CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 400283 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/400283.

Nodus 400283 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE TROPIS ET SCHEMATIBUS S. SERMO SECUNDUM SPECIEM AUT HOMINUM OPINIONEM, NON SECUNDUM REI EXISTENTIAM.

Testatur Plato in Cratylo, et Aristoteles in Metaphysicis, et Cicero in finibus, fuisse Philosophos, qui dicerent nihil rerum per sese suave natura esse, sed prout homini videantur, tale etiam existere. Hominem enim esse mensuram omnium rerum: inter quos illi potissimum nominant ac redarguunt Protagoram. Fuit autem sane teter furor potius quam error: sed tamen in communi sermone multae sunt tales locutiones in omnibus linguis ac gentibus. Certe sermo Hebraeus saepe admodum secundum cognitionem, iudicium aut opinionem praesentium hominum de rebus magis loquitur, quam secundum ipsius rei existentiam, sive rei veritas conveniat cum illa hominum cognitione, sive non. Loquor autem non de articulis aut dogmatibus religionis, sed de communibus phrasibus: ut Reg. 1, Ego vero et Salomon filius tuus erimus peccatores: id est, habebimur scelerati et digni morte, ac interficiemur. Isa. 44, Narra tu ut sis iustus: id est, habearis iustus. Psal. 51, Ut sis mundus et iustus, cum iudicaris: id est, ut agnoscaris iustus. Ioan 9, Si caeci essetis, peccatum non haberetis: nunc autem dicitis, videmus, ideo peccatum vestrum vobis manet: id est, iam non estis caeci vestro iudicio, caeterum si vestram caecitatem agnosceretis, tolleretur peccatum vestrum. Item Rom. 7, Ego sine lege vivebam: id est, non vere agnoscebam vim legis. Ibidem, Ut peccatum esset vehementer peccatum: id est, vere agnosceretur peccati foeditas et magnitudo. Rom. 3, Veritas per meum mendacium exuberavit: id est, exuberans esse cognita est, vel quam sit excellens. Item: Sit vero Deus verax, omnis autem homo mendax: id est, sic se rem habere agnoscatur. Sic Ananias seductor vocatur apud Ieremiam propheta: et Iesus vocatur filius Ioseph, ille autem eius pater. Sic dicit Hieronymus, Herodem doluisse de iuramento facto filiae: quia id convivae putarunt. Augustinus de mirabilibus Scripturae in quit: Saepe imaginariis rebus verarum nomina in Scriptura tribuuntur. Sic Act. 1. 10. duo angeli vocantur viri in vestitu albo, quia talis erat eorum species. Et Abrahamus tres viros excepit convivio. Iacobus luctatus est cum viro.

Multae omnino tales locutiones sunt in Paulo. Sic Rom. 4, Lex iram operatur: id est, manifestat iram Dei. Nam Lex non operatur iram, quae etiam ante praedicationem legis est, sed tantum eam ostendit: et ita cum eam in lucem protrahat, et hominibus ostendat, videtur eam effecisse. Operatur alioqui vere iram hominum contra Deum, indignationem et fremitum. Sic ubi non est lex, non est transgressio. Luc. 15, Amen dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore resipiscente magis, quam de nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia. Item: Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam: id est, qui putant se iustos esse, etc.

Talia sunt multa apud poetas, tum apud prophanos, tum et apud sacros, Sic Debora canit, Stellas pugnasse cum Sisera: scilicet, quia talis quaedam species visa est, dum Deus grandinem immisit super eius exercitum. Sic Aeneid. 1, Mirantur Iulum, id est, cupidinem, quem putabant esse Iulum. et, Magnis exterrita monstris: id est, quae putabat Andromacha esse monstra et spectra. Sic, Serpentes illis micant trisulcis linguis, et capellae pendent de rupe: quia non stare ibi posse, sed tantum alligatae aut suspensae esse videntur. Talia forte sunt et illa Scripturae dicta. Gen. 3, Comedes pulverem terrae: et Isaiae 49, Reges lingent pulverem pedum Ecclesiae: id est, ita proni adorabunt, ut videantur lingere. Sic, Serpens humi repens forte dicitur terram comedere. Ponitur res pro specie, quae apparet.

Huc referre posses illas semipoeticas picturas caeli et terrae, in secundis laetas, in adversis tristes: quales saepissime in sacris Literis proponuntur. Sicut et in tragoediis Ethnicorum, quas aliqui etiam inter hyperbolas numerant. Sicut enim esurienti omnis cibus belle sapit, saturo autem et nauseanti omnis cibus, quantumvis per se lautus, insipidus est, et febricitantibus vinum videtur esse amarum: sic laeto omnia videntur laeta et secunda, tristi vero moestoque sunt omnia molesta, omniaque sibi inimica et infesta esse putat. Huc illud Horatii: Format nos natura intus ad omnem motum. Sic Germani dicunt: Felici omnia arridere, das ihn alles anlache: id est, quod omnia videantur eum blande excipere eive blandiri. Quin et in communi sermone valde tristes dicunt, videri sibi omnia adversa esse, et infesta. Sic desperabunda conscientia putat caelum et terram adversus se pugnare: contra tranquilla conscientia, non tantum internam, sed etiam externam pacem sentit, omniaque, etiam ipsam crucem, placide excipit. Sic Ioel. 2 capite, videmus in descriptione vastationis Ierosolymorum, ac Iudaeae per Chaldaeos factae initio et in fine adscribi horrendam speciem caeli, cum nihil tale factum legatur.

Cum talibus Scripturae descriptionibus convenit Seneca, qui sic inquit in Oedipo: —Fecimus caelum nocens Non aura gelido lenis adflatu fovet Anhela flammis corda: non Zephyri leves Spirant: sed ignes auget aestiferi Canis Titan, Leonis terga Nemeaei premens. Deseruit amnes humor, atque herbas color, Aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit, Et tingit ipsa nuda vix unda vada. Obscura caelo labitur Phoebi soror, Tristisque mundus nubilo pallet novo. Nullum serenis noctibus sidus micat, Sed gravis et ater incubat terris vapor: Obtexit arces caelitum ac summas domos Inferna facies:

Nec iam loquor de phrasibus, quae vulgi errore, primum in consuetudinem linguae, deinde etiam in sacras Literas pervenerunt: ut cum Deo tribuitur corpus, membra corporis, aliaeque hominis circumstantiae: ut sedere, stare, surgere, etc. quae Deo non conveniunt. Item, cum fines caelorum nominantur et columnae terrae. Sed de eo genere, cuius exempla superius ostendi.

Causa huius consuetudinis sermonis forte haec est, quod ea demum esse videntur, quae ex tenebris in hominum noticiam ac quasi vitae huius lucem protracta sunt, quorumque aliquis in hac vita usus est. Quae vero adhuc in tenebris latent, et penitus ignorantur, quasi non videntur esse. Sicut thesaurus absconditus: et, Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. Sicut etiam aliqui antiqui esse senserunt, ut ex 4 Metaphysicorum animadverti potest. Ad hanc opinionem Hebraea nomina Schachar et Boker, id est, aurora et mane, quae nomina ab inquisitione et discretione rerum veniunt: et Aereb, id est, vespere, quod nomen a commiscendis seu confundendis rerum discriminibus deducitur, alludere videntur. Ac omnino pleraque practica magis secundum iudicium vulgi ac maioris hominum partis aguntur et tractantur, quam secundum exactam rei veritatem.

Talis est illa Thomae regula super Iacobum, quod res tunc fieri dicuntur, cum agnoscuntur: secundum quam ille exponit Iacobi dictum: Ex operibus iustificari hominem: id est, agnosci iustum esse, non autem revera fieri. Habet eandem regulam etiam M. Sententiar. lib. 3. dist. 18. Unde apparet vetustiorem esse:

Posset huius generis latior quaedam regula in hunc modum fieri. Utuntur Hebraei crebro tali quodam tropo, ut (sicut Linacer in fine secundi loquitur) factum pro dicto ponant, seu vocibus realibus pro verbalibus abutantur. Nam verba quae alias esse aut fieri quippiam significant, saepe non essentiam aut actum, sed illius essentiae actusve alias indicationem, vel (ut sic dicam) notificationem, alias opinionem, alias cognitionem denotant. Iudico autem Metaphoram esse. Nam cum, teste Aristotele, cogitatio et sermo sint rerum ὁμοιώματα , vocabula per similitudinem a rebus ad eorum cognitionem et de eis sermonem transferuntur.

Exempla indicationis. Ier. 1, Praefeci te hodie super gentes et regna, ut evellas, extirpes, diruas, plantes, aedifices: id est, ut annuncies evellenda, extirpanda, perdenda, diruenda, plantanda et aedificanda esse. Sic Levit. 13, Immundabit et mundabit sacerdos: id est, pronunciabit immundum et mundum. Esa. 6, Impingua cor populi huius. Rom. 4, Lex iram operatur; id est, indicat, revelat, annunciat. Act. 10, Μή κοινοῦ ne prophanes: exponit ipse Petrus paulo post, ne dixeris esse prophanum. Rom. 7, Peccatum per legem me decepit et interfecit, pro, ostendit esse deceptum et interfectum. Rom. 11, Scriptura conclusit omnes sub peccato: id est, docuit aut convicit esse peccatores. Sic Virgilius in Bucolicis inquit:

Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci: pro, canit (ut sic dicam) consolatam. Et Phaethontiadas musco circundat amarae Corticis, et proceras erigit alnos: id est, canit ita factum esse.

Exempla opinionis. 1 Reg. 3, Ego et filius tuus Salomon erimus peccatores: id est, habebimur pro reis. Psal. 143, Non erit iustus coram te omnis vivens: id est, nemo iudicabitur coram te iustus. Luc. 15, Plus quam de nonagintanovem iustis. Item: Non veni vocare iustos: id est, qui sibi videntur esse iusti. Proverb. 3, Ne sis sapiens in oculis tuis: id est, ne tibi videaris sapiens. 1. Cor. 1, Per stulticiam Evangelii salvos facere credentes. Ibidem, Quod stultum est Dei, et quod imbecillum est Dei. Eodem pertinere videntur illa Io. 6, Si ego de me testificabor, testimonium meum non est verum. et Io. 8, In lege vestra scriptum est, quod testimonium duorum virorum sit verum: id est, iudicio et opinione hominum, mei solius testimonium, idque de meipso non haberetur pro vero: sed duorum testium testimonium debet et solet haberi pro vero, etiam secundum vestrae propriae legis decreta.

Exempla cognitionis. Psal. 51, ut sis iustus cum loqueris, mundus cum iudicas: id est, ut agnoscatur Dei accusantis et iudicantis munda innocentia et iustitia, Isa. 44, Narra tu ut sis iustus: id est, ut tua iustitia agnoscatur. Ioan. 9, Si caeci essetis, peccatum non haberetis: id est, Si caecitatem vestram et errores agnosceretis, remitterentur vobis peccata. Rom. 7, Ego sine lege vivebam: id est, non vere agnoscebam vim legis, sive vera legis noticia. Item: Ut peccatum esset vehementer peccatum. Rom. 3, Veritas Dei per meum mendacium exuberavit, ut fiat totus mundus reus Deo: id est, agnoscatur esse reus. Item: Sit Deus verax. Rom. 5, Lex subintravit ut abundet peccatum: id est, ut magnitudo ac foeditas peccati agnoscatur. Sic delinquere, Ose. 5, et Levit. 5, ponitur pro agnitione et confessione delicti. Stultus fiat, ut reddatur sapiens: id est, suam stulticiam agnoscat, 1 Cor. 3. 2 Cor. 7, Gloriatio nostra de Tito veritas facta est: id est, agnita est esse verax. Et 1 Thessal. 1, Fides vestra exiit in omnem locum: id est, agnita est ubique. Sic Iliad. 3, Solvat poenam, quae maneat apud posteros: id est, sciatur, memoria teneatur.

Est et contrarius huic Hebraismus satis usitatus, ut verba verbalia pro realibus ponantur, seu dictum pro facto. Ut cum dicimus Deum alicui benedicere aut maledicere, pro, benefacere et malefacere. Item; verbum Gaar, increpare, pro punire, Psal. 9. Item, Deus vocat ea quae non sunt, Rom. 4. id est, cum vult, statim ea effecta exhibet, adeo est omnipotens. Item Isa. 7, Vocabitur nomen eius Emanuel: id est, revera est Deus protector noster. Item: Nomem saepe invenitur pro re positum. Psal. 8, Protegat te nome Dei Iacob. Act. 4, Non est aliud nomen sub caelo datum, etc. Philipp. 2, Dedit ei nomen quod est super omne nomen, 1 Cor. 5, Qualis scortatio nec inter Ethnicos nominatur: id est, in usu non est, non existit.

Sic saepe Clamare, pro aliquid tumultuosius agere ponitur. Gen. 19, Quoniam crevit clamor eorum coram Domino. Et Silere pro requiescere. Psal. 28, Ne taceas a me, ne si forte silveris: id est, quiescas, ne omittas, quo minus opem feras. 1 Ioan. 3, Videte qualem charitatem nobis dedit Deus, ut filii Dei vocemur: id est, simus. Sic Iliad. 4, Eo quod tua coniunx κέκλημαι vocor, pro, sum. Sanguis Abel clamat, pro, reipsa ac indignitate tanti facinoris accusat. Abel per fidem loquitur, Hebr. 11. pro, Deum reipsa celebrat, et nos docet. Christus praedicavit animabus incredulis in carcere: pro. reipsa ac praesentia sua eos redarguit de eo, quod sui exhibitionem credere noluerant olim. Hebr. 11, Per arcam damnavit Noah mundum: id est, ostendit esse damnandum.

Similitudo rem et contra notat. Signum filii hominis. Similis factus est vanitati, Psal. 144. Sic tanquam similitudo filiorum hominis tetigit me, Daniel. 10. cum vere esset imago quaedam aut species hominis.

Similitudo aliquando pro re, aut tanquam pars propriis verbis dictae sententiae ponitur. Fuit mihi lachryma panis die aut nocte, Psal. 42 et 80. id est, Perinde voluerunt se per faciem meam, ac in os influxerunt, ut eas devorarem sicut cibum ac potum. ut Luc. 9, Nemo qui mittit manum suam ad aratrum, et retro respicit, idoneus est ad regnum caelorum: id est, Nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire: et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahetur. Sicut si quis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae admovere, sed etiam intentum ac totum in eo esse, ut boves et aratrum recte progrediantur, ne sulcus aberret.

Saepissime omnino Scriptura huiusmodi parabolicis aut allegoricis locutionibus utitur, sine omni declaratione: ut, Gladius pertransibit animam tuam: ubi simile pro re simili ponitur. Qui parce seminat, parce metet. Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadet. Quomodo dices proximo tuo, Sine, ut eximam ex oculo festucam, cum ipse trabem in tuo oculo habeas?

Tales sunt et illae locutiones. Isa. 1, Erit fortitudo idoli in stuppam, et fabricator eius in scintillam, et conflagrabunt ambo illa simul, nec erit qui extinguat: id est, taliter peribunt. Sic Isa. 34, Convertentur flumina eius in picem, et pulvis eius in sulphur, eritque terra eius in picem ardentem: noctu et interdiu non extinguetur: pro, ita peribunt. Isaiae. 1, Quomodo facta est meretrix civitas fidelis: id est, meretrici similis. Res ponitur pro suo simili.

Ponitur et in eo res pro sua similitudine, quod cum aliquem ex aliquo natum esse dicunt, subindicant ei similem esse, quia liberi parentum et effectus suae causae naturam refert. Sic Poetae dicunt aliquem natum esse ex petris, et suxisse eum ubera tygrium: ut Dido Aeneae obiicit. Sic Ezechiel inquit: Pater tuus est Amorraeus, et mater Chetea. Sic et Moyses Deut. 32, De vinea Sodomae est vitis eorum, et de arvis Gomorrae uva eorum. Sic Baptista et Christus dicunt: Genimina viperarum: id est, similem malitiam, idque inde ex prima conceptione habentes, sicut viperarum foetus. Sic Christus dicit: Vos ex patre diabolo estis: ubi tum simul malitiam aut imaginem diaboli eis obiicit: quia liberi sunt imago parentum: tum etiam eos illam pessimam indolem suam in primo lapsu ex uberibus diaboli suxisse.

Sic contra simile pro ipsa re ponitur. Psal. 28, Assimilabor descendentibus in lacum, hoc est, descendam, moriar. Sic Psal. 49, Homo vanitati assimilatus est, pro, vanus factus est.