CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 405025 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/405025.

Nodus 405025 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE CAUSA EFFICIENTE IEIUNII.

Iam de causa efficiente ieiunii dicemus. Natura omnibus animalibus insitum est, ut sint cupida, non solum vivendi, sed etiam suaviter vivendi, eaque omnia solicite procurent, quae ad eiusmodi vitam conferunt, ut homines bonum ac suave alimentum, vestes commodas, somnum, lotiones, unctiones, Musicen, aliaque similia, quae vel reficiunt, vel delectant corpus, et contraria fugant.

Verum, cum in magnas tristicias, aut aliquos moerores incidunt, homines vitam sibi ducunt acerbam, et mori cupiunt, ideoque incipiunt negligere ea omnia quae ad vitam, praesertim illam suaviorem faciunt. Saepe cum tristicia maior est, etiam incommoda quaedam sibi ultro accersunt: cuiusmodi sunt percussiones pectoris, lacerationes faciei et comae, qualia in Meridionalibus locis mulieres in funere maritorum aut filiorum solent facere. Aliquando cum ingens est moeror, etiam mortem sibi consciscunt.

Atque hinc est, quod, prout varie in animo affecti sumus, ita nos etiam foris aliter atque aliter gerimus, sicut ille inquit: Ut res sese nobis dant, ita magni parvique sumus. Cum laetis aliquibus affectibus exultamus, cuiusmodi est gaudium, bona spes, amor, superbia, quae habet perpetuum gaudium ex falsa propriae excellentiae opinione fluens (placent enim sibi magnopere superbi) tunc, quia hi affectus vita delectantur, frontem exporrigimus, lavamur, ungimur, splendide induimur, suavissimas dapes quaerimus, convivia instauramus, coronas sumimus, canimus, saltamus, ac in aliis huiusmodi laetis actionibus debacchamur.

Contra, cum tristibus affectibus cruciamur, cuiusmodi sunt dolor, odium, timor, deiectio animi, quae tunc accidit praecipue, cum nobis ipsis in contritione displicemus: tum, quia hi affectus vitam oderunt ac fugiunt, demittimus caput, intermittimus lotiones, unctiones, sordide induimur, cibos aut omnino vitamus, aut certe parcius et viliores sumimus, Musicen, choreas, aliaque omnia exhilarantia negligimus, laedentia vero aliqua, vel non admodum vitamus, vel etiam ultro accersimus, incurvamus nos in terram, aut etiam plane humi prosternimus, ut Horatius inquit, Moerore gravi deducit ad humum.

Naturale igitur est, ut, cum laeticia exultamus, vitam hanc amemus, commodaque eius ac voluptates studiose consectemur: et vicissim in tristicia, vitam odio habeamus, ac non solum commoda et voluptates negligamus, sed et incommoda ac acerba aliqua ultro nobis adsciscamus. Habet tamen et a consuetudine multum haec res. Aliae enim gentes aliter suam laeticiam et tristiciam testantur, et qualitate et quantitate: quod exemplis declararem, nisi et notum esset, et ego in praesentiarum brevitati studerem.

Est igitur ieiunium in sacris Literis quaedam corporis afflictio, ac signum quoddam externum, et effectus animi intus moerentis, seu luctus quidam externus, qui sponte quidem, sed tamen naturali quodam motu, moerente corde suscipitur. Neque multum interest, vel ad efficientem proximam, vel formalem causam ieiunii, unde ille moeror veniat. Iacob enim Gen. 37, hoc modo se affligit propter amissum filium. Iabesithae quoque 1. Sam. ultimo , et David 2. Sam. 1, Ionathae et totius exercitus cladem ieiunio lugent. Ninivitae Ionae 3, et Israelitae Iud. 20, 1. Samu. 7, et Achab 1. Reg. 21, ieiunio testantur dolorem admissorum peccatorum, offensi Dei, et timorem irae Dei, ac poenae imminentis.

Est igitur ieiunii causa efficiens plane naturalis, quanquam aliquo modo et voluntas et consuetudo accedant, ut dictum est. Sed difficile est nobis ostendere in his locis, quomodo ex animi affectibus tam diversissimi motus foris existant, et quomodo ista tanta corporis cruciatio ex magna tristicia, et quadam cordis prostratione oriri possit, propterea, quod hîc ista non perinde in usu esse conspiciantur, ut alibi. Nam istae Septentrionales gentes, et affectibus minus acribus moventur, praesertim tristibus, ut moerore, tristicia, et similibus, et eos ipsos affectus quos conceperunt, minus externis gestibus foris ostentant.

Si tamen diligenter exempla quaesierimus, facile invenientur, etiam in his regionibus, quae ut non plane exprimant ea, quae de ieiunii luctu diximus, ita tamen nobis multum lucis ad intellectum huius rei adferant, ut cogitemus, vel parentes, qui amiserint charissimos liberos, vel amatorem, cui sit adempta spes potiundi valde adamata, vel avarum hominem, qui magnam vim pecuniae amiserit: hos, inquam, si intuiti fuerimus, animadvertemus illis, quamdiu in illo tristi moerore et luctu detinentur, neque cibum, neque potum sapere, quin et lucem hanc Solis, omnibus animalibus gratissimam, odisse et fugere.

Eiusmodi exempla si contemplati fuerimus, et credemus, facilius et rectius intelligemus, quomodo ex magna animi tristicia, et ex quadam cordis fractione, contritione, humiliatione, et velut prostratione, tales ieiunii excruciationes oriri possint et soleant. Atque de causa efficiente ieiunii hactenus dictum sit, iam de causa finali dicamus, ubi simul quoque declarabimus, quatenus et praeceptum Dei sit causa efficiens ieiunii.