CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 401057 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/401057.

Nodus 401057 in documento flacius-m-clavis-2.xml


LAPSUS STYLI EX ALIO IN ALIUD.

Frequenter igitur sanctus Paulus (tametsi et alii sacri Scriptores) ex alio in aliud ita paulatim labitur, ut tamen nihil admodum alienum a proposito tractet, sed omnia ad praesentem scopum plerunque faciat: quanquam aliquando nonnihil etiam extra rem praesentem hoc modo evagetur. Fit autem is lapsus plerunque occasione ultimae vocis, quae forte explicatione indiget. Eph. 3. Et erudire omnes, quae sit communio mysterii, quod fuit absconditum a condito orbe in Deo, qui creavit omnia per Christum. Hic propositio essentialis, quod Paulus debeat docere Christi mysterium, habet ultimam vocem mysterii, cui voci explicationis gratia nova et quasi accidentaria propositio additur, quod hoc mysterium fuerit absconditum a seculis. Ea porro rursus habet in fine vocem Deo, cui dictioni nova oratio, expositionis causa adiicitur, quod is Deus per Christum omnia condidit.

Tantopere interdum autem labuntur ex alio in aliud, ut saepe ita labendo in eandem propositionem rei propriam, ex qua delapsi erant, revertantur, et fiat quasi circulus quidam sensuum: ut Eph. 3, Si quidem audivistis dispensationem gratiae Dei datam mihi erga vos, quod secundum revelationem notum fecit mihi mysterium, etc. Post multa addit, Per Evangelium, cuius factus sum minister. Hic principalis propositio erat, iussum se esse docere gentes Evangelium: ex ea per varias propositiones labitur, donec tandem eodem revertatur, Cuius ego factus sum minister.

Eadem ratione primo capite eiusdem epistolae a priori minore Evangelii summa ad maiorem delabitur. Item Rom. 1, Cum summa totius inscriptionis sit, Paulus Apostolus Romanis salutem: primum a nomine suo labitur ad vocationis suae descriptionem: deinde ad definitionem Evangelii: tertio ad definitionem Christi: quarto delabitur ad suam vocationem: atque ita integrum circulum absolvit labendo ex alio in aliud, donec iterum in eundem locum, ex quo delapsus erat, relabatur. Fiunt autem isti lapsus vel occasione alicuius sententiae priori necessario addendae, vel etiam ratione alicuius vocis existentis in priori sententia ac in digentis explicatione: ut in fine definitionis officii et vocationis Pauli est vox Evangelium: definit igitur Evangelium quid sit: deinde in fine huius definitionis est vox Filii Dei: ideo porro describit filium Dei, et eius utramque naturam: postremo copulat filium Dei cum sua vocatione et officio, affirmans se ab hoc Dei filio factum apostolum: atque ita salutationem porro absolvit.

Talis plane circulus, qualem sequenti pagina vides, est in inscriptione Epist. ad Titum. Nam post nomen proprium Pauli, mox adduntur nomina functionis, Servus Dei et Apostolus Christi: inde fit progressio ad genus doctrinae, quibus ea tradatur, quidque ea doceat: porro ostendit quid inde speretur, ulterius quis eam spem fecerit, et quando primum: tum etiam quomodo ea doctrina nunc sit uberius patefacta: et denique quomodo ipse sit ad praedicationem huius doctrinae vocatus: sicque tandem inscriptionem perficit. Ubi observa, quod cum alius simpliciter dixisset, Paulus Tito, ipse hic per multas, ad rem tamen valde facientes, ambages tamdiu oberrat, donec confecto integro expatiationis circulo, tandem ad institutam inscriptionem revertitur, eamque absolvit.

Demetrius Phalereus dicit Periodum ideo sic vocari, quia sit sensuum quidam ambitus similis viis rotundis, quae ambitum conficiunt. Tales vere sunt istae Pauli circuitiones, ut forte a talibus figuris sermonis nomen hoc sit quasi abusive traductum ad eas formas, ubi quoquo modo in plurium verborum coagmentatione ultima primis respondent, eave quasi respiciunt, quas nunc Periodos nominant.

Hermogenes etiam scribit de circulari forma sermonis, ubi eadem vox est initio et in fine, ut sic cauda videtur reflecti ad suum caput, dum primum vocabulum repetit. Hoc genus orationis etiam Demosthenes in exordio suae ipsius celeberrimae orationis pro corona exprimit: ut sicut a voto aut precatione Dei incipit, petens ut illi sibi tantam suorum civium benevolentiam concilient, quanta ipso erga eos praeditus est; ita etiam in eandem precationem sub finem exordii desinit.