CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 403067 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/403067.

Nodus 403067 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Περὶ τοῦ πρὸ ὀμμάτων ποιεῖν : SEU De evidentia aut subiectione sacrarum Literarum.

Verissime ab Horatio dicitur: Segnius irritant animos demissa per aures, Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator, etc. Quare cum omnis oratio in hunc finem sumatur, ut audientem legentemve et instruat et promoveat: solet magis laudari is sermo, qui res quasi ante oculos spectandas proponit, quam qui veluti procul remotas tantum audiri facit. Neque tamen talis sermo solum animum movet, sed etiam res ipsas feliciter illustrat, dum eas veluti coram spectandas contemplandasque proponit, atque ita veluti intuitivam quandam noticiam (ut scholae loquuntur) efficit. De hoc genere sermonis disserit Aristot. Rhet. 3. cap. 14, idque uti fiat docet, et Homerum huius virtutis nomine laudat.

Sane sacrae Literae in hoc genere multos alios scriptores superant: praestant vero hunc effectum multis modis, quorum aliquos recensebimus, ut eo melius hoc genus sermonis etiam ab imperitis agnoscatur.

Primum igitur res abditas in lucem cognitionemque hominum proferunt, cum internas animi qualitates, habitus aut motus externorum effectuum aut gestuum vocibus exprimunt: ut cum amare aut curare aliquem aliquid, per respicere, intueri, accedere, amplecti, ante se habere, fulcire, manuducere significant. Illuminare vultum suum super aliquem, est laeta facie eum intueri: quo declaratur amor ac favor eius erga illum.

Contra iram exprimunt per Avertere faciem, nolle respicere. Aliquando tamen et per intueri, ut cum vultus Domini contra facientes malum, Psal. 34.

Sic laetum animum, per laetum serenumque vultum: ac erectum caput et faciem, per exultare, iubilare, ridere, gloriari, canere, psallere, tripudiare, quin et festum agere, convivari, splendide indui, coronari et iungi exprimere solent. Contrariis vocibus moeror animi depingitur: ut est indui sacco, incurruum incedere, et similibus. de quibus in capite de ieiunio et Synecdochicis poenitentiae descriptionibus, plenius disseretur.

Confusus animus rebus adversis per erubescentiam, per non audere homines respicere, eisque non respondere, indicatur. Hinc illae locutiones: Qui crediderit, non confundetur: Spes non confundit: Pudefiant hostes mei, non ego. Sperantibus enim inse, Deus dat successum, felices exitus, et liberationes. Unde est laetus tranquillusque animus, unde etiam hilaris et gravis vultus.

Sic admodum significanti evidentia dicit Ioabus iratus ad Davidem lugentem mortem Absolonis: Confudisti hodie vultum omnium servorum tuorum, etc. Sic spes ac expectatio animi per externos gestus indicatur: ut, Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, sic oculi nostri ad te, donec miserearis nostri. Alius dixisset: Sicut ancillae servae pensum et demensum, victum et amictum expectant tantum a sua domina: sic nos a te Deus omnia bona nobisque necessaria et salutaria, a te solo expectamus. sed altera locutio motum solicitudinemque animi coram spectandam proponit. Hoc modo per illum externum gestum saepissime animi spes expectatioque indicatur in sacris Literis.

Tale est verbum Paulinum ἀποκαραδοκία , qua voce exprimitur gestus aliquid alicunde solicite expectantium: sicut si parvi liberi matrem alicunde venturam expectant, solent caput exerere, et oculos eo versus intendere, veluti longius certiusque prospecturi et visuri, num mater iam veniat. Sic David Psalm. 119 inquit: Defecerunt oculi mei ad verbum tuum dicendo, Quando consolabitur me? Solent enim pii mentis suae oculos intendere in promissiones Dei, veluti in penu quoddam aut promptuaria, tanquam beneficia liberationesque Dei inde expectantes et accepturi: sicut Isaacus prodibat foras, spectaturus an iam sua dulcis sponsa adventaret.

Quin etiam aliquando interna verba cum externis vocibus aliquanto violentius coniungunt, ut modo res magis innotescat, et quasi cernatur. Tale est diligere verbis, aut diligere opere, percutere ac occidere lingua: Lacerate corda vestra, non vestimenta vestra: Interna vestra sunt plena rapina.

Secundo, fit talis rerum in apertum protractio aut illustratio, cum vel Metaphorae vel voces rerum externarum quoquo modo coniunctae internis pro eis ponuntur, ut videre et audire ac olfacere. Item gustare, pro intelligere: quod in omnibus linguis fit. ut, Videte et gustate quam suavis est Dominus: pro, fide cognoscite, ac experimini. Adiungatur hisce illa vocula, Ecce: qua saepissime prophetae utuntur, veluti coram totam rem demonstrantes. Ut, Ecce dies venient. Ecce me, ubitu es? Haec est requies. Ecce, tu es Iudaeus, etc. Rom. 2.

Tertio, sicut philosophicae disputationes et omnia in genere ac thesi et sine circumstantiis proposita, quasi de communi hominum conspectu remota esse, ac veluti dormitare videntur: ita contra Scriptura suas disputationes personis, idque coram astantibus tribuit, dum vel docenti vel audientibus eas circumponit, ut nos vel vos peccatores aut redempti, aut servandi, aut puniendi. de qua monitione mox in Efficacia dicetur.

Quarto, res ante oculos proferuntur non sine quadam picturae dulcedine, cum res brutae, ut rationales producuntur, eisque sermo de rebus tribuitur. quale ferme est illud Isaiae: Cognovit bos possessorem, et asinus praesepe domini sui. et: Hirundo ac ciconia novit suum tempus.

Quinto, cum voces magis in noticia versantes, ponuntur pro aliis a noticia remotioribus: ut est, dici, nominari, celebrari, pro esse. ut 1. Cor. 5, Talis scortatio inter vos auditur, qualis nec inter gentes quidem nominatur. Ubi audiri, pro esse, voce minus in cognitione versante, ponitur. Sic nomen aut nomina, pro rebus aut personis ponuntur.

Huc referre possis totam illam regulam, quod interdum vocabula sermonis ac cogitationis pro rebus ponantur.

Sexto, fit subiectio sub oculos, cum res mortuae ut vivae producuntur, ut fit in Prosopopoeiis. Psal. 114: Vidit mare, et fugit, et Iordanus rediit retrorsum. Montes exilierunt ut arietes, et colles ut agni ovium: cum tota rerum natura piis congemiscit expectans cupide liberationem. Sic cum caelum ac terra audire, loqui ac testari iubetur. Isa 1. Deut. 32. Sic in Psal. 85. Misericordia et veritas veluti duae quaedam puellae sibi mutuo obviasse, et iustitiam ac pacem sese invicem amplexas exosculatasque esse: praeterea iustitiam de caelo perspexisse, et veritatem de terra succrevisse, dicuntur. Tales sunt plane innumerae Prosopopoeiae in sacris Literis, ut cum etiam membris contentio aut consensio tribuitur, Rom. 12, et 1. Cor. 12. Aut cum Abacuc dicit, lapidem de pariete clamare, et laquear de tabulato testari.

Saepissime dicitur gladius devorare aut comedere, qui et repleri ac impinguari legitur gladius sanguine, et terra inebriari ac impinguari sanguine et pinguedine occisorum, Is. 34. Sic Ierem. cap. 47, et clamat: O'mucro Domini, usquequo non quiescis? redi in vaginam tuam. Sic: Mittam gladium post eos, et fugiam a gladio persequente. Sic superius dixi. Homerum sagittae cupiditatem sauciandi tribuere. Sic fit evidentia, cum mortui loquuntur: ut cum Assyrium tyrannum excipiunt mortui in inferno insultantes ei. Sic cum regina Sabba, Ninivitae et alii dicuntur litigiaturi cum Iudaeis in extrema die, et cum dives epulo colloquitur cum patre Abraam.

Septimo, exempla externorum factorum, rerum ac personarum sistunt sermonem ante oculos, nam ea cum per sese res externae sunt, tum et alioqui celebres ac illustres, utpote ex caeteris tanquam praecipuae, selectae, et alioqui multum iactatae. Sic saepe alluditur ad sacrificium et sanguinem Abel, diluvium, incendium Sodomae, et tam multa facta ac miracula eductionis ex Aegypto. Sic securitate ante diluvium, pingit Christus securitatem et profanitatem ultimi seculi.

Octavo, eadem virtus orationis praestatur, cum res quietae fiunt operosae ac efficaces. ut Psal. 12, Cum exaltantur ventres aut improbi, circumquaque ambulant impii. id est: Gubernantibus tyrannis, crescit simul, et etiam omnia in sua potestate habet factio impiorum. Evidentius vero est quod dicit, Circumquaque ambulant. Sic Psal. 8 pro piscibus maris additur, Qui transeunt semitas maris.

Nono, cum Metaphorae sumuntur a rebus valde notis ac usitatis, et in oculos incurrentibus: ut cum aliqui rebus secundis dicuntur plantari, aedificari, vivere, florere, crescere, radicari, fructificare: et contra in adversis iacere, prostrati esse, fracti, contriti, arescere, destrui, evelli, marcescere, arescere, nigrescere. Sic peccata rubere ut coccinum, et albescere supra nivem, et similia. Gladius pertransibit animam tuam: gladius in ossibus meis. Manus Domini est adhuc extensa. Sic cor lapideum, adamantinum, cervix et nervus ferreus, frons aerea. Tale est illud: Tota die expandi manus meas ad populum rebellem et contradicentem. Sic sitientes et esurientes, pro aliquid avide expetentes. Sic sanguis Christi lavat nos ab omnibus peccatis, et laverunt vestes suas in sanguine agni: et cum laverit Dominus sordes filiarum Zion, et sanguines Ierusalem amoverit. Manus vestrae sanguine plenae sunt: ambulare, stare, sedere cum impiis aut in cathedra pestilentiae. Tale est Eliae: Cur vos claudicatis in utrunque latus? id est, animo vacillatis, modo Baalum, modo Iehovam colentes. Item contrarium Paulinum ὀρθοποδεῖν , recto pede incedere ad veritatem Evangelii: et Psalmorum, labi, aut nutare vel contra stabiliri pedes alicuius, eos stare in loco lubrico aut firmo, etc. Roman. 2, Gentes ostendunt opus legis scriptum esse in cordibus suis: ubi tria externarum rerum, et ante oculos versantium vocabula sunt, ostendere, opus, aliquid scriptum esse: quae in oculos incurrunt.

Decimo, fit evidentia, cum similitudines elegantes, ac in oculos incurrentes adhibentur: ut colligere aliquos sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et cum pius confertur cum arbore irrigua et virente ac fructificante, Psal. 1, et Ierem. 17. Contra impius cum stramine a vento propulso, et cum myrica in locis arentibus. Tale est illud Isaiae: Omnes iustitiae nostrae sunt sicut pannus menstruatae: quod rem foedam et abominandam profertante oculos. Sic impiorum cogitationes et opera sunt aut telae aranearum, aut ova basilisci, cum tota explicatione, Is. 59. Sic cum Christus pingitur per germen de veteri trunco Iesse erumpens, et intermortuam illam radicem populum ac totum genus humanum instaurans, et ad pristinum vigorem revocans. Sic cum eius regnum pingitur per felicem rerum externarum politiaeque statum, per pacem, per opulentiam, per abundantiam omnium rerum utilium ac suavium: omnia quoque dicuntur virere ac florere, omnia esse irrigua, omnia plana: colles deprimi, valles elevari, omniaque noxia animalia esse placida.

Similitudine floris aut etiam graminis primum elegantis, mox subito evanescentis, pingitur hominum fragilitas, Psal. 103. et impiorum superba potentia mox funditus interiens, confertur cum lauro virente, et mox penitus succidenda, Psal. 37. Ita hypocritae conferuntur cum sepulchris dealbatis, aut cum parietibus dealbatis: et inanis impiorum securitas, cum ruinoso pariete incrustato.

Sic peccatorum remissio evidenter pingitur nubis aut nebulae abolitione, proiectione aliquarum rerum in profundum maris, aut post tergum, aut tam longinqua remotione, ut est Occidens ab Oriente. Talibus Metaphoris aut Similitudinibus ita coram sistitur Isa. 53, persona Christi in sua humiliatione ac passione, ut spectare te eum tuis oculis putes. Tales illustres ac evidentes similitudines sunt innumerae in Sacris literis. Summa, totum caput de Simili huc referre possis.

Hisc vicina sunt valde nota proverbia, ac eandem vim orationis praestant: ut sunt, Canis redit ad suum vomitum: Sus ad volutabrum: Qua mensura mensi fueritis: Modicum fermenti inquinat totam massam: Si sal infatuatum fuerit, etc. Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadit: Ante caecum pone rescandalum: Caeco esse oculum: Habentem in oculo trabem, alteri obiicere festucam: Qui parce seminat, parce metet: Qua mensura mensi fueritis, eâdem metientur vobis: concutient eam, in sinum vestrum infundent eam: Medice cura teipsum: Sepulchra dealbata: Paries inclinatus: Baculus harundineus: Ruinosum murum calce linire aut incrustare.

Duplicatur evidentia, Psal. 114, Quod non tantum vivae animalesque actiones tribuuntur mari rubro fugienti, et Iordani retrocedenti, ac montibus et collibus exilientibus: sed etiam eis additur notissima et elegantissima similitudo: quod sicut praepingues arietes, agnique et hoedi solent cursitare et saltitare prae nimia lascivia ac pinguedine: ita illi quoque subsilierint exeunte Israele de Aegypto, et Domino terribili specie omnia concutiente.

Undecimo, Dialogissmus valde coram rem actionemve exhibet, ut Isa. 63: Quis est iste qui venit de Aedom, rubricatis vestibus, etc. Ego loquor in iustitia, et potens sum ad salvandum. Quare rubrum est vestimentum tuum, etc. Torcular calcavi solus: ubi cum Dialogismo etiam est Prosopopoeia et Hypotyposis elegantissima. Sic, Quare ieiunavimus, et non aspexisti? Et in Psalmo: Quis est iste rex gloriae? Sic subinde in Evangelicis et propheticis narrationibus sermo Christi et prophetarum, Apostolorum et adversariorum ita recensetur, ac si iam coram colloqui audirentur: ut colloquium Christi cum Nicodemo, Samaritana, cum matre in nuptiis Canae, cum Cananea, et aliis innumeris adductis coram ipsis personis recensetur. Sic et Paulus suum certamen cum Petro veluti coram depingit, dicens: In FACIEM ei restiti CORAM OMNIBUS, ET DIXI: SI TV cum sis Iudaeus, ethnice vivis, etc.

Huc recte ille Hebraismus referri potest, quod narrantes aliorum sermones aut colloquia, non oblique, ac in tertia persona ea recenseant: ut plerunque Latini, sed directe, ac in prima aut secunda. Sic Moyses Gen. 20, colloquium Dei cum Abimelecho recenset: et ipse Abimelechus porro Abrahami dicta ad se: Annon ipse mihi dixit, Soror mea est: et ipsa quoque dixit, Frater meus est: ut in historia introducatur colloquium in colloquio, sitque duplicatus Hebraismus. Latinus dixisset: Annon ipse mihi dixit, quod Sara esset sua soror. Et ipsa quoque affirmavit, Abraamum esse suum fratrem. Verum magis incurrit sermo in oculos, cum ipsimet coram loquentes producuntur. Sic Genes. vicesimosecundo , in simplicissima narratione Abraami volentis offerre filium, res ipsa ante oculos proponitur rum colloquio Dei ac angeli cum Abraamo, tum Abraami cum servis et filio, tum exprimendo singulas actiones: Surrexit mane, instravit asinum, concîdit ligna, accepit famulos, profectus est, vidit montem, accessit propius, iussit ibi manere servos, ascendit, locutus est cum filio, perveniens in locum, aedificavit altare.

Duodecimo, ante oculos rem proponit etiam plenior rei expositio, cum causae omnes, item variae circumstantiae eius accurate exponuntur: cum item antecedentia et sequentia simul recensentur, et ipsa quoque cognoscenda res, aut totius negocii pars clarius evolvitur, et apertis significantibusque verbis copiose illustratur et depingitur, ut modo in narratione Abraami sacrificaturi filium audivimus, omnes actiones minute connumerari. Sic Psal. 7 singula accuratius enum erantur, evaginare et acuere gladium, intendere arcum, superimponere sagittas, fabricare tela, etc. ut Deus puniens plane ante oculos ponatur. De qua sermonis figura μεστώσει aut plenitudine locutionis dicetur.

Sic saepe in Evangelistis locus, tempus, personae et occasiones indicantur.

Matth. 5 plena subiectio sub oculos hisce verbis exprimitur: Cum vidisset autem turbam, ascendit in montem: et cum ipse consedisset, adierunt eum discipuli eius: tunc aperiens os suum docebat eos, dicens. Omnia illa faciunt evidentiam, videre turbam, ascendere in montem, sequente nimirum pene tota turba, ut veluti quaesita forma theatri, de superiore loco auditoribus concionaretur: discipuli autem ut familiariores propius accedunt. Considens igitur ipse, compositaque tota multitudine aperit os, ac docet eos, dicens. Rem totam actionemque illam simplicissima et simul aptissima pictura tibi ante oculos exprimit.

Non parum etiam ad exprimendam repraesentandamque rem aut actionem facit, quod crebro Participiis aut verbis Praesentibus utuntur pro Futuris aut Praeteritis. ut 1 Corinth. 5, Scimus quod filius Dei ἥκει , venit, in praesenti: pro, iam advenit. Sic Samaritana ait: Scio quod Meschias ἔξρεται , venit. Sic saepe in Participio praesenti Meschias δ' ἐρχάμενος , veniens: id est, qui debet venire. Sicut Baptista iubet suos discipulos dicere Christo: Tune es ille adveniens, aut alium expectare debemus? Iohann. primo , Impostores negant Christum venientem ἐρχόμενον , in carne, id est venisse. Quae enim in Praesenti dicuntur, quasi ante oculos sistuntur: at quae in Praeterito aut Futuro, ea veluti ex oculis nostris removentur.

Duodecimo, huc referre queas illas notissimas et frequentissimas Scripturae locutiones, quod flagitando veram animi bonitatem ac obedientiam, praestationem externarum actionum potissimum urgeat, dilige proximum, obedias Deo, fac hoc, fac illud.

Sic etiam cum vult pingere internam animi perversitatem ac inobedientiam, externas pravas actiones ei obiectare solet: nimirum, ut ostendat illos pessimos effectus non nisi ex pessimo cordis thesauro provenire. Sic saepissime vera aut falsa animi pietas aut poenitentia non aliter ac bona malaque arboris indoles per externa conspicuaque folia et fructus depingitur. Haec enim sunt cuivis nota, et cerni possunt, illa non item.

Sic Ioannes in sua prima Epistola , depingit vere pium ac impium, per verba actionum, idque praesentis temporis: Qui ex Deo est, non peccat: qui ex diabolo est, peccat.

Multo vero etiam evidentiori nota et magis in oculos incurrente pingit Christus suos, cum ait: Oves meae vocem meam audiunt. Qui ex Deo est, verbum Dei audit: ideo vos non auditis, quia ex Deo non estis. Ubi verbum Audire, non tantum actionem significat, sed et in praesenti ponitur: nec tantum praesens actio proponitur, sed et talis, quae in currat in nostros sensus. cernimus enim, et veluti palpamus hanc notam piorum, et impiorum, qui'nam assidue ac cum oblectatione versentur in verbo Dei, idque discendi et simpliciter illi obediendi causa: qui vero contra et plane abhorreant a sacris Literis, vel eas tantum ideo discant, ut inde ad contentiones instrui, et aliquid excerpere queant, quo male detorto contra veritatem abutantur. Illa quoque in eo Christi dicto evidentia est, quod similitudo ducta est ab ovibus sui pastoris vocem agnoscentibus et sectantibus.

In hoc vero studio evidentiae ac repraesentationis verborum activorum, nihilominus illud sciendum est, quod talia verba non tam active de praesenti actione, quam habitualiter de continuata natura aut proprietate accipienda sint: Qui ex Deo est, non peccat, nempe non tantum iam praesenti ac externa actione, sed etiam interna et simul perpetua proprietate et vita.

Evidentem rem facit, cum externa aliqua opera sermoni adhibentur: ut cum Deus educit Abraamum, et iubet enumerare stellas caeli, postea promittit tam numerosum semen. Hoc est rebus loqui, ut supra dixi. Cum Saul discerpit suos boves, eorumque frusta per totum Israelem circumferri iubet, sicque se discerpturum inobedientes minatur. Sic sunt sacramenta, ut sicut lavaris exterius hac aqua, et sicut reficeris hoc vino et pane: sic et passione Christi interius.

Sic saepe prophetis in visionibus adiicit Deus externas aliquas picturas: ut Ieremiae baculum amygdalinum, et ollam bullientem. Huc referri possunt et illa prodigiosa prophetarum externa opera: ut cum Ieremias gestat catenam, aut cum Ezechiel vel oppugnat aut obsidet sculptam Hierosolymam, vel perfosso pariete simulat nocturnam fugam: illa enim omnia rem significatam quasi ante oculos repraesentant. Huius generis sunt etiam propheticae picturae, ut sunt Apocalypticae: sic Homerus et Vergilius inducunt regem affirmantem, adhibita similitudine rei praesentis ac visibilis, Quam certo hoc sceptrum nunquam revirescet, tam certo istud erit verum quod iam affirmo.

Summa, saepe Scriptura suum sermonem veluti in comicum quendam actum a totius mundi theatro spectandum producit, cuius ipsius consuetudinis est prorsus illustre exemplum Psalm. 2. Ibi enim plane admirabile huius evidentiae specimen profertur: ubi veluti ante oculos res quasi in theatro comoedia repraesentantur: primum enim prodit Psaltes, veluti prologus quidam, et pauca praefatur, ac mox producit aliam personam post aliam, suam sententiam coram omnibus serio et quasi minaciter proponentem.

Primum enim Psaltes summatim rem complectitur, narrans impios, praesertim potentes, atque adeo totum mundum bellare contra Deum et Meschiam, sed id non tantum iniuste, verûm etiam frustra infelicique eventu.

Postea producit ipsos impios satrapas cum suis aulis et turbis, minaciter et scelerate conspirantes, sese invicem hortantes et dicentes, se dissipaturos esse regnum Christi, Disrumpamus vincula eorum, etc. Hinc denuo Psaltes interloquitur, ostendens, quod Deus pater ad illos ipsorum impios furores rideat, eumque respondere dicit, Ego unxi regem meum super Sion, nec patiar ullo modo regnum eius dissipari.

Tertio producit Psaltes ipsum regem Meschiam, Deique filium, dicentem, Narrabo decretum Domini, etc. qui ibi veluti omnibus inspectantibus et audientibus profert, recitat et exponit humano generi totum diploma traditi a patre sibi regni et promissorum successuum tristissimarumque poenarum, quibus omnes inobedientes horribiliter pessundabit, inquiens, Dominus dixit ad me, filius meus es, etc.

Postremo, veluti peracta illa theatrica rei ipsius repraesentatione, amotisque omnibus totius actus personis, Psaltes aut prologus denuo in publicum prodit: concludensque totam actionem, monet omnes homines, quid ipsi ex ea lite, tragoedia aut actione trium illarum personarum discere debeant, et quomodo sese gerere erga istum novum regem, quidve tum mali recusantibus subiectionem, tum boni subiicientibus sese illi certo expectandum sit, inquiens: Nunc igitur reges sapite, et erudimini principes, etc. Beati omnes, qui confidunt in eo.

Hanc subiectionis aut evidentiae vim, in sermone praestant hypotyposes cum primis, prosopopoeiae, topographiae, prosopographiae, pragmatographiae, imagines, similitudines, parabolae: tum porro typi, allegoriae, fabulae, mimeses, allusiones, apostrophe praeterea, interrogationes, exclamationes, epiphonemata, admirationes, dialogismi, occupationes, antypophorae, et complures aliae figurae: ut cum Psal. 12, minatur vates impiis, alludendo ad illam terribilem speciem Sodomitici exitii: Pluet super impios laqueos, ignem et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

Sic saepe alias Deus minatur futura mala, alludendo ad speciem suam visam in monte Sina, aut alludendo ad diluvium, aut poenas Aegyptias, et submersionem Pharaonis. Illa enim, quia nota sunt omnibus, et simul maiestatis plena, incurrunt in auditorum oculos, atque ita secum etiam illa nova vel futura, de quibus nunc sermo habetur, in auditoris animum potentius inducunt aut infigunt. Verum de singulis hisce figuris in tractatu Troporum et Figurarum dictum est.

Huc etiam multos pleonasmos et leptologias referre possis: ut, Levare oculos, et videre: aperire os, et loqui dicendo, etc. Levare vocem, et clamare: surgere, et abire. 1 Ioan. 1, Quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt.

Phalereus dicit repetitiones sistere ante oculos, et praesertim verba ficta, quia rei naturam imitentur: quale est apud Paulum, Cymbalum alalazon tinniens, a sono fictum. Talia sunt valde multa in Hebraea lingua, quae maximo studio ipsarum rerum naturam sectatur, ad easque sese attemperat tum in singulis nocibus, tum et in tota oratione.