CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 403533 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/403533.

Nodus 403533 in documento flacius-m-clavis-2.xml


BREVITAS ET LACONISMUS SCRIPTURAE.

Constat sacram Scripturam mire esse brevitatis studiosam. Quare de eius brevitate aliquid dicemus: primum quidem de laudibus ac commodis brevitatis: unde apparebunt etiam causae, cur ea Spiritus sanctus uti voluerit: deinde, in quo consistat brevitas: postremo, ubi ea Scriptura utatur.

Primum brevitas solet suo modo esse tum perspicua, tum memoriae apta, iuxta illud Horatii: Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta Omne supervacuum pleno de pectore manat. Percipiant animi dociles teneantque fideles. Obruitur enim alioqui vinciturque multitudine, magnitudine ac prolixitate mens humana, ut nec concipere tantam molem, nec animo retinere queat. Sicut cuiusdam Laconis apophtegma recitatur, qui dixerit prima, non memini.

Secundo, non tantum temporis ac operae exigit, ut prolixitas: quo fit ut et aliis vacare queamus.

Tertio, brevitas apta est sententiis, teste Phalereo, apta etiam symbolicis dictis, apta mandatis dandis, apta minis, mysteriis, symbolis, et allegoricis dictis. Maiori etiam energia saepe aliqua dicit, quam prolixitas, tum quia veluti telum quoddam contortum quasi subito impetu fertur: contra autem prolixitas relanguescit, tum quia multa relinquit cogitanda et suspicanda: eoque solicitudinem audienti incutit, dum graviora ac tristiora cogitat, ac timet, quam saepe res ipsa in se habet.

Est etiam nonnunquam brevitas grata auditori, tum quia eum minus gravat, tum quia paucis multa dicit, et ille cito multa discit: tum denique quia non nimium tenuiter omnia exponendo videtur auditori eam intelligentiam tribuere, quod ipse rem plenius suo Marte expendere possit. Verum adscribam unum aut alterum praedicti autoris dictum.

Brevia etiam membra in acumine et gravitate locum habent. acrius enim et vehementius est id quod paucis verbis summam continet significationem. Idcirco Lacones ob acrimoniam et severitatem brevitatis sunt studiosi. Imperandi etiam oratio contractione ac brevitate gaudet. Dominus enim in mandatis servo dandis, unica syllaba contentus est. At obsecratio atque lamentatio longius ducetur. nam litae illae, authore Homero, hoc est deae quae malis remedia afferunt, claudae rugosaeque sunt, propter tarditatem: hoc est, loquacitatem. Senes etiam ob corporis imbecillitatem, prolixi sunt in loquendo. Exemplum autem succinctae compositionis illud esto: Lacedaemonii Philippo: Dionysius Corinthi. haec enim oratio sic breviter prolata maiorem acrimoniam habet, quam si producenter dixissent: Dionysius qui quondam summa tyrannide ornatus erat ut tu, nunc Corinthi privatam ducit vitam. non enim iam oratio multis verbis prolata, sim ilitudinem obiurgationis et contumeliae gerit, sed narrationis: et vel maxime eius qui docet, non qui terrorem adfert. atque etiam oratio sic dilatata, iracundiam et acrimoniam orationis dissalvit. Quemadmodum enim bestiae seipsas colligentes et convoluentes, decertant: sic etiam erit sermonis quaedam ad vehementiam collati quasi contractio, quae in compositione Incisum nominatur. quod sic definiunt: Incisum est, id quod minus est membro: quale est illud quod paulo ante attulimus, videlicet, Dionysius Corinthi: et Nosce teipsum: et illud, Mosen gere Deo: quae a viris divina mente cumulatis dicta sunt. Est etiam brevitas quaedam apophtegmatibus accommodata, et sententiosa. paucis enim verbis elegantem describere sententiam, maioris prudentiae est: quemadmodum in semine vis et potestas totius arboris sita est. Quod si quis in efferenda sententia prolixis verbis utatur, sententiam, doctrinam et orationem commutabit.