CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 404649 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/404649.

Nodus 404649 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Antitheses multae.

Secundo crebrae sunt Antitheses, tum contrariorum, tum diversorum, tum sententiarum, tum verborum, affirmative et negative: ut Ioan. 1, opponuntur tenebrae luci: nati ex Deo, natis ex hominibus: credentes in Christum, incredulis: filius Dei, Baptistae et Moysi. Sic in prima epistola opponuntur ambulantes in tenebris, ambulantibus in luce: mendacibus, veraces: incredulis, agnoscentes veritatem: filiis diaboli, filii Dei: diligentes, odio habentibus fratrem: audientes verbum Dei, non audientibus: dilectio Dei, dilectioni mundi.

Crebro etiam mox in eodem membro quasi quandam antithesin adhibet. Ioan. 15, Si de mundo essetis, quia vero de mundo non estis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Si opera non fecissem, etc. peccatum non haberent. Nunc autem et viderunt et oderunt. Si non venissem, peccatum non haberent: nunc non habent, quod praetexant. Pauluum non videbitis me, et iterum videbitis: vos flebitis, mundus ridebit. Ioan. 2, Non scripsi haec vobis `quia veritatem ignoretis, sed quia nostis eam. Ex nobis exiverunt, sed non fuerunt ex nobis. 3 Ioan. Dilecte, ne imiteris quod malum est, sed quod bonum est. Qui bona facit, ex Deo est: qui mala agit, non vidit Deum. Verum de usu Antithesis paulo post plura.

Tertio, crebro idem affirmative et negative confirmat, ut Ioan. 1, Confessus est, non negavit, et confessus est: ubi tertio idem asserit: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. 1 Ioan. 1, Mentimur, et veritatem non facimus. et mox: Nosmet decipimus, et non est veritas in nobis. Et sequenti: Mendax est, et in eo veritas non est. Non raro tertio iteratur adsertio, ut in praecedenti exemplo, Confessus est. 1 Ioan. 1, Si dixerimus quod peccatum non habeamus, etc. Si confessi fuerimus peccata nostra, etc. Si dixerimus, non peccavimus, etc. Et sequenti: Qui odit fratrem suum, in tenebris est: Qui diligit fratrem suum, etc. Qui autem odit fratrem suum, etc. Tametsi hoc forte rectius ad amplificationum repetitionem referatur.