CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 403782 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/403782.

Nodus 403782 in documento flacius-m-clavis-2.xml


ORATIO PENDENS AUT CONNEXA.

Scribit Aristoteles Rhetoric. tertio, capite nono, duplicem esse orationem, aliam pendentem seu connexam vinctamque: aliam vero sectam aut distinctam. Verba eius ex translatione H. Barbari haec sunt: Locutionem ipsam necesse est aut pendentem, et continenter uno complexu tantum, atque cursu coniunctam esse, cuiusmodi sunt dithyrambicis sui orbes sive dilationes: aut distinctam intervallis, ac caesam, et veterum poetarum antistrophis similem. prior illa quae pendens nexaque dicitur, antiquorum fuit: qualis est ea Herodoti Thurii historia (alias Herodoti Thurii historiae explanatio haec est, ne facta admiranda, etc.) Ea enim (ut dixi) usa est superior omnis aetas, eademque pauci nunc utuntur.

Pendentem orationem appello, quae per se nullo exitu terminetur, nisi res, de qua agitur, insisteret ipsa, ac perveniret ad finem. Quod genus, cum in infinitum excurrat, delectare nullo modo potest. Nam aures omnium receptum quendam et exitum semper expectant. Nam in caeteris quoque rebus laboris mensuram nosse, et terminum aliquem saltem prospicere, voluptati est omnibus: eoque fit, ut in certaminibus sacris et stadiis, qui prope metam sunt, respirare, et quasi relaxare animum soleant, ceu refectis ea spe viribus.

Distincta vero locutio periodis constat. Periodum voco circumductam orationem, quae per se principium habet et finem: et quae circuitus sui spectata amplitudine, atque orbis, facile ferit audientium aures. Erit haec et suavis, et plane dilucida: suavis, quia finita, et quia sperabit auditor semper arripere aliquam conclusionem, propterea quod seorsum sententiae suo quaeque ambitu colligantur: sicut contra molestissimum est, cum nihil intelligimus, nullum contuemur finem, nihil intentione perficimus. Haec ille.

Pendentem illam orationem aut connexam ego arbitror eam esse, quae ita connectit cola ac sententias inter se, ut omnia cohaereant, utque nusquam plene ac plane libere possis respirare, donec ad finem totius eius orationis pervenias.

Herodotum recte sane Aristoteles dicit habere orationem connexam, quae non prius vere desinat, quam res ipsa narrata finiatur: imo plures quoque narrationes, aut diversas res gestas solet sermone conglutinare: puto autem (ut et hoc obiter annotem) Aristotelem studio ipsum principium historiae Herodoti suo iam recitato loco inservisse, ut ostenderet etiam ipsum titulum cum narratione cohaerere. Nam sic ea incipit, Nisi quod nunc pro Thurii habet Halicarnassei: tunc vero forte exemplaria sic habuerunt, Quia in Thuriis vixit, et mortuus est. Et manuscriptum exemplar vidi, quod pro ἐστὶ ἀπόδειξις , ut nunc est in impressis, habet ἱστορίας ἀπόδειξις : quomodo et Phalereus hoc principium recitat. Pendet ergo ei stylus mox initio, dum titulum cum narratione coniungit, dicens: Haec est historia Herodoti, ne res celebres vel oblivioni tradantur, vel obscurae maneant, etc.

Pendentem ergo orationem dicit Aristoteles fuisse veteribus usitatam. Certe apud Paulum et Petrum non pauca eius exempla extant, quorum aliqua paulo ante indicavi, cum dixi eum ex alio in aliud labi aut fluere. Sed inter alia illustre est illud Coloss. 1. quod totum primum caput occupat, quod hîc adscribam, etc.

Gratias agimus DEO et patri Domini nostri IESU Christi, semper pro vobis orantes, audita fide vestra in Christo IESU, et charitate in omnes sanctos: propter spem sepositam nobis in caelis, quam prius audistis per sermonem veritatis, id est Evangelii, perveniens ad vos, sicut et in totum mundum: et fructum profert, sicut apud nos quoque: ex quo die vere cognovistis Dei gratiam, sicut et didicistis ex Epaphra dilecto conservo nostro, quomodo est fidus pro nobis minister Christi, qui et declaravit nobis vestram in spiritu charitatem: propterea et nos ex quo die audivimus, non desinimus pro vobis orare, et petere ut impleamini omni agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intelligentia spirituali incedere vos, sicut Domino dignum est, ad omne obsequium in omni opere bono fructum proferentes, et crescentes in agnitionem Dei, omni robore corroborati, secundum gloriosam vim ipsius ad omnem tolerantiam, et animi lenitatem cum gaudio: gratias agentes patri, qui idoneos nos fecit ad participandam sortem sanctorum in luce, qui liberavit nos a potestate tenebrarum, ac transtulit in regnum filii sibi dilecti, in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum: qui est imago Dei inconspicui, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso creata sunt omnia quae in caelis sunt, et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominia, sive imperia, sive potestates, omnia per eum et eius respectu condita sunt: estque ipse ante omnia, et omnia per eum consistunt: estque caput corporis Ecclesiae, principium et primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primas tenens: quia in eo placuit patri, ut omnis plenitudo inhabitaret, et per eum reconciliaret omnia sibi, pacificatis per sanguinem crucis eius, tum quae in terra, tum quae in caelis: et vos quondam abalienatos et hostes, mente operibus malis intenta, nunc sane reconciliavit in corpore illo carnis suae per mortem: ut sisteret vos sanctos, et irreprehensos, et inculpatos coram se: siquidem permanetis in fide fundati et firmi, nec dimovemini a spe Evangelii, quod audistis praedicari omni creaturae quae sub caelo est, cuius factus ego Paulus minister, qui nunc gaudeo deiis quae patior pro vobis, et defectus adflictionum Christi vicissim expleo in carne mea pro corpore ipsius, id est Ecclesia, cuius factus sum minister, ex dispensatione Dei, quae data est mihi, apud vos ad praestandum nomen Dei, mysterium quod absconditum fuit a seculis et aetatibus, nunc autem patefactum estsanctis eius, quibus voluit Deus notum facere, quae sint divitiae gloriosi huius mysterii inter gentes, qui est Christus inter vos, spes illa gloriae, quem nos annunciamus, admonentes omnem hominem in omni sapientia, ut praestemus omnem hominem perfectum in Christo IESU. Ad quod etiam enitor, decertans secundum efficacitatem ipsius agentem in me potenter.

Hîc videmus semper sequentes sententias ac membra ita praecedentibus quasi alligatas annexasque esse, ut sine quiete aut respiratione necesse sit Lectorem uno continuatoque cursu pergere, donec tandem totum eum locum absolvens, ad metam perveniat.

In epistolis Petri multa sunt huius generis dicendi exempla, quorum aliquod tum fidei tum declarationis gratia adscribam. Capite 1. primae, ita habetur: Laudandus est Deus et pater Domini nostri IESU Christi, qui iuxta copiosam suam misericordiam regenuit nos in spem vivam, per hoc, quod resurrexit IESUS Christus exmortuis in haereditatem immortalem, et incontaminabilem atque immarcessibilem, conservatam in caelis erga vos, qui virtute Dei custo dimini per fidem ad salutem: quae in hoc parata est, ut patefiat in tempore supremo, in quo exultatis nunc, ad breve tempus adflicti in variis experimentis, si opus sit, quoad exploratio fidei vestrae multo preciosior auro, quod perit, et tamen per ignem probatur, reperiatur in laudem et gloriam et honorem tunccum revelabitur IESUS Christus: quem cum non videritis, diligitis. In quem iam, quum nonuideatis, credentes tamen, exultatis gaudio ineffabili et glorificato, reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum: de qua salute exquisierunt et scrutati sunt prophetae, qui de ventura in vos gratia vaticinati sunt, scrutantes, ad quem aut cuiusmodi temporis articulum significaret, qui in illis erat spiritus Christi: qui priusquam acciderent, testabatur venturas in Christum adflictiones, et quae essent consequuturae glorias: quibus et illud revelatum est, quod haud sibiipsis, imo nobis ministrarent haec, quae nunc annunciata sunt vobis per eos, qui vobis praedicaverunt Evangelium, per Spiritum sanctum emissum e caelo, in quae desiderant angeli prospicere. Tali quadam perpetua connectione etiam primum caput Genesis usquead finem benedictionis aut septimae diei cohaeret, dum omnes versiculi aut membra praecedentibus per coniunctionem copulativam connectuntur: tametsi plerunque Moyses ea coniunctione membra sententiasve suae narrationis longa serie connectat.

Referunt Grammatici inter Syntaxeos schemata etiam Hirmum, quod nomen venit ab εἰρω necto, quo verbo et Aristoteles praedicto loco vocat istam pendentem orationem εἰρομενην : ut non dubitem omnino istam figuram in aliquibus adhuc scriptorum locis haerentem esse quasi vestigium, aut reliquias quasdam illius veterum moris loquendi ac scribendi, quo illi olim tota scripta contexuerunt. Pro exemplo autem praedictae figurae ponunt haec dicta Vergilii, quae sane habent iusto longius et arctius connexam aut pendentem orationem, ut ante eius finem respirare non possis, nisi velis auditorem qui te legentem audit, quasi pendulum expectantemque ferme in medio sententiae non sine offensione relinquere. Sunt autem haec exempla Aeneid. 1: Est in secessu longo locus, insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos: Hinc atque hinc vastae rupes, geminique minantur In caelum scopuli, quorum sub vertice late Aequora tuta silent, tum sylvis scena coruscis Desuper, horrendique atrum nemus imminet umbra: Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo, Nympharum domus. hic fessas non vincula naves Ulla tenent, etc.

Habetur exemplum huius generis sermonis etiam initio Livii, cum inquit: Iam primum omnium satis constat, Troia capta, in caeteros saevitum esse Troianos, duobus Aenea Antenoreque et vetusti iure hospitii: et quia pacis reddendaeque Helenae semper authores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse: casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem rege Philemone ad Troiam amisso, quaerebant: venisse in intimum maris Adriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare alpesque incolebant, pulsis, Henetos Troianosque eas tenuisse terras: et in quem primûm egressi sunt locum, Troia vocatur: pagoque inde Troia nomen est, gens universa Veneti appellata: Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes, delatum: ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse, Troia et huic loco nomen est: ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore, nihil praeter arma et naves superessent, cum praedam ex agris agerent: Latinus rex, Aborigenesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati, ex urbe atque agris concurrunt.

Aliud exemplum ex Sileno Vergilii: Namque canebat, uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animae marisque fuissent, Et liquidi simul ignis ut his exordia primis Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis, Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit. et rerum paulatim sumere formas: Iamque novum terrae stupeant lucescere solem, Altius atque cadant submotis nubibus imbres. Incipiant syluae cum primum surgere, cumque Rara per ignotos errent animalia montes: Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucaseasque refert volucres, furtumque Promethi.

Ex hisce credo non difficulter intelligi posse, quid sit quod pendentem orationem vocemus, quam in multis locis Paulum et Petrum, atque adeo vetus Testamentum exprimere dicimus. Sane vel una Epistola ad Ephesios potest illustre exemplum pendentis orationis suppeditare. Nam et ibi ita omnes sententiae sunt inter se connexae, ut magna eius pars, unica periodus esse videatur. Verum adscribamus sane etiam ex ea epistola exemplum, ut tanto magis haec res illustretur. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nobis omni benedictione spirituali in caelis, Christo: sicut elegit nos in ipso, ante quam iacerentur fundamenta mundi, ut essemus sancti et inculpati coram ipso, per charitatem, praedestinando nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in sese pro sponte benevolo affectu voluntatis suae ad laudem gloriosae gratiae suae, quae gratos nos reddidit in illo dilecto: in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem, inquam, peccatorum ex divite ipsius gratia, qua redundavit in nos omni sapientia et intelligentia, patefacto nobis mysterio voluntatis suae secundum gratuitam suam benevolentiam, quam proposuerat in sese, nempe ut in pleni temporis dispensatione recolligeret omnia in Christo, tum quae in caelis sunt, tum quae in terra: in ipso, inquam, in quo etiam electi sumus, cum essemus praedestinati secundum propositum eius: qui omnia efficit ex consilio voluntatis suae, ut nos simus laudi gloriae ipsius, qui priores speravimus in Christo, in quo sperastis et vos audito sermone veritatis, id est, Evangelio, salutis vestrae: in quo etiam, postea quam credidistis, obsignati estis Spiritu illo promissionis sancto, qui est arrhabo haereditatis nostrae, dum in libertatem vendicemur ad laudem gloriae ipsius.

Talis forma sermonis est etiam 2 Tim. 1. Ne igitur te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum vinctus ipsius: sed esto particeps afflictionum Evangelii ex potentia Dei, qui servavit nos, et vocavit vocatione sancta, non ex operibus nostris, sed ex suo proposito et gratia: quae data quidem est nobis in Christo IESU ante tempora secularia, sed patefacta est nunc per illustrem illum adventum servatoris nostri IESU Christi, qui et mortem abolevit, et vitam in lucem produxit, ac immortalitatem per Evangelium: cuius constitutus ego sum praeco et Apostolus, ac doctor gentium: quam ob causam et haec patior, neque erubesco: novi enim cui crediderim, et mihi persuasum est, eum posse depositum meum in illum diem servare.

Simile aut Hyperbaton, aut alioqui pendentis sermonis exemplum est 2. Corinth. 6. Quin et adiuvantes obsecramus, ut ne in vacuum gratiam Dei receperitis. dicit enim: In tempore accepto exaudivi te, et in die salutis succurri tibi: ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis: ne quam usquam demus offensionem ut reprehendatur ministerium, sed in omnibus commendemus nos ipsos, ut Dei ministri, in tolerantia multa, in afflictionibus, in necessitatibus, in anxietatibus, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in puritate, in scientia, in animi lenitate, in benignitate, in Spiritu sancto: in charitate non simulata, in sermone veritatis, in potentia Dei, per arma iustitiae dextra ac sinistra: per gloriam ac ignominiam, per convicia et laudes, quasi impostores, et tamen veraces: quasi ignoti, et tamen noti: quasi morientes, et ecce vivimus: quasi correpti, et non occisi: quasi dolentes, semper tamen gaudentes: quasi pauperes, multos tamen ditantes: ut nihil habentes, et tamen omnia possidentes. Os nostrum apertum est erga vos, Corinthii, cor nostrum dilatatum est: non estis angusti in nobis, sed angusti estis in visceribus vestris: eandem autem remunerationem, ut a filiis exigo: dilatemini, et vos ne ducatis iugum cum incredulis. Quod enim consortium iustitiae cum iniustitia? Aut quae communio lucis cum tenebris? Aut quae concordia Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Aut quid convenit templo Dei cum simulachris? Nam vos templum Dei estis viventis, quemadmodum dixit Deus.

Prodest vero observasse hanc naturam sermonis Paulini, ne imprudentes illa perpetua eius connexione decipiamur, aut veluti in tenebris quibusdam ignotoque caelo errantes, nesciamus, ubi vel principium vel finis sit, et quomodo omnia inter se cohaereant: neve sermonis connexione decepti, etiam ipsa sensa aut res unum quid esse existimemus: nec distinguere ea ausimus, atque ita omni vera intelligentia fructuque Apostolici sermonis privemur. Plerunque enim ex sermonis distinctionibus, etiam res ipsas distinguere discimus.

Nec sane abnuo sermonem debere se ad rerum sensuumve naturam accommodare, et suis distinctionibus illa distinguere: sed apud Paulum profecto crebro sunt res confertius congestae aut compactae, quam ut a solis commatibus, colis aut periodis distingui queant.

Quare cum legendis gravioribus authoribus summa cura adhibenda sit, ut videamus, in qua parte operis versemur, quis sit principalis scopus eius loci, in quo existimus, quomodo is explicetur aut confirmetur, ubi sit eius initium, ubi finis: perdifficile profecto est interdum hoc in Paulo efficere. Ita enim sensim et veluti furtim ex alia materia in aliam serpit, ut difficilimum sit animadvertere, quando aliam materiam inchoet, aut priorem finiat.

Id autem accidit, quia non semper sic membra orationis secat, sicuti res ipsae vel sententiae disiunctae sunt: sed saepe in eodem membro fini praecedentium brevissime sequentium initium vel propositionem annectit. Ut 1. Corinth. 1: Non enim misit me Christus baptizare, sed Evangelizare (propositio sequentium breviter praecedentibus alligatur) non in sapienti sermone, ne evacuetur crux Christi. 1. Cor. 3: Sed ne iam quidem potestis. adhuc enim carnales estis. Ista ultima verba breviter praecedentibus velutiratiuncula quaedam adiecta, sunt propositio sequentium. 1. Corinth, 12: Quemadmodum enim corpus est unum, et membra habet multa, omnia autem membra corporis unius cum sint, unum corpus sunt: sic et Christus, etc. In hoc exemplo, Sic et Christus, est propositio sequentium breviter praecedentibus adiuncta, quam propositionem sequentia declarant et illustrant. Huc referri possunt exempla duo: alterum ex Gal. 2, ubi non facile divinare est, quousque se extendat sermo Pauli ad Petrum habitus: alterum, ex Isa. 3, ubi itidem obscurum est, ubi sermo seditiosorum desinat.

Reprehendit Aristoteles praedicto loco Sophoclem, quod propter rhythmum scindat sensum: et dicit, oportere orationem terminari una cum sensu. At Paulus interdum nec tum quidem dividit orationem, cum res aut sensus est finitus, ut modo dixi: quae praedictam difficultatem efficiunt.

Fit vero ista connexio a Paulo, dum vel per copulativam sequens membrum praecedenti connectit, vel per relativum, seu provocabulum, vel per praepositionem, vel per participium.

Non est vero apud Apostolum sola orationis connexio, aut (ut ita dicam) pendentia seu fluxus: sed etiam rerum mirabilis conglutinatio. nam plerunque aut explicandum est aliquid ex praecedente membro, ut initio Epistolae ad Rom. ostendi: ubi in prima sententia, Paulus servus IESU Christi, vocatus Apostolus: vox Servus IESU, Apostolus, declaratur per segregatus ad Evangelium, ubi mox vox Evangelii explicanda venit. Eius igitur gratia sequens membrum adnectitur. In eo porro restat vox Filii exponenda, in cuius expositione porro, quomodo IESUS sit declaratus potenter filius Dei, nempe per resurrectionem et donum Spiritus sancti: in cuius ultimo monstrare vult Paulus, quid Dominus IESUS sibi negotii functionis ve mandaverit: sicque peracto integro circulo ad suum Apostolatum relabitur. qua occasione alius sensus alii alligatur, fitque perpetuus quidam orationis fluxus.

Aliquando causa efficiens aut effectus adglutinantur antecedentibus, ut in praecedenti exemplo Col. 1, Gratias agimus Deo et patri Domini nostri IESU Christi, semper de vobis orantes. Audita fide vestra in Christo et dilectione in omnes propterspem repositam vobis in caelis, etc. Hîc gratiarum actioni alligatur causa, nempe audita illorum fides et charitas. Huic iterum causa fidei et charitatis, nempe futurae gloriae spes: cui porro alligatur, unde illam spem cognoverint, hauserintue.

Videmus igitur mirabili artificio compactum et connexum esse sermonem Paulinum, ut in quo non tantum constructio Grammatica membra eius inter se connectat ac conglutinet: sed etiam rerum ipsarum naturalis connexio ac societas ex sese invicem pendens aut cohaerens existat.

Paulus Apostolus selectum Christi organon fuit non solûm in eo, quod plus laboravit caeteris omnibus pluraque passus est, et latius propagavit veram religionem quam alii: sed etiam, quôd uberius ac luculentius, praesertim corruptionem naturae humanae, et mysterium redemptionis et iustificationis ac salutis humani generis exposuit, quam quisquam alius ex sacris scriptoribus. Magis sane ille morbum huius miserrimae naturae, verumque legis usum, ac discrimen legis ab Evangelio ursit et illustravit, quam quisquam alius. Vehementius etiam gratiam Christi in salvatione hominis amplificavit, et omnia opera ac merita hominum extenuavit aliis. Quare verissime prorsus dici posset, quod si eius Epistolis careremus, quasi ostio aut clavi quadam sacrae Scripturae destitueremur.