CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 400566 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/400566.

Nodus 400566 in documento flacius-m-clavis-2.xml


ASSERTIVA CONDITIONALITER, ET CONTRA!

Assertiva saepe conditionaliter proponuntur. Si abiero ad patrem, mittam spiritum. Causa ambiguitatis est Si, quod etiam Cum notat. Vide plura exempla in explicatione particulae SI. Ioan. 6, Hoc vos offendit, quid si videritis filium hominis eo ascendentem, ubi fuit prius: pro, certo ac indubitanter videbitis. Sic Virgil. Aeneid. 5, Si nona dies venerit, proponam certamina et praemia, pro, cum. Sic Paul. Act. 26, dicit se docuisse tantum ea, quae prophetae praedixerunt, Si Christus esset passurus, si resurrecturus, etc. id est, quod vere esset passurus et resurrecturus. Terent. Nisi si id est, quod suspicor. Ponitur igitur in talibus locutionibus, Si pro Quod, ut etiam 1. Timoth. 5, Testimonium habens, si liberos educavit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lavit, si afflictis subvenit: id est, habens testimonium, quod haec omnia fecerit. Sic cum Si, pro Quandoquidem accipitur. Act. 4, Si nos hodie interrogamur de beneficio hominis infirmi: pro, quandoquidem. Rom. 11, Si tu oleaster insertus es in veram oleam, pro, quandoquidem. Hic igitur assertiva conditionaliter dicuntur.

Et contra conditionales assertive efferuntur. cuiusmodi multa exempla in Syncategorematibus annotata sunt, cum ostendi S I conditionalem particulam saepe omitti. Hoc fac, et vives, pro, Si feceris vives. Talis est illa collati gentilium cum Iudaeis Rom. 2. Cum gentes ea quae legis sunt, fecerint: id est, Si facerent. De quo loco in prima parte in voce Lex. Non videbit me homo et vivet, pro, si viderit, non vivet. Quisquis te angariaverit, quisquis te percusserit in alteram malam, etc. pro, si quis te percusserit aut angariaverit. Sic omnes Dei minae conditionaliter intelliguntur, Ionae 1, Adhuc 40 dies et Ninive subvertetur, scilicet, si non poenituerit. Sic, Destruite templum hoc, et in triduo restituam illud: id est, si destruxeritis. Cum omnia feceritis, dicite, Servi inutiles sumus: pro, si feceritis, quod tamen est impossibile.