CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 406911 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/406911.

Nodus 406911 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE VELAMINE MOSIS EIUSQUE DETRACTIONE.

Doctrina de Velamine Mosis, multum lucis toti legi adferret, si aliquanto plenius exponeretur. Dicam ergo breviter de ea, ut praestantiores artifices vel hac ipsa nostra brevitate ac ruditate excitentur, ad praestandum aliquid plenius, perfectius et limatius. Neque enim scio, quod bona aliorum venia dixerim, quenquam aliquid integri ac explicati de hac re hactenus conscripsisse.

Velamen Mosis, est quaedam obscuritas legis, ut eius primarius, verus ac genuinus sensus aut scopus non plene aut perspicue perspici possit. Id vero duplex est, teste Paulo. Nam non solum ipse Moses sibi imponebat velamen, agens cum populo Exod. 34, sed etiam erat, et est adhuc velamem supra omnia non renatorum corda, quae nullo modo illum verum ac nativum fulgorem legis ac voluntatis Dei percipere, aut saltem ferre possunt: sed potius ut rem stultam contemnunt, aut etiam ut noxiam ac non ferendam detestantur.

Dicam porro de istis duobus velaminibus, facta nova subdivisione, ac primum de legis ipsius velamine, quod per se quoque duplicatum est.

Lex igitur duplex velamen nostris caecis oculis obtendit. Nam primum res ipsae tales proponuntur, quarum natura facilime nostra corrupta ratio capitur, et veluti a nucleo ad putamen obducta, in longe alias cogitationes et opiniones de eis inducitur, quam quas de illis nos habere in vera religione oporteret, ut mox in singulis legis speciebus ostendetur. Deinde sermo eius multo aliter loqui ac sonare nostris carneis auribus videtur, quam ut nos verum legis sensum, et praesertim primarium finem, usum aut scopum ex eo penitus perspicere ac consequi possimus. Quin potius ille in easdem prorsus alienas cogitationes nos trahere videtur, in quas nos etiam res materiasve ipsas legis inducere modo diximus. Quod quale sit, mox propositis omnibus in specie clarius apparebit.

Primum enim, tota lex simul Iudicialis, Ceremonialis et Moralis, crasso quodam putamine obducta, valde celare videtur suum primarium usum, aut genuinum fructum ac finem: et interim quiddam aliud magis obvium, ac huic corruptae naturae plausibilius et dulcius externa specie ostentare et venditare.

Secundo ita loquitur, ita se fert ac gerit, tanquam ipsa sit summa totius religionis, ac conscientiae domina aut gubernatrix: nec ullam doctrinam aut doctorem superiorem agnoscat, quae sibi in ullo possit derogare, aut sua decreta, minas aut promissiones mutare, mitigare, vel dispensare possit aut debeat.

Tertio, constanter simulat aeternitatem ac perpetuitatem sui regni: quasi talis, et non alia religio Deo placeat, ac sit perpetuo mansura ac futura: omnemque sui abrogationem alto silentio premit, quasi nunquam sit desitura, aut aliquem finem terminumve habitura.

Quarto, nullum vult agnoscere successorem sive doctorem, sive doctrinam, qui aliquid rectius, Deo acceptius, et hominibus salutarius afferre queat, aut unquam debeat.

Quinto, non satis plene ac perspicue simul in uno loco hominis naturam describit, quae'nam et qualis ab initio creata sit, qua occasione ac quomodo postea mutata, quae eius ratio aut forma post mutationem existat; non propriissime ac plenissime, quid vera ac plena iustitia aut peccatum seu iniustitia sit: non denique, quae'nam sors, conditio aut status hominis sit post hanc vitam et in omnem aeternitatem futurus. Quae cum non satis plane ac crasse, ut nostra ruditas poscit, proponantur, et interea multa occurrant, quae diversa quaedam cogitandi occasionem praebeant: multiplicem obscuritatem continere, ac errandi ansam parere videntur.

Sed dicam iam de singulis legis partibus. Ipsum ius iudiciale ac politia ita ordinatur ac proponitur in Mose, tanquam verus ac per se Deo acceptus cultus, et tanquam (quod ad se attinet, sique non peccarent Israelitae) perpetuo sit mansurus. Non indicatur clare id quod est in ea re primarium: eam videlicet totam politiae formationem esse tantum veluti nidum verae Ecclesiae ac religionis, ad certum tempus potissimum in hunc usum fabricatum, ut esset certum domicilium Meschiae, eiusque maiorum: ac liquido sciri posset, ubi ille sit natus, ex quibus maioribus, quando, qua ratione, et quibus de eo praecedentibus Dei praedictionibus ac promissionibus, ne de Meschiae persona incerti erraremus aut dubitaremus.

Istud vero somnium aut opinio de perpetuitate eius politiae ac regni, admodum rationi humanae gratum probatumque fuit: delectatur enim ea illo ordine, opibus ac securitate, defensioneque, quam inde expectat. Nec enim videt humana mens, quomodo religio sine carnis brachio et politica ope diu conservari queat. Sic videmus humanam sapientiam etiam in Papatu sibi regnum religionis ex gladii potentia, regum defensione, et Ecclesiasticis ceremoniis ac sacris confinxisse ac contemperasse.

Secundo, ceremonialis lex vult videri praescribere potissimum eum verum ac purum cultum, quem Deus maxime flagitat: simulque omnem rationem expiandi peccata Deum reconciliandi et exorandi, ac omnino cum eo agendi. Alligat vero simul eum cultum, et totam placandi ac conciliandi Deum rationem, ad certa loca, tempora, sacrificos, homines, ritus, sacra, et actiones. Ac profecto si quis aliquanto somnolentius audiat, et non accuratissime scrutetur Scripturam, videtur ei penitus veram pietatem cultumque a cordis veris spiritualibusque motibus, et a vera fide ad istas externas ceremonias, et ad ipsissimum opus operatum transferre. Quod velamen Mosis erroremque populi conduplicabant, vel potius centuplicabant sacrifici, lucri studio, ultra omnem modum suarum ceremoniarum sacrificiorumque opus operatum depraedicantes, et ita domus viduarum exedentes.

Quare multipliciter ceremonialis lex sese velabat, ac involvebat, ne verus ac ultimus eius sensus et finis cerni posset: primum ipsa natura rei, aut ceremoniarum ac pomparum, quae et alioqui semper sua specie et pulchritudine ad se alliciunt homines, et detinent, ne quid ulterius altius et spiritualius quaerant. Deinde Mosaicae ceremoniae valde celabant in se verum nucleum, in intimis latebris involutum: et tantum externa copia ac fulgore oculos et aures hominum praestringebant, explebant, et ferme obruebant. Denique sermo legis ceremonialis (ut quidem communiter intelligebatur) praedicabat illa sacrificia, eo omnes invitabat ac alliciebat, pollicens magna bona facientibus: quin et ipsam peccatorum expiationem, et Dei placationem.

Nusquam dicebat illas ceremonias esse tantum typos et umbras futurorum bonorum: esse tantum carnis sanctificationes ac purificationes, easque externas solum: esse tantum commonefactiones de peccato, non autem ipsam veram abolitionem peccati, et reconciliationem cum Deo: sicut Epistola ad Hebr. eas exponit ac declarat perspicue et luculenter.

Tum porro natura est prona ac praeceps in externos lusus aut gesticulationes ac ceremonias, illisque mirifice capitur, ac putat Deum quoque ipsum illis theatricis pompis ultra omnem modum delectari. Testatur id Papatus et omnium gentium religiones, praeter Israelitas. Quare Iudaei ita in suis ceremoniis, circumcisione et aliis pompis haerebant, seque per eas iustificari somniabant, ut interim etiam ipsius moralis legis obliviscerentur, frustra Prophetis contra illam ceremoniarum et sacrificiorum admirationem pro morali lege clamantibus, et iubentibus non sacrificia, sed corda offerre et lacerare Domino.

Omnes ergo sensus ac mentem Iudaeorum occupaverant illa quatuor speciosa et illis dulcissima nomina, λαὸς, νόμος, ναὸς, τόπος : gens, lex, templum, locus. Putabant enim, aut somniabant potius illi, Deum sese ita devinxisse et quasi alligasse ad ipsos et semen Abrahae, et illud semen esse adeo ipsa propagatione et maiorum sanctitate sanctum, ut plane impossibile esset, Deum unquam vel eum populum deserere, vel alium sibi eligere usquam e toto mundo.

Legem etiam illam, ante omnia ritus ac ceremonias, putabant esse rem adeo acceptam Deo, ut qui illam observaret, esset eo ipso iustus, et Deo acceptus futurus. Inde est, quod tantopere iacta bant semen Abrahae et circumcisionem, et contra Prophetas, Christum et Apostolos, eorumque minas, tanquam invictum scutum confidenter opponebant.

Templo etiam suo somniabant ita Deum esse addictum, aut inclusum, ac tantopere illo aedificio delectari, ut plane fieri nulla ratione posset, ut id deserere, id destrui, aut alibi locum cultus sibi deligere vellet. Clamabant igitur furenter contra Prophetas: Templum Domini, templum Domini.

Denique totam terram Iudaeam opinabantur ita Deo gratam ac electam esse, ut nusquam alibi in orbe terrarum habitare, exaudiri, aut se coli unquam vellet.

Quibus quatuor adde et quintum, quod existimabant adeo esse addictum Deum illi ordini sacerdotum, ut plane eos nusquam esset passurus errare. Ideo clamabant: Non peribit lex a sacerdote, nec verbum Domini a Propheta. Sicut nunc Papistae clamant, Pontificem Rom. non posse errare, illam sedem esse adeo privilegiatam, ut ab ea Spiritus sanctus nunquam recedat.

Est vero humana stulticia ac perversitas prona ac praeceps ad alligandum Deum, eiusque cultum, ad certa loca, ritus, homines et sacerdotes, ut nequeat credere, Deum illa etiam negligere, et quasi alio commigrare ullo modo posse: ut olim in Ethnicis, et nunc in Papistis viva experientia coram cernimus ac palpamus.

Tertio, Lex moralis vel inprimis sua natura perstringit hominibus oculos, et in se detinet, ut putent omnes illum ipsum hesperum aut luciferum praestitae disciplinae ac honestatis, quia est rarissimum et praeclarissimum quoddam decus, esse illud verum lumen, salutem mundo afferens. Atque ideo in eo haerent ac permanent, nullum ulteriorem servatorem aut iustitiam quaerentes. Videmus honestiores et sapientissimos quosque homines, etiam ignaros doctrinae caelestis, tamen cum intuentur hanc formosulam iustitiam aut virtutem, vel potius somnium verae virtutis, mirabiles sibi eius amores (ut Cicero dicit) concipere: et eos qui eam habent, eius contemplatione mirifice sibimet, pavonum instar, placere: iactantes, Omnia haec feci, non sum sicut caeteri.

Sermo quoque eius talis est, ut qui videatur proponere legem possibilem, quae et possit ab homine praestari: et praestita, iustitiam ac vitam suis observatoribus communicare. Docet enim quid sit faciendum: inculcat id, et diligenter observare iubet quid dicatur. Monet item, ut etiam reipsa id faciamus: iubet, hortatur, minatur, promittit: perinde prorsus omnia agens, ac si indubitanter per eam iustificari ac salvari possemus. Clamare, repetere ac inculcare non desinit: Si vis in vitam ingredi, serva mandata: Hoc fac et vives: Qui fecerit ea, vivet in eis: Maledictus qui non permanserit in omnibus, quae sunt scripta in lege: Deus dabit unicuique secundum opera sua: Opera eorum sequentur eos: et similia hisce innumera. Summa ita se gerit, itaque nobiscum loquitur in lege Dei iustitia, tanquam si cum natura integra, ut hominem initio condidit, ageret.

Ita etiam se gerit lex moralis, prae aliis legis partibus, tanquam si sit ipsa sola conscientiarum domina, et sit perpetua, nunquam sit abroganda, nec habeat alium successorem ac superiorem doctorem aut doctrinam. Nusquam ipsa satis crasse ostendit suum verum et ultimum finem esse propriissime, patefacere peccatum, iram Dei, et damnationem aeternam. Nusquam dicit se esse abrogandam: esse aliam quandam superiorem doctrinam et doctorem, ad quem ipsa, tanquam paedagogus, ad suum ultimum finem aut prae ceptorem hominem deducere aut ablegare divina ordinatione debeat.

Nusquam illa diserte, plene ac prolixe dicit, hominem esse ita essentialiter originis peccato perditum, ut prorsus sit ineptus qui sibi pareat: seque esse adeo imbecillam per eius carnem, ut nec iustificare nec salvare quenquam queat.

Tegens ergo suam faciem, non patitur videre homines, quorsum tandem omnino faciem oculosque suos Moses direxerit, in quid desinat, aut quod tandem τέλος τοῦ καταργομένου sit, ut Paulus 2 Cor. 3 loquitur.

Parit et illud aliquam obscuritatem in veteri Testamento, quod originalis pestis variis modis adumbratur, quos ordine recensebo.

Primum enim, raro originalis corruptio prorsus perspicue, plene, et quasi ex professo proponitur, sed plerunque tantum breviter, ut Gen. 6, 8. Ierem. 17. Quae brevia dicta negligentior auditor nimis facile transuolat, non cernens ibi tanti momenti res agi. Quare lector sit in hoc sacrarum Literarum Laconismo attentus, et a Deo sibi oculos aperiri petat.

Secundo, obscurantur eius labis descriptiones, quod plerunque Scriptura arguendo aliqua crassa et actualia excurrat ad hanc radicem, coniungendo fructus cum radice, Quod negligentior auditor non cogitans, putat tantum de illis actualibus criminibus agi, sicut in communi vita plerunque tantum externa opera considerantur ac exiguntur.

Tertio, saepe ita taxatur haec lues, tanquam si solum unius hominis aut gentis malitia taxaretur: cum eandem rationem esse omnium hominum, alibi Scriptura indicet.

Quarto, saepe vetus Testamentum de inhaerenti corruptione ita loqui videtur, tanquam si homines eam sibi prava consuetudine, ut habitum quendam, institutione, et voluntaria quadam electione accersivissent, et non esset venenum ex utero matris allatum, intimisque medullis infusum, atque adeo totius essentiae perversitas extrema, aut potius ipsamet mala mens et malus animus seu cor perversissimum. Quare ista quasi involucra originalis peccati diligenter observanda ac evolvenda sunt, si lucem ibi latitantem liquido cernere, et nosmet nosse volumus.

Illud quoque non negligendum involucrum aut velamen est, quod cum aliae partes mysterii Christi minus perspicuae fuerunt patefactae, tum etiam fides iustificans ac salvans sub hoc quidem ipso nomine aut voce. Nam vetus Testamentum rarius fidem, plerunque autem fidere, confidere, sperare, expectare, et similia verba inculcat, iisque Dei favorem, iustitiam ac vitam apprehendi docet. Contra vero novum Testamentum plurimum flagitat fidem, eique omnia bona, praesertim spiritualia, pollicetur. Cuius diversitatis causam ad intelligendum vetus Testamentum et utriusque harmoniam nosse utile esset. Summa vero eius haec est.

Fides omnino est verum instrumentum, apprehendens Christum et eius beneficia. sed ea habet duas primarias partes: noticiam et fiduciam, quod alibi prolixius exposui. Iam igitur ideo inculcat vetus instrumentum posteriorem partem seu fiduciam, quia agit cum populo iam converso, et noticiam veri Dei profitenti, seu Deum historica fide agnoscente. At novum Testamentum colligit primum Deo Ecclesiam ex hominibus ignaris Dei, ac verae pietatis. Quare plurimum eis inculcat, et ab eis exigit veram noticiam Dei, eiusque filii ac Mediatoris. Hinc est quod totam fidem una voce, nempe simul noticiam et fiduciam urget ac flagitat.

Haec igitur est diversitatis causa, quae studiose observanda ac expendenda est, ne quis putet aliam rationem salutis olim fuisse, aliam nunc esse, ut Papistae somniant ac errant, sed unam ac eandem semper fuisse, esse ac fore: sicut et unus est Deus, unus mediator, unum baptisma, et una fides ac spiritus. Ostendi causam huius discriminis in libello de fide prolixius.

Atque haec dicta sint primo tegmine aut velamine, quod est in ipsa lege. Nunc de altero, quod in cordis humani crassitie haeret.

Alterum tegmen est in cordibus nostris, quo ita involuti et excaecati sumus, ut etiamsi lex omnia clare diceret, tamen nemo eam intelligeret aut crederet. Quia corda humana talis ac tam spiritualis doctrinae capacia non sunt. Econtra autem (ut supra ostendi) ultra modum leges ac disciplinam magnifaciuntac exosculantur. Si Moses faciem detexisset, suis radiis ac fulgore carnales noctuarum Israeliticarum oculos etiam magis obscurasset, ac veluti obcaecasset: sicut oculi nostri excaecarentur, si solem recta, nec tantum eius refractos radios intueri cogeremur, aut conaremur.

Posses forte aliquid velaminis etiam ipsis Prophetis tribuere, qui licet de natura hominis, de iustitia ac iniustitia, de fine legis, de altera vita et sorte ac conditione homins in ea, deque vero Meschia, eiusque munere multo clarius et plenius disserunt: tamen vicissim tam multis figuris, allegoriis, parabolis et picturis, a regno rebusque carnalibus et felicitate huius mundi sumptis utuntur, ut carnalis ruditas et cupiditas facillime ab illis omnibus clarioribus patefactionibus Iudaeos, atque adeo ipsos etiam Apostolos initio ad regnum et commoda carnalia retraxerit. Quin et nobis eadem carnis nostrae ruditas ac perversitas post tot illustres patefactiones, ipsamque vivam experientiam eodem modo imponere, et fucum facere adhuc quotidie conatur.

Hoc modo dum nostra carnalis ruditas, aut etiam cupiditas, et denique carnalium somniorum aut opinionum, quasi quaedam ebrietas et confusio ad non explicatissimam legis patefactionem accedit, vere opinio veritati vim infert, et quasi conduplicatur velamen legi et nobis impositum, ut minus ac minus verum eius ac voluntatis divinae sensum in ea perspicere possimus: eoque tantum in illa externa larua, quam nobis utcunque extecta ipsius facie concepimus, haereamus.

Quae porro hîc de velamine ac involucro legis dicuntur, non debent accipi ita, tanquam in contumeliam legis, Mosis, aut Dei ipsius dicantur. Non enim negari potest, Deum initio sese obscurius et imperfectius patefecisse: sed postea subinde populo suo et plenius et dilucidius sua mysteria tradidisse, donec tandem venit ipsemet Mediator, et eius novum Testamentum, qui nobis ex ipsius sinu caelestem doctrinam afferens, solem ipsum veritatis veraeque salutis in domo sua accendit et proposuit. Huius ineffabilis consilii Dei rationes causasque scrutari, nostrum non est: nobis illud tantum liquere debet, iustum esse Dominum, iustaque iudicia eius, eumque omnia recte et sancte facere.