CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 404875 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/404875.

Nodus 404875 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE METONYMICIS AUT SYNECDOCHICIS poenitentiae descriptionibus.

Plurimum occupatur Scriptura in praedicatione poenitentiae. hoc enim modo miseros mortales Deus ex regno satanae, in suum evocat, vel potius revocat. Sunt vero illae praedicationes aut descriptiones poenitentiae saepe variis tropis involutae, ut et rudes facile ab earum sensu aberrare, et seductores eis ad stabilienda falsa dogmata et hypocrisin perfacile abuti possint et soleant. Quare ut haec mala avertantur, utile fuerit aliquid de eis quoque monere, praesertim cum ea quoque materia ad nostrum hoc institutum recte intelligendi sermonis sacrarum Literarum non parum faciat.

Omnipotens ille creator non tantum externas aut etiam internas actiones, motus et opera hominis vult sibi addicta esse: sed plane totum hominem flagitat, praesertim autem nobilissimam rectricemque eius partem, nempe rationalem animam, quam potissimum ad suam imaginem condidit, quamque Scriptura in corde collocat, et cordis nomine notat. Nec solum ita flagitat, ut velit omnes eius inclinationes, potentias et actiones, ipsamve totam sibi soli militare ac servire: sed et ipsam essentiam hominis vult sibi, ut imaginem suam longe pulcherrimam, omnino conformem esse. Non, inquam, solam hominis obedientiam, quantumvis plenam, exigit: sed etiam ipsam huius sui famuli substantiam vult sanctissimam, sanissimam, sibique simillimam esse: non tantum fructus vult esse optimos, sed etiam ipsam arborem, atque adeo radicem eius, qualem ipse initio condiderat, cum vidit ac dixit esse valde bonam, ut toties inculcat: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum.

Hoc vero sibi debitum opus ac rem, fructus et arborem optimam cum sua radice, dum Deus praestari exhiberique sibi exposcit, plerunque tantam externis quibusdam vocabulis aut externam solum obedientiam notantibus vocibus per Synecdochen utitur, veluti per colorem, corticem, folia ac flores, intimam vim, ingenium ac naturam arboris denotare ac indicare volens, ut praecipiunt Methodici, et solent omnes boni Doctores per res notiores ignotiora docere ac exponere. De quo genere Tropi et locutionum supra in Tropis prolixius disservi.

Licet vero ista docendi ratio per notiora ac in sensus incurrentia, vel maxime a doctis laudata, et humano captui accommoda sit: tamen fit nescio quomodo, ut nos tales Dei conciones poenitentiae audientes ac cogitantes, plerunque pro nostra tristi ruditate in illa externa, nobisque nominata et ante oculos depicta specie aut umbra rei haereamus, nec ad ipsam naturam, nucleum aut medullam rei (quo tamen praecipue nos Spiritus sanctus suo sermone deducere cupit) penetrare queamus. Atque ita pro internis externa, pro veritate speciem, ac pro corpore umbram, sicut ille pro Iunone nubem complectamur.

Vicissim quoque, si recta ac expresse ipsas res internas Scriptura exigeret, nempe sanitatem animae rationalis, aut conformitatem hominis cum Deo: rudiores nec ipsa quidem verba intelligerent, minusque illae locutiones in communi vita et operibus, quae in actionibus consistit, usus haberent: multis etiam fanaticis daretur occasio mirabilia vel monstrosa potius confingendi, ut Osiandro de hominis Deificatione et imagine Dei. Nunc vero contra, dum et ruditati nostrae consulit, et usui captuique hominum quasi commodam doctrinam proponere conatur, ipsam praxin et practica verba urgendo ac inculcando: accidit hoc alterum incommodum, de quo modo est dictum. Verba enim utcunque a nobis intelliguntur, sed ad verum nativumque sensum sermonis ac voluntatis divinae descendere ac penetrare minime possumus. Ociose igitur ac inutiliter in solo cortice haeremus, stulte putantes nos ibi illud quod primarium maximeque apprehendendum est, consecutos esse.

Huius ancipitis periculi ac damni illustre exemplum esse potest tota ferme religio Mosaica. Sed sit nobis nunc indicio et documento sola eius facies, cuius verum fulgorem, si oculis illarum Iudaicarum noctuarum obiecisset, excaecasset eas nimio splendore potius, quam illuminasset: nunc contra, cum infirmitati eorum consulens apposuerit velum, abduxit eorum oculos ac mentes a sua vera facie, ad illud rude ac egenum velum, in quo solo illi haerent: de qua re postea proprio Capite agitur. Sic prorsus et in talibus Dei ad genus humanum allocutionibus aut poenitentiae concionibus accidit.

Cum autem varie nos Deus de isto debito praestando, seu de totius naturae integritate compellet, tum vero praesertim per praedicationem poenitentiae: cuius praedicationis admodum variae formae sunt: sed plerunque valde Synecdochicae, eoque imperitis valde ac crebro imponunt: earum aliquot exempla proponemus, ut inde Lector de toto hoc docendi genere similibusque nonnihil moneatur, et tanto diligentius et cautius cogitet. nam de ipsa natura Synecdoches copiose supra in Tropis disservi.

Synecdochica igitur est illa Epulonis descriptio Luc. 16, in qua per lautum et splendidum vestitum, luxus, securitas, et omnis impoenitentia totaque impietas notatur. Sic et postremi seculi, prioris mundi et Sodomitarum impoenitentia ac securitas Luc. 17 indicatur per Edere, bibere, emere, vendere, nubere, uxores ducere, plantare, aedificare. Sic contra per id genus synecdoches, persaepe Scriptura etiam poenitentiam et totam vitam Deo placentem notat. Veluti si non solum per bonos fructus aut malos, bonam malamve arborem cognoscere doceat, sed etiam per corticem et folia: ignotiora nimirum, uti bonum artificem decet, per notiora docendo, ut Levit. 17 et 23 iubet Deus Israelitas in festo Expiationum affligere animas suas seu ieiunare. Significat autem affligere animam, proprie seipsum aliquo modo cruciare, ut abstinentia cibi aut incommodo vestitu, aut iacendo in cinere, aut aliqua alia tali ratione.

Hae vero afflictiones ac ieiunia cum sint tantum effectus et signa moesti animi, sicut et laceratio vestimentorum (quemadmodum id in phrasibus de ieiunio prolixius indicabimus) undecunque demum ille moeror veniat, saepe tamen pro integra poenitentia ponuntur (sicut contraria his afflictionibus poni pro impoenitentia, paulo ante indicavimus) ut in praedictis locis Levit. et Ionae 3, ubi scriptum est, quod Ninivitae induerint se saccis: id est, sordidioribus vestibus. Christus quoque Matthaei 11, et Lucae 10, eodem modo de poenitentia loquitur.

Verae autem agnitionis peccatorum per legis praedicationem, item fiduciae in promissiones de Christo, saepe nulla fit mentio in talibus locis: cum tamen eos praecipue requirat Deus. Sicut Isa. 58. reprehendit Iudaeorum ieiunia, quod tantum affligerent corpus, et incederent inclinato capite, tanquam debiles et moesti: cum Deus ab eis veram potius conversionem et luctum animi requireret, hunc vero externum corporis luctum tantum eatenus probaret, quatenus esset effectus et consequens verae contritionis. Sic eos reprehendit Propheta et 29 cap. quod ore quidem prope accederent ad Deum, corde autem essent procul. Sic Ioelis 2, iubet Propheta Iudaeos cor scindere, et non vestimenta. Solebant Iudaei in omni vehementi ac tristi animi commotione disrumpere vestimenta sua a pectore. Sic igitur etiam Ioelis tempore factitabant veluti ostentantes impatientiam ingentis doloris de suis peccatis. At propheta iubet eos non simulare tantum dolorem externa laceratione: sed intus in corde vere ac ex animo conteri ac dolere de suis malefactis.

Synecdoche igitur quaedam est in talibus poenitentiae descriptionibus, secundum quam effectus pro causa, veluti notum signum pro re signata ponitur. Nam per haec externa doloris signa, vere in corde conversio: et per hanc quasi corporis contritionem vera animi contritio indicatur.

Verum quoniam externa illa poenitentia et moesti animi signa simulare et facile est, et persaepe lucro sum, rem autem ipsam poenitentiae praestare perdifficile: ideo et Iudaei olim, et tempore Christi Pharisaei, et nostro monachi plane inania quaedam externaque et hypocritica signa, sordidum videlicet vestitum, inclinatum caput, et similia pro reipsa, id est, vera animi conversione amplexi sunt, quibus tantum simularunt dolorem et poenitentiam commissorum delictorum. Atque id quidem in papatu adeo invaluit, ut agere poenitentiam vulgo nihil significaret aliud, quam corporeis et externis quibusdam molestiis seipsum afflictare. Sicut et Germanicum Buß / magis externam quandam castigationem, quam veram animi conversionem significare videtur. De vocabulo Poenitentiae et resipiscentiae in prima parte disservi.

Aliquando autem in eiusmodi poenitentiae descriptionibus paulo plures eius effectus adduntur, et praecipue aliqua praecepta charitatis: ut Isa. 58, remissionem debitorum praecipit Deus, et aliorum onerum, quibus pauperes gravabant: item, frangere esurienti panem, excipere hospitio errantes, tegere nudos.

Huic non admodum dissimilis est poenitentiae descriptio, quae est Isa. 1. de quo loco mox plenius, et Daniel. 4. Synecdochica est et illa pii hominis descriptio, quae Psalm. 15 legitur: Qui ambulat integre, quod iustum est operatur, etc. Item illa Matth. 25, Esurivi, et dedistis mihi potum. Ubi per externos fructus, veros atque falsos Christianos distinguit.

Hae et similes sunt Synecdochicae descriptiones poenitentiae et piae vitae aut mentis a posteriori, seu ab effectu sumptae. Ponuntur enim haec notiora ob oculos, ut et prius dixi, quo inde ea quae oculis minus cerni possunt, cognoscantur, veluti si ex foliis aut fructibus arborem cognoscere quispiam alium doceret.

Hanc rationem sermonis monachi cum non agnoscerent, primum poenitentiam (ut iam dictum est) in simulationem quandam moeroris ac hypocriticas actiones transmutarunt, et totam pietatem tantum in externis quibusdam actionibus et gestibus sitam esse existimarunt. Deinde quoniam erat adiuncta promissio de remissione peccatorum, eiusmodi locis de poenitentia concionantibus, nec erat additum, quod ea remissio ex merito Christi, non ex nostro contingeret, et quod sit fide accipienda: nec cogitabant homines insulsi, loca illa cum aliis de gratuita remissione peccatorum per Christum conferenda esse: ideo illam promissionem, non tanquam gratuitam remissionem peccatorum propter Christum, fide accipiendam: sed tanquam praemium seu mercedem illarum suarum nihili actionum intelligebant.

Exemplo rem declarabo. Isa. 11 est, Lavamini, mundi estote, auferte malitiam studiorum vestrorum a conspectu oculorum meorum, cessate malefacere, discite benefacere, quaerite iudicium, eripite oppressum, ius dicite pupillo et viduae. Adeste quaeso, ut expostulemus, inquit Dominus: Si peccata vestra fuerint ut coccinum, nive albiora reddentur, etc. Hîc est concio poenitentiae, et promissio remissionis peccatorum: sed quia non additur expresse, quod sit gratuita haec promissio, et quod per meritum Christi contingat, ac sit fide accipienda: nec veniebat in mentem rudibus sophistis hunc locum conferre cum capite quinquagesimotertio eiusdem Prophetae , ubi scriptum est: Iniquitates nostras ipse tulit, et vulnere eius sanati sumus. ac cum aliis similibus sententiis Scripturae de Christi merito, de gratuita remissione peccatorum, de fide accipiente has promissiones: ideo actiones quae proponuntur, ut per eas poenitentia vera describatur, intelligebant esse integram impletionem legis divinae, iustitiam ac meritum: promissionem autem remissionis peccatorum adiunctam iudicabant esse praemium aut debitam remunerationem Dei pro illa iustitia.

Eadem ratione alios similes Scripturae locos de Poenitentia ac Deo placente vita, horribiliter suis interpretationibus corruperunt: si qui tamen eiusmodi locos intellexerunt de vera poenitentia, nihil. ominus illa adiuncta opera putaverunt irae Dei satisfacere pro admissis peccatis, et non tantûm adscripta esse, ut certius veram poenitentiam describerent. Verum de hoc toto genere non pauca infra dicentur in capite de Varia bonorum operum praedicatione.

Ex hac eadem Synecdoches inscitia ortus est et ille pestilens et antiquus error, in quo et Chrysostomus fuit, quod scilicet plures essent modi consequendae remissionis peccatorum: quia alias aliis suis fructibus, vera poenitentia passim in sacris Literis descripta est cum adiuncta promissione remissionis peccatorum. Observanda igitur haec forma sermonis est, ut eiusmodi locos rectius intelligere possimus. Quid enim magis impium aut absurdum, quam cum vere sit unicus agnus Dei tollens peccata mundi: et non sit aliud nomen sub caelo datum, per quod sanctificari queamus, tamen multas remissionis peccatorum vias fingere? quem pestilentissimum errorem etiam nunc Iesuitae in suis Mahometanis Catechismis urgent.

Addamus autem et hanc sequentem Regulam, non omnino inutilem (ut spero) quandoquidem ex eadem sermonis figura oritur, et similes Scripturae locutiones ac conciones declarat.

Laudantur saepe aliqua, aut vituperantur in sacris Literis, non quod sua natura bona malave sint: sed quia malarum aut bonarum rerum sunt effectus aut signa: ut Luc. 17, improbatur bibere, comedere, vendere, emere, nubere, ducere uxores, plantare, aedificare, postremi seculi, Sodomitarum ac prioris mundi: quae tamen omnia a Deo instituta sunt. Et Lucae 16, splendidus vestitus ac victus divitis illius improbatur. Quod fit non ideo, quod illa per sese mala sint, sed quod nimium horum studium sit certissimum securitatis, impoenitentiae, imo et Epicureismi signum. Sic Ier. 36, reprehenditur rex Iohakim, quod non laceraverit vestes suas, cum audiret legi minas Dei in prophetia Ieremiae. hoc enim erat signum impoenitentiae. Contra probatur laceratio vestis â Iosia facta, 2. Reg. 22, et tusio pectoris publicani, et similia: quia erant signa intus vere fracti ac contriti animi. Ea ratione et ieiunia aliique omnes corporis cruciatus Deo probantur, quando nempe sunt effectus contriti animi. quando vero non ex contrito corde naturaliter profluunt, sed ex voluntate artificialiter, displicent Deo, tanquam res hypocriticae: ut apparet Ier. 14, Isa. 58, Zach. 7.

Cavendum itaque, ne, cum haec externa tantum eatenus in Scriptura probentur, quatenus sunt signa pietatis, et non quod in se aliquam praestantiam habeant: nos cum hypocritis, externa signa pro rebus ipsis, veraque pietate amplectamur: ut Isa. 58, Iudaei neglecta vera animi contritione, foris tantum corpus ieiunio cruciabant, et incurvicervico capite pallidi (ut nostri monachi) incedebant. Item ut ex Ioel. 2 apparet, lacerabant vestes, et non cor: cum contra potius faciendum fuisset, ut Propheta inquit: Lacerate corda vestra, et non vestes vestras. Et Isa. 58 dicit Deus, verum ieiunium ac Deo placens esse, non externas afflictiones: sed desistere vexare proximum, ac incipere ei benefacere: id est, veram cordis conversionem ad Deum.

Semper sane hypocritae tantum externas quasdam actiones ceremoniasque, ut gestus, vestes et similia opera piorum hominum ac sanctorum patrum, amplexi sunt: quae tamen fuerunt tantum tenuissima signa ac veluti umbrae quaedam illorum vere pii cordis. Huc referantur etiam reprehensiones sacrificiorum divinitus mandatorum, quae passim in sacris literis leguntur: quorum nimium studium indicat inscitiam et neglectionem verae pietatis, dum pravo intellectu proram ac puppim religiositatis in illis externis rebus collocant.

Ac posses hanc Regulam ampliare, quod non tantum res mediae interdum ideo solum vel laudantur vel vituperantur, quod rerum bonarum aut malarum signa sunt: sed etiam, quod bonae res, a Deo mandatae, interdum vituperentur, et contra res prohibitae laudentur, non per sese, aut propter suam naturam: sed quia sunt indicia, notae aut effectus rerum bonarum aut malarum: sicut antea de ieiunio et sacrificiis dictum est, quae vituperantur ob internam hypocrisin, opinionemque operis operati, et alias illorum pravas sententias. Contra res mala in Iona laudatur, quod Rex prohibuerat, ne quis comedat: quod proculdubio non citra laesionem valetudinis multorum factum est, quia id erat signum contriti et poenitentis animi.

Verum quoniam haec tractatio vicina est materiae de ieiunio, cuius multam mentionem in hoc aliisque capitibus feci, adiiciam illum quoque tractatum protinus huic.