CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 401927 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/401927.

Nodus 401927 in documento flacius-m-clavis-2.xml


ANANTAPODOTON ET ANACOLUTHON.

Anantapodota etiam aliquo modo ad ordinem Sententiarum referre possis. Est enim quaedam necessaria harmonia aut consonantia non tantum in rebus, sed etiam in sermone, ut sequentia praecedentibus respondere ac consonare debeant. Quod si non fiat, tum molesta, tum et obscura fit oratio. Vocant vero Grammatici hanc figuram tum Anacoluthon, tum et Anantapodoton, id est, non sequens, aut, non redditum. Quae duo alii quidem confundunt, tanquam ista vocabula tandem figuram significent, alii non nihil distinguunt: nos sane ea distinguemus.

Posset vero Tropus hic varie subdividi: nam alias constructionis tantum vitium est, alias, in similitudinibus aut collationibus posterius membrum non adest, alias aliquae aliae sententiae praecedentibus debitae et iure reddendae apteque concinnandae deficiunt.

Differunt porro Anantapodota ab Anacoluthis, quod illa prorsus non reddunt membrum, sententiam aut etiam vocem praecedentibus debitam: Anacolutha vero reddunt quidem, sed non satis apte concinneque. Anantapodoti exempla sunt illa, Luc. 13, Et siquidem fructum fecerit: sin minus, in futurum excindes eam. Deest enim colon post Si fructum fecerit, finito eam crescere. Hoc ipsum exemplum titat Budaeus in Annot. pro exemplo Anantapodoti, et prolatis similibus exemplis ex Aristophane et Cicerone docet esse Atticae linguae proprietatem. Sic referunt inter Anantapodota, quod Rom. 5, altorum membrum collationis deest: Sicut per unum hominem intravit peccatum et mors, sic etiam contra iustitia, etc.

In constructione ponunt Grammatici inter alia exempla Anacoluthi, seu male sequentis aut respondentis etiam hoc Terentii: Nos omnes quibus est obiectus alicunde labor, priusquam id rescitum est, lucro est. Nos omnes, Lucro est, non consonat. Dicendum esset, Nobis omnibus lucro est, vel nos omnes id in lucro habemus, aut censere debemus. Talia sunt prorsus innumera in Sacris: ut Matth. 7, Quis vestrum est homo, quem si petierit filius panem, num serpentem dabit ei? pro, qui, si filius petierit panem, det ei serpentem? Matth. 7, Omnia quae vultis vobis fieri, sic facite eis? Ibidem, Omnis qui audit sermones istos, assimilabo eum viro prudenti: pro, similis erit. Ab iis vero, qui videbantur aliquid, nihil mihi contulerunt. 1 Cor. 14, Gratias ago Deo meo omnibus vobis magis linguis loquens: pro, quod pluribus linguis loquar quam vos omnes.

Est illustre Anacoluthon in illo disticho Catonis: Qui simulat verbis, nec corde est fidus amicus:

Tu quoque fac simile: sic ars deluditur arte. Simile prorsus est Marc. 6, Quicunque non receperint vos nec audierint: egressi inde excutite pulverem, etc. Qui simulat, deludatur a te vicissim simulatione benevolentiae. Est igitur Anacoluthon, cum vel verba, vel etiam sensus apte principio orationis non respondet. Aliquando enim sensus redditur prorsus diversa oratione aut verbis; ut non nisi ab attento lectore animadverti queat redditum esse membrum, quod praecedentia requirebant. Rom. 8, Quod enim erat impossibile legi, in quo erat infirma per carnem, Deus misso filio suo in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis compleatur in nobis, etc. Dicendum erat: Quod erat impossibile legi ob defectum humanarum virium in obediendo, ut videlicet aboleret peccatum, et suum ius obtineret, aut flagitatam iustitiam consequeretur: hoc Deus misso filio suo incarnato praestitit, abolendo peccatum, et persolvendo iustitiam legi debitam, seu legem implendo. Deest igitur in membro reddito: Hoc praestitit Deus hac ratione, nempe mittendo filium suum, vel potius adest quidem redditum membrum, sed aliis verbis expressum, quam quae tum perspicuitas, tum et praecedens oratio desiderasset. Nam illud quod erat legi impossibile, omnino requirebat correspondentia verba, Hoc Deus effecit aut praestitit, etc.

Valde ergo varia Anantapodota reperiuntur in sacris Literis, quae tamen ab attento et intelligente lectore non difficulter subintelligi queunt. ut 1 Timoth. 1, Apostolus mox post salvationem dicit: Sicut te iussi manere Ephesi, et quibusdam praecipere non diversa aut aliena docere. Unde mox digreditur ad abusum et verum usum legis, et denique summam Evangelii docendi, nusquam autem adiicit: Ita et nunc praecipio, ut illic maneas, et istud meum praeceptum de reprimendis seductoribus exequaris: quod tamen reddendum membrum poterat statim initio posuisse, sed facile per se subintelligi potuit. Aliqui tamen putant esse ibi longum Hyperbaton, aut potius περιβολην , qua Apostolus suo discipulo in memoriam reducit totum illud suum mandatum initio ei propositum, ita ut tandem sub finem capitis reddat alterum sui sermonis membrum illis: Hoc mandatum depono apud te fili, etc. Ubi redditio facta quidem est, sed non convenientibus verbis. Nam illud initium, Sicut rogavi, requirit correspondens, Ita et nunc rogo, 2 Thess. 2, incipit docere, quando videatur venturus Christus ad iudicium dicens: Nemo vos seducat, quia nisi venerit defectio prius. Unde digreditur ad descriptionem illius horrendae defectionis et eius autoris, qualisque ac quantus seductor sit futurus Antichristus. Cuius rei copia ita cum prorsus occupat ac abducit, ut ei quasi non vacet de membro redditionis cogitare. Reddendum precedentibus erat, Non veniet Christus: quod ipse non facit. Verum id erat facile subintelligere etiam ex praecedentibus Sic et Rom. 1, putant aliqui esse Anantapodoton in illis verbis, Et sicut non probaverunt, ut Deum agnoscerent, tradidit eos Deus in mentem reprobam. Censent enim deesse voculam applicativam Ita. Verum hoc ad Eclipsin et defectus referri posset. Aliqua Anantapodota possent etiam ad Aposiopesin referri.

Anantapodoton seu membum reddendum aut correspondens aliquando vel solo participio, vel alia particula tenuiter magis ad sensum quam ad constructionem redditur. Rom. 3, δικαιούμενοι δέ , iustificati autem, pro δικαιοῦνται iustificantur. Sic Rom. 5, Sicut per unum hominem peccatum et mors in mundum introivit, etc. qui est typus venturi. Hoc posterius membrum est collationi brevissime attextum. Sed partim ex praecedentibus, partim ex sequenti correctione. Verum non sicut peccatum, sic etiam donum, etc. facile ab attento ac intelligente lectore subintelligi potest.

Huc possis referre Anantapodota, cum incipit scriptor aliqua ordine enumerare, et posito uno aut altero reliqua non pertexit: ut Rom. 1, Primum quidem gratias ago Deo meo. Sic Rom. 3, Multum secundum omnem modum. Primum quidem enim, quod concrediti sunt eis sermones Dei, etc. Aliqui tamen putant ibi Primum, non requirere sequentia membra, sed tantum significare initium orationis, aut id quod primarium aut praecipuum dicimus.

Verum observetur sane, quod supra monui, aliquos pro eodem habere Anacoluthon et Anantapodoton, ut utrunque sit, cum vel desunt ea, quae aut praecedere aut sequi deberent, vel verba vel sententiae, aut etiam non concinne sibi invicem, ut Grammaticae regulae postulant, correspondent.

Aliquando studio quodam rhythmico non vere correspondentia membra adduntur. Quaeruntur enim saepe quaedam, quae diversis respondeant, magis linguae consuetudine quam rei exprimendae necessitate. Eaedem enim res vel admodum coniunctae repetuntur. Rom. 10, Corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem. Videndum est autem in eiusmodilocis, ne res quoque diversas esse existimemus, cum eadem diversis iterare audimus: ut hic non est multum diversa salus a iustificatione. Ioel. 2, Ante eum ignis consumit, et post eum flamma adurit. Ioel. 2. Somnia somniabunt senes, et iuvenes visiones videbunt. Ioel. [3,] Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam. Esa. 2, De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. De his repetitionibus superius dictum est prolixius.