CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 404859 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/404859.

Nodus 404859 in documento flacius-m-clavis-2.xml


PRAEFATIO.

Promiseram superius, me expositis iis tractatibus qui proprie ad Grammaticam, sermonemque sacrum pertinent, quosdam semitheologicos libellos adiecturum esse, qui nihilominus ex sermonis ac tractationis sacrae natura magna ex parte petiti essent, indeque dependerent. Hosce igitur nunc ordine adiiciam: nec puto quenquam adeo iniquum censorem fore, qui dicat, me instituti immemorem, amphoram initio inchoasse, et denique opus in formam urcei invertere, dum mei hi tractatus paulatim in Theologiam declinent. nam licet sint in hisce scriptis Theologicae tractationes: tamen potissimum ex natura sermonis sacrarum Literarum dependent, earumque rationem disserendi illustrant ac exponunt. Quare adiungantur sane praecedentibus, ac huic operi, in quo ita totam rationem dictionis ac disserendi modum sacrorum voluminum declarare conamur, ut merito clavis Biblica appellari queat. In quo opere, aliisque meis, semper me illud consolatur, quod non laudem applausumque summa arte industriaque perfecti operis venor aut sector: sed tantum publicam utilitatem, ac gloriam Dei, optimo animo et studio quaero: ut si maxime quis aliquid vel in ordine, vel in limatione, aut aliis partibus desideraverit, nostramque operam parvi fecerit, non ita nimium dolituri simus: modo sint aliqui boni ac pii, qui hinc non parum fructus percipiant, ac pro eo gratias Deo patri Domini nostri IESU Christi, omnium bonorum unico fonti ac largitori, agant.