CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 404640 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/404640.

Nodus 404640 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Epexegeses multae.

Primum multas habet explicationes, et quidem iteratas eorum, quae aliquanto obscurius interdum dixit. Ioan. 1, primum est propositio: Ioannes venit in testimonium, deinde addit explicationem: Ut testaretur de luce, ut omnes crederent per ipsum. Tertio sequitur etiam altera ac uberior explicatio ibidem protinus. Non erat ille lux illa, sed ut testaretur de illa luce. Verbum erat vera lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sic ibidem mox: Quicunque autem acceperunt eum, dedit eis potestatem, ut filii Dei fierent. Exponit qui sint accipientes Iesum: Ii qui credunt in nomen eius. Exponit etiam plenius, quinam sint accipientes Meschiam, aut credentes: Qui non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, non ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Sic in prima Epistola secundus versiculus declarat primum, praesertim quidnam sit sermo vitae, et quomodo viderint eum, quod scilicet Servator caelitus venerit, seque patefecerit. Sic ibidem primum dicit, Si in luce ambulamus, sanguis Christi nos mundat ab omni peccato. Mox plene exponit, quid sit in luce ambulare, et quomodo sanguis Christi nos purificet. De hoc genere explicationum aut expolitionum, multa superius dixi in capite de Ordine sententiarum.