat salvari. Denique multi nunc quoque mirantur, quod non expressius in Pentateucho sit proposita vera salutis doctrina per Christum: contra autem sacrificiis et expiationibus Mosaicis plurimum ubique tribuatur. Ideo volumus quaedam testimonia aut indicia recensere, unde populus Israeliticus etiam ante Prophetas potuit veram salutis rationem perspicere: unde etiam sacrifici et alii seductores de vera salutis via convinci potuerunt, etiam sepositis vetustissimis illis promissionibus de Christo, quibus merito semper primus locus in hoc genere tribuendus est.

1 Initio docens Deus Mosen fabricam totius tabernaculi, et universi Levitici sacerdotii cultus et sacrificiorum constitutionem, Exod. 25, ostendit ei verum archetypum, quem habet in caelo: ubi nimirum verus et aeternus sacerdos, et verus panis de caelo descensurus, apud patrem suum habitabat. Sicut Epistola ad Heb. eum locum cap. 8 et 9 luculenter exponit, Deum eo facto non otiosam tantum ideam operis Mosi monstrasse, sed indicasse, apud se in caelo esse verum thronum gratiae, veram expiationem, verum aeternum et primarium sacerdotem ac sacrificium, verum spirituale et non manufactum tabernaculum, et denique illam copiosam redemptionem, ut Psal. 130 habet: ubi verus ille Dei agnus, non Leviticus, facta humili supplicique pro nobis intercessione, debitique aut peccati ac irae Dei a nobis in se translatione, ab aeterno imputative sacrificatus est. Ostendit ergo Deus eo facto, Mosen debere tantum manufactum, terrenum, umbratile, figurativum, aut typicum tentorium illius veri ac caelestis tabernaculi fabricare, et populo proponere: ubi tantûm umbrae, typi, aut picturae verborum iustitiae ac vitae continerentur, non res ipsae. non ut homines cernentes istud terrenum, in eo serviliter haererent, aut ibi salutem quaererent, sicut (proh dolor) a plerisque factum est: sed ut per hoc terrenum tabernaculum ac sacerdotium de illo caelesti archetypo tabernaculi sacerdotis et totius sacerdotii admonerentur, et per hanc picturam aut figuram fides et corda eorum sursum ad illud ascenderent. In quod caeleste tabernaculum Scriptura illum sacerdotem etiam post resurrectionem reducit, cum suis thesauris inventae plenae redemptionis, et unde nos quotidie fide petere iubet per eundem sacerdotem iustitiam ac vitam.

2 Collatio promissionum expiationis benedicti seminis in Genesi, et harum brutarum victimarum expiationumque necessario illos eo deduxit, ut illius quidem sacrificium in summa seu efficienti causa expiationis ponerent, haec autem Levitica, in ministeriali: id est, in causa instrumentali, per quam expiatio haec hominibus indicetur, distribuatur et applicetur. Huc facit, quod Paulus dicit, legem non abolevisse promissionem.

3 Magnitudo peccati, et irae Dei, per legem et quotidianas poenas monstrata, praestantia item hominis vel in aeternum puniendi, vel sufficienti antilytro aut precio redimendi, et contra tenuitas aut vilitas harum brutarum victimarum et sacrificiorum eos potuit monere, quod res tam leves tantum opus efficere, id est peccatum et iram Dei, poenasque aeternas tollere, ac rem longe preciosissimam, nempe totum genus humanum redimere nequaquam possint: praesertim cum ex lege scirent debita, consecrata, votiva et rea Deo semper nobiliori precio aut ἀντιλύτρῳ , quam ipsa sint, redimenda esse. Nec tamen quicquam in illis sacrificiis fuisse eximium aut divinum, utpote ubi tantum pecudes mactarentur, et sanguine hircorum et taurorum expiatio peccatorum tentaretur: quae omnia essent longissime infra peccatum. Quale enim tandem opus fuit, intueri aeneum serpentem, aut illinire posti sanguinem agni paschalis? Necessario ergo statuere debebant, ad rem tantam longe preciosiore victima aut λύτρῳ esse opus, quam illa, quae excepto Dei mandato, per sese considerata, semiludicra erant.

4 Omnes Levitici typi ac picturae monstrant Christum, si quis modo eos recte evolvat, et quasi intus inspiciat: quod verisimile est, aliquos vere pios et a Deo doctos doctores et auditores fecisse. Arca enim, propitiatorium, agnus paschalis, serpens suspensus, sunt evidentissimi typi aut figurae aliarum longe meliorum rerum. Nec omnino Israelitae ignorabant illa, esse umbras ac picturas rerum caelestium, verarum et futurarum.

5 Impossibile est, non fuisse veram salutis rationem ante victimas Leviticas. Quod ergo inde a condito mundo ante Leviticas victimas valuerat per tot secula, amplius bis mille annos ad salutem: hoc etiam postea valere debere, facile erat illis ratiocinari. Nam Paulus vehementer urget, presertim in Galatis, legem nullo modo abolevisse promissiones ante 400, aut etiam bis mille annos datas: sed tantum fuisse earum sigillum aut confirmationem, indicem et paedagogum homines eo ducentem.

6 In illo admirabili, proprio et plane mystico Dei nomine יהוה Erit (ut mox in proprio scripto clarius dicetur) iacitur fundamentum veri sensus totius legislationis, et in illud Erit iubetur populus respicere, quasi dicat Moses: In omnibus hisce quae nunc aguntur, aut agentur, semper tantum respicite in eum, qui Erit omnium nostrorum Mediator et liberator. Nam ille idem etiam nunc me ad vos mittit, vobiscum per me agit, vosque ex hac miserabili servitute corporis (quae illam veram ac spiritualem significat) vult clementer liberare, ac in terram promissionis reducere, olim longe maiora et meliora vobis praestiturus. Quae petra Christus eos liberabat a temporariis malis, et veluti umbratili liberatione: idem erat etiam futurus verus, a veris malis liberator. Est igitur illud Erit, et illa nominis divini tam celebris indicatio, quasi quaedam clavis totius legis, ostendens omnia sacrificia, ceremonias ac ritus in ducentem eos filium (qui semet Iehova Erit, ingenti mysterio nominaverat) respicere: illum Dei agnum digito monstrare, ac in omnibus illis cultuum involucris solum illud benedictum semen quaerendum esse.

7 Perpetua repetitio ac expiatio indicavit, nihil ibi vere ac perfecte peragi: alioque perfecto opere destitissent. Sic et varietas sacrificiorum et expiationum monstravit, nihil ibi esse firmum. Multa enim, perpetuaque medicamina, arguunt suam simul et medici inefficaciam. Quare unum aliquod firmum et efficax propitiatorium aut remedium alibi quaerendum esse, monstrabant illa tot ac tam varia sacrificia et purificationes. Quod argumentum etiam Epistola ad Hebr. valde urget.

8 Conscientiae non potuerunt in illis sacrificiis acquiescere, non habuerunt pacem, quam conscientia ex iustificatione quaerit naturaliter: non sunt renovata corda, non est datus per ea Spiritus sanctus, non gustus aeternae vitae ac gaudii Spiritus inde est perceptus. Ex effectu ergo illorum sacrificiorum colligere poterant eorum debilitatem, seu inefficaciam.

9 Quoties audiebant legem, pollicebantur gravissime, se sancte servaturos eam, plurimi etiam forte conabantur: sed subinde foedissime contra eam impingebant, sibique horrendam iram Dei et tristissimas poenas accersebant, quibus tantum non prorsus absumebantur. Unde facile colligere poterant, se ex ea doctrina et religione, ut communiter intelligebatur, frustra iustitiam, favorem Dei, ac salutem expectare. Quare alia quadam doctrina ac sensu religionis opus esse, si salvi fieri vellent. facile etiam ratiocinari poterant, Deum non ad malum aut merum interitum sibi tantum populum data doctrina et religione adiunxisse.

10 Ipsemet etiam Deus docet Deut. 5, eos non bene legis verum sensum accipere, et frustra inde vitam ac iustitiam expectare. Cum enim ibi populus magnifice polliticus fuisset obedientiam, respondit Deus Mosi: eos quidem recte facere, quod obedientiam pollicerentur: sed ignorare quid promittant, quam id sit supra eorum vires, et quod eis desit ipsum bonum cor, unde initium omnis bonae obedientiae profluere deberet. Ideo inquit: Quis dabit eis tale cor, ut mihi perpetuo obediant? etc. Sic et Moses Deuter. 29, negat eos habere oculos videntes, aures audientes, et cor intelligens mandata ac miracula Dei. Et mox sequenti capite, pollicetur Deum ipsum circumcisurum esse eorum cor, ut illi obedire possint. Quibus locis abunde indicavit Deus, hana naturam esse corruptam et vecordem, nec intelligere nec praestare posse legem: eoque alia quadam doctrina ac religione et veluti efficaciore medicina opus esse, quae gratis perditissimum ac depravatissimum hominem instauret, et radicitus sanet, ut Deum recte colere, eique obedire possit.

11 Fides in sacrificiis requirebatur. Ea autem et oriebatur ex gratuitis promissionibus de benedicto semine, et in eas perpetuo per illa sacrificia, tanquam per media aut perspicilla quaedam intuebatur. Natura ergo fidei eos ad veras promissiones, verumque expiatorem deducebat.

12 Manifeste quoque vera expiatio monstratur in ipsa toties repetita descriptione Dei, Exo. 33 et 34, ac alias: quod sit clemens et propitius in multas generationes, et quod ipse auferat et condonet peccata. Item quod Moses dicit orans, ideo debere ipsummet eos ducentem Deum cum ipsis venire, ut condonet peccata. Agnoscebat enim illum angelum aut ducem esse ipsum Christum (sicut et Paulus de comitante petra agens affirmat) qui suo tempore erat futurus homo et mediator. Satis ergo clare etiam hoc ipso testimonio, ista tanta potentia aut beneficium propitiationis a sacrificiis ad illam ipsam divinitatis personam eos ducentem et liberantem transfertur.

13 Eôdem pertinet, quod et Moses quaesiturus illorum ingentium peccatorum apostasiae et idololatriae populi expiationem, non ad sacrificia confugit, aut in illis eam vestigat: sed apud Deum eam quaerit. Locus insignis est Exod. 34, ubi pleniorem Dei cognitionem suppliciter orans, hoc ipsum cognoscit, quod sibi sit expiatio peccatorum: et ideo (ut dixi) orat hunc Dominum, ut ipse omnino proficiscatur una, ut condonet peccata populo subinde labenti. Sic et Psalm. 130 repetens inculcat, apud Deum esse copiosam redemptionem et propitiationem, non in pecudum sanguine et sacrificiis: quia ibi apud Deum erat illa vera victima, verus sacerdos, aut verus persolutor debitorum: illeque verus agnus Dei, vere peccata mundi tollens, et iam inde a condito mundo, translato in se nostro ingenti debito, imputative mactatus et oblatus.

14 Ioannes quoque evangelista diligenter hanc translationem verae vitae ac lucis, a victimis ad illum apud Deum existentem mediatorem illustrat et celebrat. Dicit enim, Mosen quidem dedisse legem, ceremonias ac sacrificia: sed veram gratiam et pacem non nisi per Christum contingere. Hunc enim esse illum, qui semper apud Deum et simul verus Deus fuerit, per quem omnia sint facta, et in quo etiam vera vita ac lux hominum fuerit, non in sacrificiis.

Hunc agit tandem ex sinu caelestis patris plenum gratia et veritate, tantaque gloria, quanta unigenitum filium Dei decuerit ornatum prodiisse, et hominem aut carnem factum esse. Illum igitur esse vere vitam ac lucem hominum, atque adeo unicum fontem lucis, vitae et iustitiae, ex cuius plenitudine omnes haurire cogamur. Proinde cum sancti veteris Testamenti in Scriptura narrantur quaerere apud Deum remissionem peccatorum, sciamus eos quaerere eam apud eum non tantum ut apud iudicem, aut summum dominum: sed etiam tanquam apud mediatorem, tanquam ubi sit etiam meritoria causa. Sicut Isaias dicit: Propter me, propter me, ego deleo tua peccata. Item: Fecisti me laborare in peccatis tuis. Sic in eodem propheta Deus, cap. 46, et alias, suam iustitiam ac salutem pollicetur, seque peccatores iustificare asserit. Idem et Ieremias dicit, repetens, Iehovam fore iustitiam nostram, non Leviticas victimas.

Paulus quoque idipsum Erit de officio angeli mediatoris explicans, dicit ipsum filium nobis iam esse factum sapientiam, iustitiam et redemptionem. Eodem omnino pacto, eum in filium Dei respicere illa sua phrasi (iustitia Dei) cum imputativam iustitiam hoc modo nominat, dubium non est. Sic igitur et veteres intellexerunt, apud Deum, non in sacrificiis esse quaerendam iustitiam ac vitam: quia ibi fuerit verus persolutor sacerdos et tabernaculum, quin in se totius humani generis debitum transtulerit.

15 Moses suo quoque velamine, et quod accedens ad Deum semper id deponebat, satis potuit vigilantiores monere, non illa temere aut quasi per iocum aut ocium a Deo et Mose agi: sed indicare illum communem intellectum, cognitionemve legis, quam vulgus a velato aut larvato praeceptore tunc percipiebat, non esse illum verum ac primarium sensum legis, quem Deus ab eis requirebat, et quem familiares Dei perciperent: sed illum, de quo retecta facie cum Deo agebat. Quare apud Deum esse veram lucem ad sententiam, finem, aut scopum legis, et verum expiatorem ac expiationem, quem non illo Mosis externo involutoque ministerio ac umbratili religione, sed solius Dei magisterio, corda nostra per semet docente, addiscere, et vere cognoscere possemus. Tam illustri ergo veritatis indicio, seriaque actione admoneri debebant pii Israelitae, ut non haererent in illa velata facie Mosis et externae speciei legis: sed illam spiritualem, caelestem, reconditamque eius lucem et vultum investigarent, et â Deo supplices peterent.

16 Sollicita expectatio Meschiae aut benedicti seminis, quam in omnibus etiam summis patriarchis, cupientibus videre diem Christi, Israelitae animadverterunt, quaeque etiam vulgo valde iactata est: facile potuit eos docere, ab illo demum vera bona et veram liberationem a summis malis expectandam esse. Nam si vera bona spiritualiaque, id est, iustitiam et vitam ex sacrificiis suis habere quivissent, quid amplius tantopere ac cum tantis suspiriis sancti illi patres desiderare potuissent, praesertim cum saepe eorum res externae, ac commoda valde florerent? Quid vere pius homo praeter ipsius favorem, iustitiam ac vitam expeteret?

Proinde illa sanctissimorum patrum et patriarcharum tam ardens, perpetua et anxia expectatio Meschiae satis ostendit, eorum votis ac gemitibus nondum illam religionem satisfecisse: aliosque Iudaeos necessario monuit, Meschiam demum vera ac summa bona, nempe liberationem a peccato, ira Dei, morte et inferno, allaturum, eosque cum Deo reconciliaturum, iustitiam ac vitam aeternam comparaturum: ideoque in illis brutorum sacris veram salutem ac expiationem non consistere.

17 Epistola ad Hebraeos a duplici immundicie, externa et interna, non languide argumentatur, quod quoniam illa fuerunt destinata quotidianis et externis istis contaminationibus expiandis (sicut subinde praecipitur, qua ratione sit mundandus, si quis vel cadaver attigerit, vel quid simile fecerit:) Ergo melior aliqua multoque efficacior purificatio destinata fuerit mundandis et eluendis illis veris, internis ac spiritualibus maculis. Sic Moses verorum peccatorum Decalogi, et incircumcisi cordis expiationem et sanationem, non sacrificiis, sed Dei misericordiae separatim adscribit: Deut. 29. 30.

18 Eadem Epistola sumit tria valida argumenta a Melchisedeco, Meschiae typo. Primum, quod ille ut praestantior Abrahamo, Israeli et Levi, ipsi in lumbis patris Abrahae existenti benedixerit. Ergo aliud quoddam sacerdotium sit iudicatum, supra Leviticum, unde vera benedictio petenda sit: non a Levi, et eius sacerdotio ac beneficiis, quia cum suo patre Abrahamo alieha benedictione indiguerit.

19 Deinde, quod Levi in lumbis patris sit ab illo decimatus. Ergo illius, et porro Christi quem significavit, fuerit multo nobilius sacerdotium. Nam dare decimas eius est, qui auditoris aut laici (sicut loquuntur) loco censetur, idque illi, qui vere aestimatur esse sacerdos.

20 Tertio, quod ille ἀγενεαλόγητος Melchisedecus, et Christus per eum significatus (cuius generationem quis enarrabit?) non Abrahamus cum suo Levi, sit rex iustitiae et pacis, qui haec summa bona acquirat. Ergo Levitica sacrificia non vere expiasse peccata, nec aeternam iustitiam aut vitam attulisse.

21 Eadem et hoc argumentum habet: Immundus alium mundare, aut iniustus iustificare non potest: sed omnes illi Levitici sacerdotes fuerunt summi peccatores, quod et experientia vel in ipso Aarone idololatra ac filiis eius male offerentibus ostendit, et perpetua ipsorum sacrificia pro propriis peccatis oblata testabantur. Ergo melior, sanctior et efficacior aliquis sacerdos erat quaerendus, qui totum genus humanum mundare et sanctificare posset, ipse omni macula ac peccato carens.

22 Illud quoque indicium alterius veraeque iustitiae ac vitae non leviter expendatur, quod cum Deus sit verax, et grandia bona suis det, et tam magnifice promiserit Abrahamo, Isaaco et Iacobo terram promissionis, nec tamen illis eam dederit, sed posteris demum, post exactos 400 annos, idque cum multis tribulationibus: necesse fuerit sub illis temporariis promissionibus alia quaedam vera et aeterna bona, in illis externis veluti quibusdam siliquis involuta quaerere: sicut sane tota Scriptura, praesertim veteris Testamenti, sub nominibus ac typis temporalium bonorum, beneficiorum et liberationum, aeterna ac spiritualia offert. Eodem modo proculdubio multi intellexerunt etiam sub descriptionibus et promissionibus illarum aeternarum expiationum, sacrificiorum et sacerdotum, veram expiationem benedicti seminis (quod solum posset caput serpentis conterere, et eius opera destruere) quaerendam et intelligendam esse. Haec igitur et similia monuerunt Israelitas, ut sub specie, typis ac picturis externorum bonorum ac beneficiorum, ceremoniarum, sacerdotii ac expiationum, verum sacerdotem, veram expiationem, et vera bona quaereremus.

23 Exodi 28 locus insignis et grandi mysterio plenissimus est, ubi ita describitur sacerdos in sancta sanctorum intrans, quod inter alia etiam auream laminam in fronte gestare debuerit, in qua esset scriptum, SANCTUS DOMINI: et indicatur usus aut fructus eius rei, ut Deus sit propitius populo. Iam igitur expendatur, quod summus sacerdos non erat sanctus, sed peccator: utpote qui pro semetipso cogebatur subinde offerre, ut Epistola ad Hebr. monet. Quare ille titulus aliquem alium indicabat, quem omnes illae ceremoniae, sacerdos et sacrificia sua vera fronte aut facie, si velum eis detractum fuisset, ostentabant, et vere Sanctum Domini esse praedicabant.

Deinde illa ipsa lamina dicitur gestari ad placationem Dei erga populum. Quis vero tam stupidus, et rerum divinarum ignarus fuerit, ut tam parvo metallo tantam rem, nempe placationem Dei erga totum genus humanum, ausit tribuere? Quare necesse fuit sanos intelligere, per illud indicium significari aliquem vere sanctum Domini, qui esset Deum toti mundo placaturus. Qui etiam a Daniele, proculdubio in hunc locum respiciente, vocatur Sanctus sanctorum, inungendus, ac mundo mittendus: cap. 9.

24 Exodi 31 est, Videte, ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos. Quod dictum etiam Ezechiel repetit. Hoc igitur signo monere voluit Deus populum, quod non ipsi semet suis bonis operibus sanctos efficiant aut iustificent, sed quod Deus eos gratis per suum mediatorem sanctificet ac iustificet, et omnino aeterna vita beet. Quod est valde observandum.

25 Sed nimirum omnium evidentissima verae vitae ad salutem commonstratio fuit ea, quam Paulus ad Romanos et Galatas, atque adeo totum novum Testamentum urgent: quod videlicet omnes sciverunt ex Genesi, primarium foedus et pactionem Israelitarum, omniume piorum cum Deo, esse Abrahamo datum, et circumcisione (quam et illi in participationem et confirmationem eius foederis gestabant) confirmatum: quodque Deus Abraham esset et ipsorum Deus, iisdemque conditionibus: item quod Abraham esset pater omnium piorum, multo magis ratione religionis, quam ratione carnalis procreationis. Et ideo quod sicut ille iustificatus fuerat: ita et ipsi iustificari debebant. Iustificatum autem illum esse non sacrificiis, non circumcisione aut aliis ceremoniis, sed sola promissione gratuiti favoris Dei, et benedicti seminis, ac fide promissioni et Deo credente, eamque apprehendente.

Quare et illis esse hanc unicam, veram et salutarem iustitiae et vitae viam propositam, nihil prorsus obstantibus aut mutantibus in ea omnibus illis ceremoniis aut cultibus, quos posteri, praesertim Moses, adiecerant.

Hinc est in novo Testamento illud perpetuum certamen de paternitate Abrahae, et promissionum eius haereditate: quam Iudaei ad carnales et circumcisos Abrahami filios: contra autem Christus et Apostoli tantum ad spirituales, id est, qui fide eum repraesentarent aut imitarentur, trahebant.

Christus porro etiam altius rem tractans, et clarius pronuncians de hac quaestione Ioan. 8 dicit, non tantum (ut ita dicam) de filialitate Abrahae, sed etiam de paternitate litem esse: id est, considerandum esse non solum, quis sit germanus Abrahae filius: sed etiam, unde ipsemet Abrahamus hanc spiritualem paternitatem, iustitiam et vitam hauserit, seu quis sit eius in hoc genere pater, et cuius merito ille pater gentium sit constitutus. Nan illum ipsum patrem primarium (quem illi tantopere iactitent, quasi eius filialitate essent beati) non per semetipsum iustitiam et vitam, totumque illud ius paternitatis et benedictionis acquisivisse, quod haeredibus suis relinqueret: sed id illum ex sua carne et sanguine hausisse, quam valde famelicus videre et habere cupierit, atque tandem (ut ita loquar) avide voraverit: idemque et ipsos facere oportere, aut in peccatis suis aeterno exitio perituros.

Ursit ergo Christus Iudaeos, ne eo nomine adeo contra se fontem vitae insolescerent, quod filii Abrahae essent: sed expenderent, quis fuerit etiam ipsius Ahrahami spiritualis pater, unde ipsemet iustitiam ac vitam acceperit, ut ipsi quoque eam indidem petendam esse scirent.

Sic si primum illud foedus recte intellexerunt, verumque eius sensum ac salutis viam retinuerunt, facile verum intellectum omnium ceremoniarum et sacrificiorum habere, et in omnibus dubiis sese expedire potuerunt: statuentes illa tantum eo fine adiecta esse, ut sint veluti testimonia, typi ac picturae illius primae promissionis eam applicantia, et simul ut exercitia quaedam veraepietatis, non ut ex eis tanquam prima riis causis efficientibus aut fontibus salutem homines quaererent, haurirentue.

Omitto nunc prophetias de Christo in Genesi et se quentibus libris a Mose propositas, quas proculdubio pii doctores diligenter ac prolixe exposuerunt, et publice ac privatim inculcarunt, et quae singulare lumen toti veteri Testamento, verae religioni et piorum cordibus attulerunt.

Hic utile fuerit ad illustrationem veteris Testamenti, et perspicienda indicia verae viae salutis, considerare etiam tum Iudaeorum declinationem a veritate, et praesertim a vera cognitione verae viae et vitae seu Messiae, ad extremam impietatem: eum etiam, quomodo vicissim Prophetae in suis concionibus ac certaminibus incipiendo a summo gradu impietatis, eos tandem ad fontem iustitiae seu ad ipsum Messiam retrahere sint conati. Quae graduum in errore ac veritate consideratio, etiam alioqui in alios usus, et praesertim ad intelligendos Prophetas proderit.