CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 400591 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/400591.

Nodus 400591 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE COPIA ET CONNEXIONE RERUM AC ORDINE SENTENTIARUM IN SACRIS LITERIS.

Duo sunt inter alia non parva impedimenta in cognitione sacrarum Literarum, ingens videlicet copia, seu conferta quaedam densitas rerum aut sensuum, et earundem non semper rudibus perspicuissimus ordo. Quarum utriusque ratione cognita, vicissim non parum lucis perspicuitatisque eis accedet. Operaeprecium igitur fuerit, aliquid de utroque dicere, nempe tum de ingenti copia rerum aut sensuum, tum de ordine aut collocatione earundem. Primum vero de priore, mox de altero dicam.

De Thucydide scribit Quintil. quod sit densus rebus, et brevis sermone: et Cic. quod sit magis copiosus rebus quam verbis, quodque sit ita creber rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur. Id longe verius de sacris Literis dici posset, ubi aliquando sensa aut res etiam superare verborum numerum videntur, pluraque aliquando unico dicto aut voce indicantur.

At enimvero ista tanta rerum copia, necessario auditorem, praesertim rudiorem simul, ut ita dicam, in aures intellectumque eius effusa, obruit et confundit, ut omnia subito apprehendere et expendere non possit. Quare hoc genus sermonis aut tractationis rerum perspicere, notumque imperitioribus, quoad fieri omnino potest, efficere, utile fuerit. Neque tamen hic tantum communis ista ruditas obstaculo est, sed etiam contraria aliorum scriptorum et linguarum consuetudo, quae plerunque paucas res magna verborum copia dilatant. Quare ob summam huius linguae peregrinitatem ac diversitatem ab aliis etiam literati minus eam feliciter intelligere possunt. Consideremus igitur duo in hac priori parte, primum, unde sit ista tanta rerum copia in hoc libro: deinde, quo modo ea condensari et quasi confarciri in unum veluti cumulum soleat.