CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 400462 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/400462.

Nodus 400462 in documento flacius-m-clavis-2.xml


SERMO NON TANTUM REM, SED ET COGITATIONES AUDITORUM SPECTAT.

Saepe non tantum prophanus sermo, sed et sacer, non tam rei ipsius veritatem, quam auditorum de rebus cogitationes seu res, ut sunt in auditorum animis conceptae, respicit: sermo enim hominum causa est, et ad eorum cogitationes sese attemperare debet. Ut cum Baptista negat se esse Heliam aut prophetam: non simpliciter de rei veritate per sese cogitatae pronuntiat, nam Christus eum utrunque esse affirmat: sed de tali persona, Helia aut propheta loquitur, qualem sacerdotes animo conceperant. Id est, negat se esse ipsummet Eliam, aut individuum illud, quod putabant Iudaei reversurum: non autem (sicut dixi) negat se esse metaphoricum Heliam: id est, qui spiritu ac virtute Heliae venerit. Sic negat, se esse talem prophetam, qualem tunc ipsi animo conceperant: id est, qui Messiam, post longum tempus venturum praediceret, ut alii antea sunt soliti: et de tali propheta etiam Dominus dicit, Lex et Prophetae usque ad Ioannem, excludens Baptistam ex ordine prophetarum, illosque usque ad Baptistam durasse affirmans. Sic dicit Christus, se in proverbiis locutum esse Apostolis, Ioan. 16, non indicans doctrinae obscuritatem, sed Apostolorum ruditatem, quibus eius dicta saepe mera aenigmata erant. Quae sententia dicti inde apparet, quia postea eos ad haec ipsa remisit, sed illuminata mente eorum, non autem magis perspicuo sermone est usus.

Fingere hic posses etiam talem Regulam, quod alias Scriptura pronunciat de rebus, ut in sese suaque natura sunt, alias ut nobis aliisve sunt, aut etiam videtur: de qua re alibi in hisce universalibus Regulis. Sic Deus per sese est ferme palpabilis, et abscondita Dei sunt scibilia aut rationabilia: sed nostra culpa nobis est ignotus Deus. Rom. 1. Act. 14. et 17. Sic et Aristoteles saepe dicit alia esse per sese aut natura nota seu perspicua, alia per nos: addens similitudinem de noctuis in meridie caecutientibus. Sic alius cibus est sanus per se, alius nobis. Sic doctrina Christi caecutientibus Apostolis fuit parabolica et obscura, sed post illuminationem desiit esse parabolica aut aenigmatica.

Similis huic est illa quoque Regula inter universales recitata, quod vid elicet persaepe negativae orationes simpliciter dictae, non tamen simpliciter prorsus, sed secundum quid intelligendae sint. Gal. 1, Paulus primum dicit secundum Galatarum opinionem, transferri eos in aliud Evangelium. putabant enim illi se a pseudoapostolis in multo melius perfectiusve Evangelion transferri, quam erat Paulinum, quod nimium extenuare videbatur bona opera: postea dicit secundum suam opinionem et rei veritatem, illud non esse aliud Evangelium, sed tantum meram imposturam, et veri Evangelii inversionem.

Sic posses explicare et illa, quae quasi per quandam concessionem dicuntur, quod videlicet non tam proprie ipsam rei veritatem, quam cogitationes auditorum respiciant, ac de eis pronuncient. Ioan. 5. Si ego testificor de meipso, testimonium meum verum non est. Item 8, Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Id est, Sit ita sane, ut vos cogitatis, et in hoc mundo receptum est, ut nulli de seipso gloriosa praedicanti credatur: sed quid interim de illo tanto teste et glorificatore glorificante me dicetis? Quare eodem illo 8 capite inquit, Etiamsi ego ipse de me testificor, tamen testimonium meum verum est. Quae duo quasi pugnantia loca necesse est ita concordare, quod hoc posterius de veritate sui testimonii secundum rei ipsius naturam accipiatur: illud vero prius de eiusdem falsitate, secundum concessionem cogitationis Iudaeorum et communis sententiae. Sic dicit Christus. Et me nostis, et unde sim nostis: cum contrarium mox affirmet. Sed loquitur de noticia communi, crassa et externa, et secundum ipsorum opinionem: quasi dicat, Vos quidem putatis, quod me optime noveritis, et nostis sane suo quodam modo.

Sic forte et illud accipi exponique posset, cum Christus fatetur, se venisse mittere ignem et gladium in terram, venisse disiungere filium a patre, et filiam a matre sua: cum tale dissidium occasione Evangelii satan, non Christus excitet, qui vult nos pacem habere cum omnibus. Item illud, Quid est facilius dicere, Remittuntur tibi peccata tua: aut, Surge et ambula? Iugulat igitur eos suo gladio: argumentatur non secundum rei exactam veritatem, sed secundum proprias cogitationes aut sententiam de rebus: quia cogitabant illi impossibile esse sanare illum paralyticum. Sic nonnunquam quasi ironice vocat Iudaeos iustos et sanos, Luc. 5. et videntes aut oculatos, Iohan. 9. Sic Baptista dicit, oportere dehinc Christum crescere, se vero imminui, scilicet apud homines, et in opinione hominum, nimis magnifice de se hactenus sentientium, qui putabant eum esse Messiam: non apud Deum, aut in re ipsa: seu sicut luna et alia sydera obscurantur a sole superveniente, cum noctu eximia esse videantur.

Alia affirmantur aut negantur pro rei natura, alia pro communi hominum iudicio. Sic Iohan. 5, negat Christus, suum testimonium esse idoneum: vel potius adversariis concedit non esse idoneum, scilicet habita ratione communis hominum iudicii aut consuetudinis. Contra Iohan. 8, habita ratione veritatis affirmat: tametsi et ibi ad communem consuetudinem duorum testium rem perducit. Secunda enim et prima persona de filio hominis testabantur. Sic et Iohan. 8, et concedit et negat Christus, Iudaeos esse filios Abrahae. Quorum prius intelligendum est de pro creatione ista externa, posterius vero de naturae internae ac spiritualis qualitate aut similitudine, seu de illa spirituali imaginis satanae procreatione.

Aliqua affirmantur et negantur aliquo diverso respectu generis, speciei, aut circumstantiarum. Iohan. 16, Non dico vobis, quod ego orabo pro vobis, hactenus scilicet, quasi solus sim omnia impetraturus, quasi non sit necesse etiam vos orare, et quasi vobis aditus ad patrem non pateat. Christus inquit: Quaeretis me, et non invenietis: id est, Messiam in genere cupietis vobis opitulari: sed non ad me individuum fide confugietis, aut me pro Messia habere voletis.

Subdividi autem hic Hebraismus posset. Alias enim pravam opinionem auditorum sermo respicit: ut, Si caeci essetis: Si ego de me testimonium praebeo, testimonium meum verum non est, scilicet ut vos sentitis. Alias communem et quotidianam aut receptam quandam consuetudinem cogitandi: ut, Oportet me imminui, illum vero crescere, scilicet in hominum opinione, ut modo dixi. Alioqui pro rei ipsius natura loquendo Baptista non decrevit ex Christi incrementis, sed omne suum incrementum ex illius solius plenitudine hausit.

Falsa aut simulata aliquando verorum nomina obtinent, ut Augustinus annotat cap. 11. de mirabilibus Scripturae. Doluit rex Herodes, sed propter iuramentum, etc. Nam clare praecessit, quod voluit Baptistam interficere, sed metuit vulgus. Omnia igitur illa fuerunt hypocritica et subornata, ut dixi Matth. 14. Quaerere Deum, et velle scire vias eius. Isa. 58, Totas dies quaerunt me, et scire volunt viam meam: id est, ita prae se ferunt. Sic seductores vocantur aedificantes, in Psalmo: Dii, vocantur ficta idola. Non omnis qui dixerit mihi, Domine Domine, sed qui fecerit voluntatem patris. 1. Cor. 12, Nemo potest dicere Dominum IESUM, nisi per Spiritum sanctum. Talia sunt quae per concessionem dicuntur. Iam saturati estis, iam regnastis, utinam regnassetis, 1. Cor. 4. Prius rei simulatae, postea verae tribuitur regnum. Sic cum caeli laeta aut tristis facies conspicitur aut depingitur: de quo alibi dictum est.

¶ Ad hunc vel praecedentem Hebraismum referre possis, quod aliquando aliqua vituperantur aut laudantur non pro sua natura, sed vel ob abusum, vel ob hominum talem opinionem de re quapiam. Cuiusmodi Hebraismum Lutherus piae memoriae in re gravissima ostendit super Gal. 4. cuius haec verba sunt: Valde autem contumeliose de lege loquitur Paulus, cum eam vocat elementa (ut et supra initio cap. 4. ) deinde non simpliciter elementa, sed infirma et egena elementa. Annon est blasphemia, quod tam scelestas appellationes tribuat legi Dei? Lex in vero suo usu debet servire et stare pro promissionibus et gratia. Si cum his pugnat, non estamplius lex Dei sancta, etc. sed doctrina perniciosa et diabolica, urgens tantum ad desperationem. Ideo est repudianda et excommunicanda.

Quare cum Paulus appellat legem, infirma et egena elementa, loquitur de lege secundum superbos et praesumptuosos hypocritas, qui per eam volunt iustificari, non de lege spiritualiter intellecta, quae iram operatur. Nam lex, ut saepe iam diximus, in vero suo usu, accusat et condemnat veterem hominem. Hic non solum est elementum robustum et dives, sed omnipotens et opulentissimum, imo et invincibilis omnipotentia et opulentia, ad quam conscientia collata est infirmissima et pauperrima. Est enim tam tenera res, ut propter levissimum peccatum ita pavefiat et pallescat, ut desperet, nisi rursus erigatur. Quare lex in proprio suo usu, plus virium et opum habet, quam caelum et terra comprehendere potest, ita ut etiam unus apex, seu unum iota legis totum genus humanum occidere possit: id quod testatur historia promulgatae legis, Exod. 19, 20. Is verus et Theologicus legis usus est, de quo Paulus hic non agit.

Agit ergo de hypocritis, qui exciderunt gratia, vel qui nondum pervenerunt ad eam. Hi abutentes lege, quaerunt per eam iustificari, exercent et fatigant sese operibus eius dies ac noctes, ut Paulus de Iudaeis testatur Rom. 10. Testimonium (inquit) illis perhibeo, quod zelum Dei quidem habent, quod dies noctesque laborant, sed non secundum scientiam. Ignorant enim iustitiam Dei, etc. Tales confidunt sese per legem sic posse corroborari et locupletari, ut suam potentiam et divitias iustitiae quam habent ex lege, possint opponere irae et iudicio Dei, per eamque possint Deum placare, et salvari. In hac relatione, recte dixeris, legem esse infirma et egena elementa: hoc est, quae nec possint iuvare, nec habeant consilium, aut opem.

Sic Paulus quadam comparatione aut respectu vocat sua opera reiectamenta ac damna, nempe cum per ea quoquo modo iustificari ac salvari volumus: sique nos impediant, quo minus ad solius Christi gratuitam iustitiam confugiamus.

Hac ratione saepe Deus reiicit sacrificia Iudaeorum, quae tamen severiter mandaverat: dicit se nihil de eis praecepisse, imo ea sibi esse abominationem, una cum sabbatis, noviluniis et aliis festis: Isa. 1. Sic etiam ex ipso sacrosancto templo faciunt homines speluncam latronum. Sic accipiendum est, quod Deus dicit, se tradidisse Israelitis legem non bonam, et iudicia, in quibus non queant vivere. Quae loquutio ferme convenit cum Paulina.

Sic populum Israeliticum et templum interdum dicit Deus non esse suum. Huc referre aliquo modo possis, quod Christus dicit hominem esse ex patre diabolo, cum revera a Deo sit conditus, et propagetur. Verum hic simul est illa horrenda metamorphosis imaginis Dei in imaginem contrariam, ut sit realis quaedam rei immutatio facta, non solus abusus.

Hunc Hebraismum possis etiam ad illam regulam transferre, quod interdum sic de accidentibus aut circumstantiis loquantur, tanquam si de re ipsa pronunciarent: aut etiam, quod interdum de iis quae per accidens fiunt, sic pronuncietur, tanquam si per se essent talia. Sic Christus confitetur, se esse causam dissidiorum in hoc mundo: et Scriptura dicit eum esse petram scandali: et Paulus ait, se ac Evangelium esse multis exitio, ac odorem mortis: cum alibi dicatur causa et autor summae pacis ac quietis et tranquillitatis publicae.

Tale quid videtur etiam esse, quod Christus Matth. 5 detersurus pravas glossas legis a Rabinis excogitatas, ipsa verba legis citat, vel uti reprehendens ea. Reprehendit autem ea non per se, sed quatenus perperam ab illis exponebantur.

Ad hunc Hebraismum referri potest, quod cum Deus promiserit se habitaturum esse in arca, in suo tabernaculo et templo: Salomon tamen 1. Reg. 8, et Esa. 66, ac Stephanus Act. 7 et 17, dicunt Deum non habitare in manufactis templis, nempe sic ut opinantur homines, ut vel tota ipsius substantia comprehendatur eo aedificio, vel etiam ut ea domo ac cultu per se delectetur Dominus, veluti ex opere operato: sed habitat tamen ibi, et capitur eo aedificio ac cultu, quatenus vera fides eum per illos cultus tanquam typos quosdam in Christo apprehendit et complectitur: quatenus, inquam, pius homo intelligit se per illa veluti paedagogica quaedam rudimenta ad Christum legis finem deduci. Sic circumcisio per sese, ac recte intellecta, ut a Deo instituta est, vere a Paulo, Rom. 4, signaculum iustitiae in benedicto semine donatae, ac gratiae dicitur: et rursum ab eodem per accidens ratione pravae pseudapostolorum opinionis et abusus, Gal. 3. 4 et 5, est signum apostasiae, irae et execrationis. Dicitur etiam nihil esse, si illud opus solum ac operatum per sese expendatur. Sic bona opera alias ac per se sunt gratissima Deo sacrificia, glorificant patrem caelestem, habentque promissiones huius et futurae vitae: alias contra sunt reiectamenta, atque adeo damna, Phil. 3.

Haec varietas pronunciatorum in Scriptura etiam inde oritur, quia res nobilissimae religionis, malitia satanae et hominum veluti affuso modico fermento aut etiam veneno admodum facile vitiantur, et veluti alterantur, ut postea prorsus aliter de eis pronunciare sit necesse quam antea.

Hic vero Hebraismus tale quid habet, sicut quod saepe homines quaedam per se bona ob aliquod accidens aut etiam abusum vituperant: ut cum aurum, opes, vinum, ferrum, aut similia vituperantur, quae per sese bona sunt: vel contra ea laudantur ob accidens, aliquemque utilem usum, quae per sese mala sunt: ut mors, morbi, paupertas, tyranni, variae poenae, labor, et similia, quae saepe hominum praesertim malorum malitiam cohibent.

Consimiliter etiam in hoc Hebraismo homines a vero aberrant, sicut si quis dicta per accidens simpliciter accipiat: ut si quis vituperationes vini, cibi, auri, opum, gubernatorum, et similes simpliciter accipiat: aut contra laudationes rerum natura malarum, quod interdum per accidens prosunt: ut quod mali mores bonas leges pepererint, quod morbi et difficultates huius vitae industriam hominum excitent, quod virtus rebus adversis inclarescat, quod crux piis prosit, quod haereses pios probent, et quod omnia piis in bonum cooperantur. Huc igitur pertinet dialectica fallacia, A dicto secundum quid ad simpliciter, aut per accidens ad simpliciter.

Sic laudes cultus Levitici et etiam bonorum operum ac ministerii hypocritae ad suum abusum rapiunt: ut laudes et efficaciam verbi Dei Papistae de suis magicis eius abusibus intelligunt: et contra sanatici, cum audiunt istos externos cultus ob hominum abusum vituperari, de rebus ipsis per se eas vituperationes accipiunt, et omnem externum cultum reiiciunt: ut qui hoc tempore omnem musicam, omnes picturas, omnesque ceremonias tum funebres, tum etiam templorum reiecerunt. Sic solent stulti, dum aliqua vitia fugiunt, in contraria currere et ruere.

Videndum igitur diligenter acattente in sacris Literis est, quid qua ratione dicatur, ne vel laudes rerum sua natura bonarum in eorum abusus ac pravas de eis opiniones trahamus: vel contra ne earundem vituperationes proprie ratione abusus et pravae hominum de illis opinionis propositas, simpliciter ad ipsas res transferamus: sic etiam ne malarum rerum laudationes ob aliquos bonos usus propositas de ipsis rebus per se intelligamus. Ut cum laudatur villicus iniquitatis, Rechabitae, spoliatio Aegyptiorum, et caedes Cananaeorum, furor Chaldaeorum et Assyriorum in puniendis Iudaeis, communio rerum initio Actorum, quae in illa tanta copia revera studiosorum Theologiae fuit non solum utilis, sed etiam necessaria. Toti enim erant in id studium intenti, mox per orbem terrarum ad propagationem Evangelii dispergendi, idque non tantum viri, sed et mulieres.