CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 399751 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/399751.

Nodus 399751 in documento flacius-m-clavis-2.xml


PLEONASMUS.

Pleonasmus quoque aut redundantia est multiplex, non tamen ociosa, sed suum fructum utilitatemque habens. Alias vero abundant singulae voces, alias plures, alias etiam integrae sententiae, una aut plures. Dico autem abundare, non quod ociosae plane aut inutiles sint: sed quod etiam sine illis nihilominus videretur necessarius sensus constitutus. Abundantes vero illae voces alias rem plenius exponunt, alias emphasin addunt, alias evidentiam faciunt.

Abundanter saepe et verba et nomina quaedam ponuntur, cum tamen ea in aliis adiunctis inclusa sint, neque tamen carent sua emphasi et fructu: ut, Et aperuit os suum, et locutus est. Item: Voce mea clamabo ad Dominum. Item Gen. 13, Et levavit Loth oculos suos, et vidit planiciem circa Iordanem. Item aliquoties in Psalmis, Vocem precationis exaudivit. Exod. 15, Reduxit super eos aquas maris. Psal. 54. Auribus percipe verba oris mei. Item Gen. 23, In auribus alicuius loqui. Sic Ezech. 4, Auribus audire, oculis videre. Saepe tamen talia nomina sunt verbo adiuncto cognata: ut Ioel. 3. Senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes visiones videbunt. Solent hoc genus aliqui Archaismum vocare: ut est, Dona dare, Vitam vivere. Sunt et illi Pleonasmi usitati. Baptista adfuit praedicans, surgens abiit: Levans pedes Iacob abiit in terram orientalem, respondit dicens.

Huc referri potest, quod congerie verborum plurimum utuntur Hebraei, qua vel rem eandem, vel etiam totam sententiam paulum variatis verbis, rei inculcandae gratia saepius repetunt. Exod. 14, Et dixit: Si audiendo audieris vocem Dei tui, et quod rectum est in oculis ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis eius, et custodieris omnia statuta eius: omnem infirmitatem, quam posui in Aegypto, non ponam in te. Deut. 13, Post Deum vestrum ibitis, ipsum timebitis, praecepta eius observabitis, voci eius obedietis, ipsum coletis, et ei adhaerebitis. Neque tamen haec congeries aut inculcatio inutilis est, quin potius humanae ruditati ac stupori rerumque magnitudini ac necessitati prorsus necessaria.

Ad Pleonasmum etiam referri posset, quod crebro in Prophetis, crebrius vero in Psalmis eadem sententia bis, aliquando etiam ter, iam affirmative, mox negative inculcatur. Saepe enim Hebraei non solum per alteram contrariam aliquid asseverant, sed etiam per alteram in sensu contrariam destructam illud idem, sive confirmandi, sive declarandi gratia repetunt. Gen. 42, Emite nobis frumenta, ut vivamus, et non moriamur, Exod. 9, Quae deprehendentur in agro, nec erunt collecta sub tectum. Isa. 3, Peccatum suum indicarunt, et non celarunt. Iohan. 1, Confessus est, et non negavit, et confessus est. Exod. 12. Omne fermentum non comedetis in omnibus habitaculis vestris, infermentatum comedetis. Gal. 5, In libertate igitur, qua Christus vos redemit, state, et ne rursus iugo servitutis implicemini. Ibidem: Spiritu ambulate, et carnis concupiscentiam ne perficiatis. Iud. 11, Et tantum illa unica, non erat ei filius vel filia. Ierem. 20, Maledicta sit dies, in qua natus sum: et dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. Deuteron. 33, Popule stulte, et non sapiens. prior. Corinth. primo: Ut idem dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sed sitis consolidati in eadem mente. Iohann. primo: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. De quo genere Hebraismi in capite de affirmatione et Negatione dictum est.

Aliquando, praesertim in contentione, saepius etiam eadem sententia paululum variatis verbis iteratur: ut Ioan. 6. septies Christus iterat, se vere esse panem vitae, aut unicum servatorem: quem locum exempli gratia, ut similes observentur, adscribam. 1 Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis, nisi ederitis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobis. 2 Qui edit meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego suscitabo eum in novissimo die. 3 Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. 4 Qui edit meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. 5 Sicut misit me pater vivens, et ego vivo propter patrem: ita et qui ederit me, vivet ipse quoque propter me. 6 Hic est panis ille, qui de caelo descendit. 7 Non sicut patres vestri comederunt manna et mortui sunt, qui ederit hunc panem, vivet in aeternum.

Tales pleonasticae inculcationes sunt illae in Psalmis, cum non raro terque quaterque iteratur petitio aut propositio: ut Psal. 5, Eloquia mea adverte, intellige meditationem meam, ausculta vocem clamoris mei, mane exaudi vocem meam. Sed haec ratio indigentium est, ut arctati necessitate terque quaterque idem inculcent ac flagitent. Sic saepe in describenda miseria sua orantes multum immorantur.

Huc etiam referri posset, quod saepissime Psalmi idem bis dicunt, et quidem non raro prius figurate, postea proprie. Psal. 7, Parturit iniquitatem, concepit dolorem, et peperit mendacium: foveam paravit, et effodit eam, inciditque in foveam quam fecit. Convertetur labor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.

Ad Pleonasmum quoque referre possis, tum caput variarum repetitionum, tum etiam de redundante stylo.