CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 407186 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/407186.

Nodus 407186 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Summa explicationis Decalogi.

Hic ergo finis, usus aut fructus legis nunc est: hîc hominem lex in media morte, vel potius inferno collocatum conclusumque deserit. Ubi iam alia doctrina ad eum accedit, eique tantorum malorum vera ac praesentia remedia commonstrat. Sic igitur divus Paulus Decalogum exponit, primum dicendo: Dilige Deum. 2: Dilige autem perfecte ac ex toto corde. 3: Dilige in hac aut illa re, ut eius gloriam vitae tuae praeferas. 4: Verum tu id non facies, sed contrarium potius. 5: Causa est, quia non potes, quippe qui totus sis prorsus corruptus ac perditus. 6: Corruptio autem ista tua venit ex primi hominis lapsu, propagata per procreationem. 7: Lex vero monstrat tibi non viam iustitiae ac vitae, sicut tu errans somniabas, sed tuam iniustitiam, iram ac poenas Dei, et vicissim summam iustitiam a te severissime flagitat. Non illa te in caelum, sicut tu sperabas, sed ad ipsos inferos deducit.

Hic ultimus eius finis ac usus est. Hac terribili facie detectus Moses te aspicit, ac conficit.

Hoc modo detrahit Paulus laruam Mosis: eiusque, vel potius irati Dei ac iustitiae ipsius intimum sensum et iratum cor, fulmineosque oculos, in miserum peccatorem dirigit: quae ita terrent, protelant et conficiunt ipsum, ut eum ad infima tartara protrudant: ubi iam desperans peccator de se, suis viribus, totaque legis iustitia, ad alium servatorem confugit.

Hisce et similibus rationibus, Paulus, ut vere divinus artifex, quasi praescripta aliqua simplicissima ac perspicuissima methodo aut introductione isagogica doctrinae legalis, veram legis doctrinam, nudam, et omnibus involucris spoliatam, in meridianam lucem omnium oculis spectandam proposuit: ut omnes qui haberent idoneos oculos ad videndum, sine ulla dubitatione aut ambiguitate, quae'nam sit vera ac nativa vis, finis ac usus legis, cernere, et quasi coram contemplari possent.

Dixi hactenus de alterius velaminis detractione, quod ipsi legi iniectum esse videtur, eo quod et natura eius, seu ipsa materia et sermo aliquid, idque non parum obscuritatis in se habeant, quo minus illa tanta maiestas ac splendor divinae lucis, qui in ea vere est in clusus, perspici possit. Verum quia non satis est ipsum obiectum esse lucidum, et ita detectum, ac in edito expositum, ut sit omnibus conspicuum: oportet etiam ipsos oculos id perspecturos, sanos et idoneos esse, aut fieri. Si enim in rebus communis externaeque istius vitae quidam recte dixit, nostros oculos ad veritatem, tanquam noctuarum ad meridianam lucem caligare: multo profecto magis id in rebus divinis, nobis corruptissimis hominibus optimo iure tribuendum fuerit.

Dicamus igitur iam de alterius velaminis detractione, quod oculis cordique nostro inhaerere Paulus affirmat. Prius tamen aliqua de illo ipso interno velamine dicturi sumus. Quale porro et quantum sit hoc velamen, subinde in originalis corruptionis et liberi arbitrii expositione prolixius agitur. Dixi aliquid de eo et ipse supra, dum subinde per occasionem ostendi longe tristissimam harmoniam istorum duorum velaminum, scilicet obscuritatis legis, et nostrae horrendae caecitatis.

Est vero etiam velamen cordis nostri duplex. Alterum enim nobiscum ex utero matris ex originali corruptione et satanae tyrannide afferimus: alterum, quod consuetudine, prava institutione, communium rerum usu, et denique ex crescente dominio satanae ac peccato afferimus. Utrunque cum altero admodum pulchre consonat: utrunque etiam non solûm in intellectu, sed et in voluntate ac affectibus haeret.

Quo autem tanto clarius intelligi possit, quale sit hoc accersitum velamen malorum habituum, pravae institutionis, communis rerum usus aut vitae, et aliarum partium: videatur libellus de Metis ac materiis scientiarum, ubi ostenditur, quam multipliciter Philosophia nobis in Theologia imponat, et sua natura caecos mentis nostrae oculos etiam magis excaecet.

Sumamus vel ex communi vita, illa huius accersiti velaminis aut tegminis exempla. Tota vita nos docet, omnes leges dari ad hoc ut fiant: utque obediens illis, pro iusto, suo loco et in suo vitae genere habeatur: contra inobediens ut iniustus castigetur. Stulte, aut etiam tyrannice eum facere, qui impossibiles leges proponat: unum quenque suis operibus, suaque culpa, sibi poenas, et vicissim suis meritis praemia sibi accersere. Sic et in Theologia religioneque esse aut fieri, certo nobis persuademus.

Sic porro totius communis vitae experientia nos docet, frustra mandari semina arenae: sed oportere, ubi quid boni efficere volumus, subesse nativam quandam bonitatem, quae exculta nostra industria acceptisque seminibus bonos fructus proferat. Sic et in Theologia Christianaque pietate volumus conversionem et iustificationem ex bonis liberi arbitrii viribus et merito congrui aut praeparatione ad gratiam extrui ac educi. Haec de velamine cordis nostri tenuiter monuisse nunc sufficiat. Progrediemur igit ad eius detractionem.

Duplex eius innati velaminis detractio haberi aut censeri potest: altera externae institutionis, altera divinae illuminationis. Nam (ut de priore prius dicamus) ipsa admonitio, aut etiam plenior instructio de nostra caecitate, quid boni luminis ac virium amiserimus, quid etiam contra pessimarum virium acquisierimus in intellectu, in voluntate et in affectibus, aliquid lucis affert, et aliquo modo excitat hominem, ut sibi ab hisce caecis ducibus caveat, ne una cum eis in barathrum aeterni exitii praecipitetur.

Multum profecto prodesset hoc loco τὸ γνῶθε σεαυτὸν , nosse semetipsum, si modo recte perciperetur, ad cavendam illam tetram imposturam aut velamen distorti iudicii cordis humani. Dum enim alioqui nobis hoc ipsum expositum non est, ignari nostrae caecitatis, ignarique malitiae ducis nostri, id est humanae rationis, tanto securiores maiorique impetu eam sequentes ferimur, et in errores caeci velatique cordis ac cogitationum nostrarum periculosius ruimus ac impingimus, veluti caeci caecum ducem sectantes.

Haec de priori modo detractionis velaminis cordi nostro impositi, quae fit externa, sed tamen vera, pia ac perspicua verbi Dei instructione, et admonitione de interioris oculi nostri caecutientia.

Altera detractio velaminis nostri est, quam Deus intus in corde suo sancto Spiritu peragit, illuminans mentem ac internos eius oculos, inscribens veram doctrinam, verumque eius sensum cordis nostri tabulis, nosque θεοδιδάκτους efficiens: cum cor nostrum aperit, ut Lidae in actis: nobisque omnium Scripturarum intellectum largitur, ut Apostolis Lucae ultimo : cum nos per Spiritum suum in omnem veritatem inducit, ut clare revelatam faciem Mosis et totius Scripturae intelligere et contemplari queamus: quod beneficium toties Christus, se per Spiritum sanctum nobis praestiturum gravissime promisit.

Peragitur autem haec detractio velaminis, aut illuminatio (teste Paulo) cum vere convertimur ad Christum: sicut et Moses sibi velamen ad Dominum rediens detrahebat. Nam cum in contritione vere agnoscimus, potenter spiritu Dei corda nostra movente, quam ingentem ac longe perfectissimam iustitiam quantaque severitate a nobis lex Dei flagitet, et insuper, quam nos prorsus corrupti et ad omne bonum opus inidonei simus: tum demum non ferendam faciem et austeritatem Mosis ac legis, amoto eius tegmine cernimus, nosque in aeternum exitium ab eo damnari sentimus, a quo iustitiam et vitam expectabamus.

Rursus etiam cum vera fide filium Dei in Evangelio suo contemplamur, ac sancto eius Spiritu illuminamur, decidunt nobis tegmina oculorum mentis, veluti squammae quaedam de oculis Pauli, ut eum intuentes magis illuminemur, in eiusque imaginem, subinde crescente gloria, transformemur: et ipsi demum plene conformemur, donec tandem in altera vita amoto omni speculo, eum a facie ad faciem intueamur, eique similes et divinae naturae participes reddamur.

Contigit autem nobis istud donum fidei et illuminator Spiritus per praedicationem Evangelii, et meritum Christi. Ideo Paulus vocat suam doctrinam ministerium vitae et Spiritus, quia nobis Spiritus sanctus per eius auditionem donatur. Praeter contritionem vero ac fidem, in quibus omnium piorum oculi erga illas duas doctrinas illuminantur, potest etiam singulare donum Spiritus esse intelligendi omnigena mysteria Dei, quod perpaucis a Deo donatur.

Hoc igitur demum modo, cum et legi Dei velamen detrahitur omnis obscuritatis, et nostris oculis omnis caecitatis, vere Deum agnoscimus: summaque et suavissima harmonia fit verbi Dei, tanquam lucidissimi obiecti, et perspicacissimorum nostrae mentis oculorum: summa etiam convenientia exoritur summi illius splendoris divinae Maiestatis, et mentis nostrae ad imaginem ipsius renovatae ac instauratae, ut initio conditi fuimus.