CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 399844 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/399844.

Nodus 399844 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE ESSENTIA ET CIRCUMSTANTIIS FACTI AUT REI.

Cognatum praecedenti Regulae est, quod in rebus et factis, actionibus aut passionibus alud est ipsum factum aut res, quae veluti substantia quaedam dici potest: aliud sunt circumstantiae eius, sive sint causae, sive loca, tempora, effectus, usus aut fines, quae tu sane accidentia nominaris. Haec nisi cogitatione diligenter separentur, multa exponere perspicue nequibis, multaque dubia indissoluta relinques. Sic saepe ponitur Essentia pro qualitate, et contra. Donec bibam illud novum: id est, novo modo et ratione, non physice. Me non semper habebitis, de modo tantum praesentiae intelligitur. Res igitur pro modo rei ponitur. Act. 4, Herodes et Pilatus convenerunt contra Christum, ut faciant quae Dei manus et consilium ordinavit. Hic duplex dubium oriri posset: primum, quomodo illi ad exequendam Dei ordinationem convenisse dicantur, cum nec sciverint eam nec cupiverint Deo obedire, aut eius voluntatem facere. Alterum dubium, cum idem factum necis Christi non minus Deus ordinaverit et fecerit, quam persecutores, quomodo fiat, ut ipse sit in eo iustus, illi vero iniustissimi: sicut ille inquit: Duo cum idem faciunt, non est idem.

Hic igitur secundum praedictam Regulam observetur, aliud esse substantiam facti, et aliud circumstantias, ac veluti accidentia quaedam, sive causarum aut finium, sive aliorum. In facto igitur ipso seu interfectione Christi, convenerunt aliquo modo Deus et persecutores: utrique enim voluerunt Christum tam tristi supplicio mori: sed in accidentibus aut circumstantiis eius non convenerunt. Nam alio animo, consilio ac fine Deus, alio impii voluerunt eum crucifigi: Deus quidem iusto, sancto ac pio, et ad summam utilitatem generis humani tendente, at impii contra nefario et sanguinario animo idem expetiverunt: Eventus ille ex Deo pendet, malae circumstantiae a Iudaeorum pravo animo veniunt.

Factum ergo ipsum seu eventum, ac veluti substantiam totius illius negotii, Deus ordinavit, promovit, et plane ad opus ipsum deduxit: sed nefarias illas et sanguinarias circumstantias impiorum, qui ex diabolico odio ac invidia Christum interfecerunt, idque tantum sui proprii carnalisque commodi gratia, nequaquam Deus promovit. Secundo observetur illud et in hoc dicto, quod licet ita videatur sonare, quasi persecutores sciverint Dei ordinationem ac consilium, idque exequi studuerint, et ad id convenerint ac conspiraverint: tamen id solum ad ipsum factum pertinet, non ad illam circumstantiam divinae ordinationis: diciturque id ratione Apostoli, qui solus perspexit illos sceleratos homines inscios, aut per ignorantiam, et quasi invitos voluntatem Dei executos esse. Sensus ergo est, quasi dicat Apostolus: Persecutores nefario animo conspirarunt in necem Iesu, eamque etiam tandem scelerate peregerunt. Quam mortem ipsemet etiam Deus dudum ordinaverat, ac tandem ad eventum produxit. Verum Iudaei neque sciverunt hoc consilium, nec in hoc Deo obedire sunt conati.

Ita duplex dubium per hanc distinctionem substantiae et accidentis in hoc loco solvitur. Alterum qui fiat; quod cum tum Deus, tum Iudaei voluerint procuraverintque Christum interfici, tamen Dei factum est sanctissimum, Iudaeorum vero est plane sceleratum: nec huius eorum culpae causa in Deum ullo modo reiici potest. Alterum dubium, quonam modo persecutores dicantur convenisse, ut efficiant Dei ordinationem, cum eam ignoraverint, et nequaquam in illo suo furore obedire Deo sint conati, sed suae tantum malitiae. Utrumque igitur istorum dubiorum respicit ad solam substantiam facti, non ad illa eius accidentia aut circumstantias. In substantia igitur facti aut eventu illa conveniunt, in circumstantia vero minime.

Hic distinctione posses conciliare multa dicta, quomodo saepe una actio aut res a Deo, diabolo aut impiis agatur, ab illo iuste, ab impiis scelerate, et tamen Deus non est illorum malitiae aut etiam pravi conatus causa. Simile illud huc adferas, quod saepe legitur rex aliquis persecutus aliquem suum hostem aut etiam seditiosum, qui latitans aut fugiens in solitudinibus, a latronibus sit interfectus. Ubi eandem rem diverso modo ac animo voluerunt princeps et latrones, ipse quidem iuste, illi vero iniustissime.

Vicinum huic est, quod supra dixi poni accidens pro substantia, et contra. Tale est illud Ioan. 6, Hoc vos offendit, quid si videritis filium hominis eo ascendentem, ubi fuit prius: id est, Ego mea ascensione probabo me esse panem de caelo venientem et salutiferum: etiamsi vos hoc nec visuri, nec credituri sitis. Sic Matt. 23, Nequaquam me videbitis amplius, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini: id est, donec ego fuero glorificatus: asserit tantum suam glorificationem, non eorum visionem. Ponitur aut asseritur aliquid cum suis circumstantiis, quod de sola substantia est intelligendum.

Deus praecipit Iudaeis Ezech. 20, inquiens: Abominationes oculorum vestrorum abiicite. Ubi in unica voce, Abominationes, tria sunt consideranda. Primum quasi quaedam substantia ea fuerunt idola, idololatriae ac errores: deinde duplicia accidentia aut circumstantiae. Aliis enim fuere in summo precio, aliis in summo odio: Iudaeis erant in summo honore ac existimatione, ut qui ea pro suis diis habebant, indeque toti pendebant: ideo dicuntur esse oculorum ipsorum: id est, quae illi semper habebant in oculis, ea animo contemplabantur et admirabantur, ac ad ea subinde respiciebant tanquam ad unica suarum rerum praesidia. At Deo erant abominationes, eoque respectu Dei sic vocantur passim in sacris Literis. Per se igitur ac veluti ratione essentiae erant idola, ratione accidentis erga Iudaeos erant eorum Dii, ex quibus prorsus pendebant, ideoque dicuntur fuisse ipsorum oculorum: ratione Dei erant abominationes. Ita videmus confluere orationem ex vocabulis diversas personas spectantibus, et in unica re ratione alius personae substantia, et aliorum respectu alia atque alia accidentia considerari possunt ac debent, ad hoc, ut ad verum sensum perveniamus.

Cognata hisce est Regula supra in Synecdoche aut Metony. recitata: Laudantur interdum aut vituperantur aliqua in sacris Literis, non quod sua natura bona malave sint, sed quia bonarum aut malarum rerum sint effectus aut signa. De qua ibi satis dictum est.

Sic etiam laudantur aliquando mala, et vituperantur bona, ob aliquem respectum, circumstantiam aut conditionem. Sic laudatur villicus infidelis non per se, sed quia astute ac in tempore sibi prospexit. Laudantur Rechabitae apud Ieremiam ob religiositatem, aut religiosam observationem traditionum paternarum, non quod ipsae traditiones essent adeo praestantes aut Deo acceptae. Laudatur Achabi licet hypocritica poenitentia. Contra improbatur bonum Uze factum volentis succurrere Arcae ruinam minanti: quia praeter mandatum Dei erat factum. Sic damnatur Saulis sacrificium, cum per se sit bonum in periculo sacrificare, et pecudes ex Amalec ad sacrificium allatae.