CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 400186 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/400186.

Nodus 400186 in documento flacius-m-clavis-2.xml


RABINORUM RECENTIORUM ET ANABAPTISTARUM FALSA. OPINIO DE DUOBUS MESSIIS, PRISCORUM THALMUDISTARUM AUTORITATIBUS CONFUTATA.

Duo Messiae adventus a Prophetis praedicti sunt: alter cum humilitate ad redimendum, alter vero cum gloria et potestate ad iudicandum.

Duplicem hunc Messiae adventum allegorice, ut multa alia, tradiderunt antiquiores Thalmudistae: per Messiam filium Ioseph vel Ephraim, et per Messiam filium Davidis intellexerunt, ut habetur in Midrasc coheleth, et in libro Tanchuma.

Adventus primus habetur a Zacharia propheta cap. 9. Exulta valde filia Sionis, Ecce Rex tuus venit, etc. Hic fabulantur Iudaei de Messia filio Ioseph, quem dicunt in certamine Gog et Magog interficiendum esse, quem primum Messiam affirmant. Alterum filium Davidis appellant, qui suscitabit primum Messiam, et Israelem redimet, illique regnum restituet, secundum figmentum suum. Hanc suam imaginationem corroborant in libro Sucha, in capite Abelil Anisa ex autoritatibus male intellectis. Psal. 2, Deus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et 21, Vitam petiit a te, et de disti ei longitudinem dierum. Cum ergo, aiunt, viderit Messias filius Davidis, Messiam filium Ioseph interfectum, dicet coram Deo: Domine mundi, nihil aliud a te peto, quam vitam Messiae filii Ioseph.

Adventus secundus legitur apud Danielem cap. 7, Videbam, inquit, in visione noctis, Et ecce in nubibus caeli vere filium hominis venientem, etc. Hunc locum Iudaei non intelligentes, dixerunt Messiam subiugatis totius mundi regnis, regnaturum in virga ferrea, iuxta illud Psal. 2, Reges eos in virga ferrea. In quo errore et discipuli salvatoris aliquando fuerunt, Act. 1, dicentes, Domine num in tempore hoc restitues regnum Israeli? Et Matth. 20, de filiis Zebedaei. Non itaque mirum est, Anabaptistas a fermento Iudaeorum, et spiritu satanico seductos esse. Refellitur haec opinio per glossam Rabbi Scelemonis super illud Zachar. 9, Exulta valde filia Sionis, etc. Et per Rab. Mosceh Hadarscam super illud Gen. 49, Ligans ad vitem pullum suum. Item in Bereschith Rabba. In quibus locis spiritualiter exponitur illud Psal. 2, Reges in virga ferrea. Manifestum igitur est, Messiae regnum spiritualiter intelligendum esse, non autem temporaliter. Nam divinae Scripturae Messiae regnum perpetuum praedicant. Ergo non est temporale.

Ex superioribus Scripturae locis male intellectis, recentiores Rabinorum sumpserunt occasionem dicendi, duos venturos esse Messias, quos frustra expectant. Hanc expectationem probare conantur per autoritatem Bereschith Rabba, super illud Genes. 49, Issachar asinus fortis, etc.

Confutatur haec autoritas ab illis male intellecta, per expositiones antiquorum Rabinorum in Bereschich Rabba, super illud Gen. 28, Et egressus est Iacob de Beersceba. Vide locum quo probatur, Rabinos antiquiores per Messiam filium Ioseph, et per Messiam filium Davidis, unum tantum Messiam, non duos Messias, duos tamen adventus intellexisse. Eundem enim tradunt prisci Thalmudistae, esse Messiam filium Ioseph, et Messiam filium Davidis. Idem habetur in expositione Psal. 112. super illud: Tu autem excelsus in aeternum, Deus, etc.

De Gog et Magog, quicquid in Ezechiele propheta legitur, non secundum literam, sed secundum spiritum intelligi oportet: quod ostenditur in libro Senedrin in cap. Chelec. Idem Rab. Salomoh super ultimum caput Ezech. de superna Ierusalem exponit, ut Apoc. 20.

In Midrasc Coheleth super illud: Nihil sub caelo novum, legitur Rab. Berachiam dixisse: Redemptor ultimo revelabitur, et revertetur, qui occultatus fuit. In expositione vero Psal. 112, dum converteret Deus captivitatem Sionis, inter caetera legimus: Quando vero revertetur Meschias, et seipsum ostendet Israelitis, tunc replebitur risu os eorum, ac gaudebunt et verificabunt primum adventum, ratione huius secundae ostensionis, et dicent: Magnificavit Dominus facere pro nobis. Hucusque traditio.

De paupertate Messiae ita scribit Rab. Mosceh Hadarscan in expositione Genes. super illud 49, Ligans ad vitam pullum suum: Cum venerit Messias in Ierusalem, ipse strabit asinum suum, et equitabit, et super eum veniet in Ierusalem, ut seipsum ducat in paupertate, sicut scriptum est Zachar. 9, Pauper equitans super asinum: Se quitur: Et ad palmam fili mi asinam suam: Quando veniet Messias ad congregandum Israelem. Sicut scriptum est Zach. 10, Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos, tunc equitabit super filium asinae suae, sicut dicit Zachar. 9, Et super pullum filium asinarum. Hactenus traditio.

Constat ergo duos esse Messiae adventus, non tamen duos, sed unum tantum Messiam Prophetas praedixisse venturum, cuius primum adventum maxima cum humilitate equitantis super asinam iuxta vaticinium Zach. 9, patres nostri receperunt. Secundum vero adventum cum gloria et potestate ad iudicandum firmissime expectamus iuxta oraculum Daniel. 7 cap.

Quod regnum Messiae sit spirituale, probatur authoritate Rab. Salomonis super illud Zach. 9, Equitans super asinam: et paulo post, Et loquetur pacem gentibus, et dominabitur a mari usque ad mare. Non potest hoc exponi (ait Rab. Scelomoh) nisi de rege Messia: quia hic dicitur, Et dominium eius a mari, etc. Et non invenimus talem dominatorem sub templo secundo fuisse: igitur spiritualiter accipiendem est. Idem in Bereschith Rabba super illud Gen. 49, Non recedet sceptrum de Iudah, donec veniet filius eius, etc. Hic est, in quit, rex Messias filius David (ideo ego verto Schilo filius eius, authoritate R. D. Kimhi) qui venturus est ad confringendum regna in virga ferrea, ut habetur Psal. 2. Et legislator: Hic est rex Messias, qui conteret pedibus suis gentes: ut legitur Isa. 26, Conculcabit eas pes pedum pauperis. Iste est enim pauper Messias, de quo dictum est Zachar. 9, Pauper equitans super asinan. Concluditur itaque regnum Christi esse spirituale, non temporale: praeterea idem esse Messiam filium Ioseph, et Messiam filium Davidis: hoc est, unum esse verum Messiam ex traditionibus priscorum Thalmudistarum.