CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 402642 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/402642.

Nodus 402642 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Idem ibidem:

Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur: temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur. Cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent, nec tamen volunt: tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et submisse dicitur, si docetur: et temperate, si praedicatur: et granditer, si aversus inde animus, ut convertatur impellitur. Quid enim Deo ipso maius est? Nunquid ideo non discitur? Aut quid, qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum dator possit intelligi? Nunquid hîc ornamenta, et non documenta quaeruntur? Nunquid ut aliquid agat, est flectendus auditor: et non potius ut discat, instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de seipso sive de operibus suis, quanta facies pulchrae et splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum potest, laudare quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocunque non laudat. At si non colatur, aut cum illo vel etiam prae illo colantur idola sive daemonia, sive quaecunque creatura, quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utique granditer dici.

Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum (ut planius aliquid commemorem) ubi ait: Dicite mihi sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera: sed ille qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem, quae sunt in Allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem in monte Syna in servitutem generans, quae est Agar. Syna enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic, quae nunc est Hierusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra, etc.

Itemque ibi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum, nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, In seminibus, tanquam in multis: sed tanquam in uno, Et semini tuo quod est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non infirmat, ad evacuandas promissiones. Si enim ex lege haereditas, iam non ex promissione: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus: et quia occurrere poterat audientis cognitioni, ut quid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit, atque ait velut interrogans, Quid ergo lex? Deinde respondit, Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissio facta est, disposita per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Et hîc occurrebat quod sibi ipse proposuit: Lex ergo adversus promissa Dei? et respondit, Absit. Reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide IESU Christi daretur credentibus, etc. vel si quid eiusmodi est.

Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos salvere quaestionum: sed etiam tum hoc agitur aliis quaestionibus, quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus, improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus.

Fit autem, ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus, incidentes pertractantur atque salvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur, disputator redire non possit: valde autem bonum est, ut quicquid contradici potest, si occurrerit, refutetur, ne ibi occurrat, ubi non erit qui respondeat: aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat. In illis autem Apostolicis verbis dictio temperata est, Seniorem ne increpaveris: sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores. Et in illis, Obsecro autem vos fratres per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem: et totus sere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, in quibus propria propriis tanquam debita reddita decenter excurrunt. Sicuti est, Habentes dona diversa secundum gratiam, quae data est vobis. sive prophetiam secundum regulam fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortatione: Qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adhaerentes bono, charitate fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo praevenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, idipsum invicem sentientes. Et quam pulchre ista omnia sic effusa, bimembri circuitu terminantur: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseverantes. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Quae membratim fusa clauduntur, etiam ipso circuitu, quem duo membra connectunt.

Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: Et post paululum: Nox praecessit, inquit, dies autem appropinquavit: abiiciamus itaque opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus: non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione: sed induimini Dominum IESUM Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis.

Quod si quisquam ita diceret, Et carnis providentiam ne in concupiscentiis feceritis: sińe dubio aures clausula numerosiore mulceret: sed gravior interpres etiam ordinem maluit tenere verborum. Quomodo autem hoc in Graeco eloquio sonet, quo est locutus Apostolus, viderint eius eloquii usque ad ista doctiores. Mihi tamen, quod nobis eodem verborum ordine interpretatum est, nec ibi videtur currere numerose. Sane hunc elocutionis ornatum, qui numerosis fit clausulis, deesse fatendum est authoribus nostris: quod utrum per interpretes factum sit, an (quod magis arbitror) consulto illi haec plausibilia devitaverint, affirmare non audeo: quoniam me fateor ignorare. Illud tamen scio, quod si quisquam huius numerositatis peritus illorum clausulas, eorundem numerorum lege componat: quod facilime fit mutatis quibusdam verbis, quae tantundem significatione valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine: nihil illorum, quae velut magna in scholis Grammaticorum aut Rhetorum didicit, illis divinis viris defuisse cognoscet: et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum nullum in eis quibus isti inflantur literis invenitur.

Sed cavendum est, ne divinis gravibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris, ut vir doctissimus Hieronymus, quorundam etiam metra commemoret, in Hebraea duntaxat lingua: cuius ut veritatem servaret in verbis, haec inde non transtulit. Ego autem ut de sensu meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior, sicut in meo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto istos numeros clausularum: ita in authoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi eos rarissime invenio. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto temperato genere, quod non tam verborum ornatibus acceptum est, quam violentis animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta pene omnia: sed ea si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu suo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura decoris assumit. Satis enim est ei propter quod agitur, ut verba congruentia non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur intentissimus pugnae, agit quidem illis armis quod agit, non quia speciosa, sed quia arma sunt: idem ipse est tamen, et valet plurimum, etiam cum rimanti telum ira facit.

Agit Apostolus, ut pro Evangelico ministerio patienter mala huius temporis, cum solatio donorum Dei omnia tolerentur.

Magna res est et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce, inquit, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum: sed in omnibus commendantes nosmetipsos, ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei: per arma iustitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce vivimus, ut coerciti, et non mortificati: ut tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Vide adhuc ardentem: Os nostrum patet ad vos ô Corinthii, cor nostrum dilatatum est: et caetera quae persequi longum est. Idemque ad Romanos agit: Ut persecutiones huius mundi, charitate vincantur, spe certa in adiutorio Dei. Agit autem et granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus in Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit, et quos vocavit, ipsos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat? quis est qui condemnet? Christus IESUS qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo IESU Domino nostro.

Ad Galatas autem, quamvis tota ipsa epistola submisso dicendi genere scripta sit, nisi in extremis partibus, ubi est eloquium temperatum: tamen interponit quendam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis, qualia sunt in iis quae modo posuimus, non posset tamen nisi granditer dici: Dies, inquit, observatis, et menses, et annos, et tempora. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Estote sicut et ego: quoniam et ego sicut vos. Fratres, precor vos, nihil me laesistis. Scitis quia per infirmitatem carnis iampridem Evangelizavi vobis, et tentationes vestras in carne mea non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum IESUM. Quae ergo fuit beatitudo vestra? Testimonium vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis vera praedicans? Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt ut eos aemulemini. Bonum est autem in bono aemulari semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.

Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in vobis.

Numquid hîc aut contraria contrariis verba sunt reddita, aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt, aut caesa et membra circuitusve sonuerunt? Et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quod eloquium fervere sentimus: sed Apostolica ista sic clara sunt, ut et profunda sint: atque ita conscripta, memoriaeque mandata, ut non solum lectore vel auditore, verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat.

Quapropter videamus ista genera dicendi, in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam profecerunt, eademque Ecclesiae ministrarunt.