CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 399999 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/399999.

Nodus 399999 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE NARRATIONIBUS.

In narrationibus apud Hebraeos plurimum praecedentes figurae Anticipatio, Prolepsis et Recapitulatio adhibentur. Sic Gen. 21, Agar dicitur errasse circa Beerseba puteum iuramenti: quod tamen nomen ei puteo postea impositum est. Sic Numer. 13, narratur exploratores venisse usque in vallem Escol aut Botri: quod tamen nomen postea demum ab eventu sumpti inde Botri proculdubio a Moyse ipso inter scribendum impositum est.

Multa huius generis exposui in capite de Varia perturbatione aut transpositione vocum et sententiarum, atque adeo rerum: simul et de Hysteron proteron, de Hysterologia, Synchysi, Hypallage dixi. Vide ibi exempla ex Gen. 6. cuius generis innumera sunt in sacris Literis.

Observandum quoque est in Narrationibus, quod alius sit ordo temporis et actionis, alius autem dignitatis. Alias ergo hunc, alias illum scriptores sequuntur, ut scilicet iam priora tempore, iam dignitate praeponant.

Narrare solent Hebraei ita res gestas, ut cum indicandus sit alicuius sermo, non tantum prolixus, sed et brevis, ipsummet inducant directe loquentem, non eius orationem oblique recitent: ut plerunque Latini, exceptis aliquibus historicis, qui prolixiores, orationes directe recitant, ut Livius. Fecit autem hoc multum ad evidentiam aut energiam: proponit enim rem ante oculos, tanquam si coram res nunc primum agatur.

Saepe cum oblique lingua Hebraea alicuius sermonem incipit referre, subinde aliqua directe, tanquam si ille ipse iam coram ea loquatur, recitat. Facit autem id ideo, ut illa iam veluti coram geri videantur, Genes. 20, Nonne ipse dixit mihi, Soror mea ipsa est: et ipsa quoque dixit, Frater meus ipse est: id est, dixit, quod sit soror ipsius, et quod sit frater ipsius. Ierem. 2, Qui dicitis ligno, Deus meus es tu. 1. Reg. 1, Tu dixisti Domine mi rex, quod Salomon filius tuus regnabit post me. Qui nos persequitur, Evangelizat, Gal. 1. Hoc magis gaudium et admirationem piorum exprimit, dum illa eorum passim iactata vox formaliter recitatur.

Crebro non exactissime observatur series rerum aut temporum in Narrationibus.

Hysterologia multum utuntur Hebraei: saepe enim et narrando, et alias, non satis suo ordine gesta recensent, priora posterius, et posteriora prius commemorantes. Sic Ios. 2, prius narratur, exploratores fune demissos per fenestram: postea colloquium eorum et meretricis pertexitur: quod verisimile est prius in aedibus habitum fuisse: alioqui res facile prodi potuisset, si ex fenestra clamasset. 1 Samuel, 23. Acciditque cum fugeret Abiathar ad Davidem in Ceila, ut et Ephod descenderet in manu eius. Commemorat fugam Ablathar cum Ephod: quia postea narraturus, Davidem consuluisse Deum per Ephod. Hanc porro ipsam historiam de fuga Abiathar videtur non satis suo loco posuisse. Ponit enim eam ante profectionem David in Ceila, cum tamen hic textus dicat, sacerdotem in Ceila ad Davidem profugisse: nisi forte propter cohaerentiam huius historiae cum caede sacerdotum simul illa exposuerit. 1 Samuel. 23. Et factum est, cum tonderet oves suas in Carmelo. Haec sententia esset coniungenda cum illis aliquanto post sequentibus: Et audivit David, etc. 1 Sam. 6, prius narratur currum, in quo vehebatur arca, concisum, eoque hostias oblatas: postea dicitur, Levitas deposuisse arcam ex curru. Isa. 38, Quod signum est, quod ascensurus sim in domum Domini? Hoc dictum in fine capitis ponitur, cum videatur ponendum ante septimum versiculum: sic enim ponitur 2 Regum 2, vers. 8. Atque hanc sententiam quidam non satis dextre interpretati sunt ob hanc ipsam causam, quod parum suo loco recitatur. Sic et secundo Paralip. trigesimosecundo, quaedam non satis ordine narrantur. Sic primo Samuel. 28, repetitur mors Samuelis, et abolitio Pythonum, ob praesentem historiam exitii Saulis, et praesertim ob consultionem Pythonissae.

In Narrationibus saepe nimis minutim singula narrant, cum satis esset aliqua tantum nominare: ex illis enim reliqua facile intelligi possent. Ea figura, quanquam Pleonasmo non admodum dissimilis est, tamen ad Leptologiam commodius refertur: quod nimirum singula etiam minutissima ociosius persequatur. Gen. 20, Et misit Abimelech rex Gerar, et accepit Saram. Item: Accepit Abimelech oves, boves, servos, ancillas, et dedit Abrahae. Genes. vigesimoprimo, Et ivit et implevit utrem, et dedit potum filio. Ibidem: Surge, tolle puerum, et manu tua eum apprehende. Deuteronom. 2 saepius, Vertere faciem et proficisci. Sic in novo Testamento, Accedere et loqui seu dicere. secundo Sam. 12, Et surrexit de terra et lavit et unxit se, et mutavit vestimenta, et intravit in domum Domini, et adoravit, et venit in domum suam, et petiit, et apposuerunt ei panem, et comedit. Sic, Levare faciem et videre, primo Samuel. 7.

Et econtra saepe mediae aliquae propositiones intermittuntur, coniungunturque longius inter se dissitae: ex quibus tamen non difficulter mediae illae quae necessariae sunt, ad sensuum cohaerentiam inveniri possunt. De qua re in Eclipsi prolixe dictum est: multaque exempla proposita sunt.