CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 402415 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/402415.

Nodus 402415 in documento flacius-m-clavis-2.xml


PRAEFATIO.

Quoniam superius dictum est tum de singulis Vocibus ac Phrasibus, tum de Tropis ac Schematibus, tum de Sententiarum connexione, tum denique etiam de variis sacrarum Literarum proprietatibus ac regulis: reliquum est, ut etiam de ipso stylo, aut filo, vel etiam dicendi genere sacrarum Literarum aliquid addatur. Quae tractatio ut longe difficillima est, utpote parum hactenus a scriptoribus tractata: ita suam quoque non vulgarem utilitatem habebit. Quia non solum vindicabit sacram Scripturam a contemptu istorum eruditulorum, aut potius Epicureorum, qui solos Cicerones, Demosthenes, Homeros ac Marones mirantur, putantque Scripturam ruditer ac inepte conscriptam esse: sed etiam hoc modo accuratius examinata, multo Lectori fiet magis perspicua. nempe enim tum demum cernet, quo consilio unumquodque positum sit, et quam vim habeat. Haec etiam consideratio et examinatio integram analysin aut resolutionem huius sermonis suppeditabit, ut Lector liquidissime cernat, qua ratione ac modo sit facta totius huius corporis synthesis aut compositio. Illud vero unum doleo, quod hic ipse noster conatus non plene ac perfecte, animadversis ac expositis omnibus ad hoc institutum necessariis, absolutus sit: sed tantum quaedam eius partes aut quasi fragmenta collecta, ac in unum vel corpus vel cumulum utcunque sint congesta. Meo certe voto (ut ingenue fatear) minime adhuc satisfaciunt. Confido tamen haec quoque qualiacunque sunt, tum grata ac utilia fore eruditioris cuiusdam Theologiae studiosis: tum etiam aliis doctioribus occasionem praebitura esse, non tantum haec eruditius exponendi, sed etiam plura ac praeclarior a huius generis observandi, eaque in unum quoddam absolutum corpus scite concinneque digerendi et conformandi, aut conferruminandi. Fruentur igitur bonae mentis studiosi hisce, cum gratiarum actione erga Deum pro istis iam donatis: et assidua petitione flagitabunt, ut Dominus IESUS suum hoc verbum, hactenus praeclarissime a captivitate et sordibus Antichristi vindicatum, subinde magis ac magis illustrare, nobisque notius magisque apertum efficere, et simul corda nostra illuminare, nosque eius vera intelligentia donare dignetur, ad sui nominis gloriam, et nostram salutem.