CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 404835 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/404835.

Nodus 404835 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Gravitas.

Gravitatem aliqui Ioanni tribuunt forte, quod cum quadam dignitate ac maiestate loquatur. Nam non pauca ex sua persona docet, cum alii tantum narrent: ut est initium eius Evangelii, ubi magis concionatorem quam historicum agit, ubi docet discrimen filii et Baptistae ac Moysis. Adserit vero cum authoritate: Nos vidimus gloriam eius, et habitavit in nobis. Item: Scimus quod testimonium eius est verum. Et haec eo scripta sunt, ut omnes credant et salventur: alioqui si omnia scriberentur, totus mundus non caperet libros. Sic in Epistola : Quod audivimus, vidimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt, etc.

In Epistolis minus videtur aperte distinguere partes doctrinae, quam Paulus, qui plerunque primum contritionem, postea iustificationem, postremo novam obedientiam urget, primum malam arborem monstrans, accusans ac succidens: deinde bonam plantans aut generans: postremo eius bonos fructus describens.