CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 399524 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/399524.

Nodus 399524 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE ECLIPSI ET PLEONASMO.

Varii sunt tum defectus aut Eclipses in Hebraeo sermone, tum etiam Pleonasmi: multo tamen crebriores defectus seu concisae orationes, quam redundantes. De illis prius dicam. Appello autem defectus, quatenus ad istam Graecae, Latinae, et nunc etiam vulgaribus linguis usitatam orationis plenitudinem respicitur: non autem proprie ac per se, sed huius linguae natura considerata: quae in suo brevitatis studio, verborumque Emphasi satis plene sensus effert.

Valde igitur crebro deficiunt voces omnium partium orationis: sed eae tales, quae facile subintelligi queant, ut se quentia exempla ostendunt.

Nomina adiectiva non raro deficiunt, sed quae ex substantivis non difficulter subintelligantur. Psal. 34, Quis vir ille, qui vult vitam, diligit dies? sub. ad (uitam) adiectivum, longaevam, et ad (dies) multos, aut etiam bonos, ut habet vetus interpres.

Nomina substantiva desunt, quae ex adiectivo expresso facile intelliguntur. 2. Sam. 2, Et ipse erat accinctus novo, sub. ense, aut cingulo, unde ensis dependebat.

Saepe deest nominativus. 1. Sam. 19, Dixit: Ecce David et Samuel in Naiot Rama. 1. Sam. 23, Nunciaverunt Davidi dicentes: Ecce Philistaei oppugnant Neilam, pro, aliquis dixit, quidam annunciaverunt. Sic mox sequente: Et dixit ut interficerem te: id est, quidam me hortatus est.

Quod non raro desit casus sequens verbum, supra in Nomine et Verbo plenius ostendi. Est autem id nomen tale plerunque, quod facile ex ipso verbo subintelligi possit.

Quod porro saepissime Syncategoremata desint, in peculiari de iis capite multis exemplis ostendi.

Admodum crebro etiam verbum subintelligitur, praesertim Sum, es, est, quod includitur cum in pronominibus, praesertim demonstrativis et relativis, tum in adverbiis affirmativis, negativis, demonstrativis, et aliis. Sic Moses dicit Exod. 24, Ecce sanguis testamenti, quod mandavit Deus erga vos. Supplet Apost. Hebr. 9, addito verbo Est. Sic in Luca deest id verbum, Paulus supplet: Poculum est novum testamentum. Iud. 5, De Ephraim contra Amalec, pro, qui erat de Ephraim, pugnavit contra Amalec. Psal. 89, Caelos stabilies, veritas tua in illis. Percussi foedus cum electo meo: pro, dixisti enim, Percussi foedus.

Aliquando etiam plures voces simul deficiunt. Ruth 1, Ne filiae meae, scilicet sitis mihi molestae. Sic Gen. 25, Si sic, quid ego? id est, Si sic accidere debebat, quid ego commodi hinc accipiam, aut quid ego stulta petii a Deo prolem? Talia sunt innumera exempla passim in Scriptura.

Nec verba tantum aliquot desunt, sed interdum etiam integrae sententiae, alias una, alias plures. Gen. 3. Et nunc ne forte mittat manum suam, et accipiat de arbore vitae, et vivat in aeternum, et ablegavit eum Deus de paradiso: deest, ideo expellamus eum foras, etc. Sed in hoc exemplo plures sententiae desunt, ut mox ostendam.

Eclipses aut Aposiopeses, etiam longiores multo crebrius quam in aliis linguis in sacris Literis fiunt. Gen. 3, Non moriemini: sed scit Deus, quod in die qua comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Dii scientes bonum et malum: sub. ideo neglectis eius inanibus minis ac terriculamentis, nullo modo tantum vestrum commodum negligatis, sed potius quamprimum comedite, ut evadatis tam sapientes, etc. Sic ibidem: Et nunc ne forte extendat manum ad arborem vitae, et comedat, ac vivat in seculum: sub. extrudamus eum, et ponamus paradiso custodem, qui eum hinc arceat, sicut mox factum narratur. Sed tales Eclipses plerunque haud difficulter vel ex praecedentibus, vel ex sequentibus, vel utrinque, et praesertim ex ipso sensu ac rebus de quibus agitur, eo loci animadverti possunt. Iohan. 14, Si diligeretis me, gauderetis utique quod dixi vobis: Vado ad patrem, quia pater maior me est: sub. ideo et ego multo melius apud eum habebo, quam in hac miseranda humiliatione: et vos inde multo potentius adiuvare potero, quam hac terrena praesentia vobiscum corporaliter agens. Ibidem mox: Ut cum fiet credatis, scilicet, ut vos eo rectius consolemini, et in omnibus illis rebus ac statu temporum regere queatis. Et mox: Venit princeps mundi, scilicet, me oppressurus ac iugulaturus. Et pro (sed) in me non habet quicquam, scilicet, iuris ac potestatis, ut in aliis peccatoribus, ut me perinde sicut eos perdere possit, cum et innocens sim, et mulo ipso potentior. Et mox: Surgite eamus hinc: scilicet, sponte cohorti impiorum occursuri, nosque voluntarie studio obediendi patri, in mortem tradituri. Talibus subintelligendis defectibus plenus est Iohannes. Sic et Luc. 3, Genimina viperarum, quis vobis monstravit fugere a ventura ira? quasi dicat, unde agnovistis imminere vobis iram Dei, et unde didicistis rationem evadendi eam? num ex Pharisaeorum aut mea doctrina? certe ex mea: quandoquidem frequentes accurritis ad meum baptismum. Nunc igitur si vere agnovistis salutis viam ex institutione mea, audite porro etiam alia: moneo enim, ut rem serio agatis perseverando, et faciendo etiam fructus dignos tali conversione. Sic Matth. 6, Lucerna corporis est oculus: subint. sic fides ac noticia Dei est lumen animae: quae fides si non est syncera, omnia reliqua sunt obscura et immunda. Ibidem: Nonne anima pluris est quam alimentum, et corpus quam indumentum? sub. quod si Deus dat quod pluris est, dabit et quod minoris est. Matth. 8, Ego homo sum, habeo sub me milites, ac dico huic, Vade, et vadit: et alteri, Veni, ac venit: sub. quanto magis tu Dominus ac creator omnium habes talem potestatem, et omnia tibi obedire coguntur. Rom. 15, Christus non placuit sibimet, sed sicut scriptum est, Opprobria opprobrantium tibi ceciderunt in me: de est, sed studio placendi Deo tulit omnia, ita ut ei vere acciderit, quod scriptum est, etc. Non satis omnia conferruminantur aut complentur, quae in medio desunt.

Huc referri possent collationes Similium, cum uno membro posito alterum omittitur: de qua re in Similitudinibus dictum est. Rom. 5, Sicut per unum hominem intravit mors et peccatum: deest, ita et per unum hominem iustitia ac vita: nisi quod tantum uno aut altero verbo subindicari videtur. Sed hoc facile potest subintelligi.

Iohan. 3, Scimus quod sis a Deo: nemo enim, etc. Ideo veni, ut a te docear, etc. Quis peccavit, hic aut parentes eius? sub. illud tale ac tantum peccatum, propter quod hic caecus natus est. Sic et in responso Christi, Iohan. 4, Cognovit IESUS, quod audierunt Pharisaei, quod plures discipulos faciat et baptizet quam Iohannes. Audiverunt, sub. sequentia, et aegre tulerunt, commoti sunt, coeperunt ei moliri exitium, etc. Cessit ergo illorum furori. Iohan. 5, Visne sanus fieri? Domine non habeo hominem: sub. omnino cupio, et ideo hic sum, ac expecto motum aquae: sed non habeo hominem, qui me subito, etc. Iohan. 14, Quod si non (sub, si ita non se res haberet) dixissem vobis. Sic 15, Sed ut impleatur sermo: sub. sed ideo ista sic accidunt, ut impleatur, etc.

Videmus igitur istas Eclipses plerunque esse vel antecedentia vel consequentia aliquorum, ac alterum collationis membrum: ex quibus illa facile ab intellectu divinari queant. Verum quoniam in laconismo aut summo studio brevitatis sacrarum Literarum, admodum frequens est ista figura: ideo multa exempla varii generis huc conferam, quae bene expensa, etiam sine admonitione lectorem de hoc Hebraismo instituere queant.

In concisa igitur oratione phrases admodum variae reperiuntur. Et tu et servi tui novi quod ante quam timeretis a facie Iehovae, Exod. 9. pro, antequam orarem, timebatis: at postquam oravi, et cessaverunt tonitura, denuo peccatis. Cum dederit vobis Iehova vesperi, etc. Exod. 16. subaudiendum ex praecedenti versu, Videbitis gloriam Dei. Quia eadem re quam superbe egerunt contra eos. Exod. 18. sub. perdidit eos, aut aliquid simile. Pecunia eius est, Exod. 21. pro comparatus est pecunia eius. Iuxta omnia quae praecepi tibi, facient. Veruntamen sabbata mea custodietis, Exod. 31, pro, facient quidem omnia quae praecepi: nolo tamen ea fieri diebus festis: itaque sabbata mea custodite. Vel faciam illa quidem, verumtamen non diebus festis, sed, etc. Holocaustum iuge quod factum est, etc. Num. 28. pro, istud intelligi debet de holocausto, quod, etc. Cepimus omnem regionem Argob regni Og in Basan, Deut. 3, pro, qui regnabat in Basan. Si fecissetis sicut hoc, Iud. 15. 1. tale ali quid initio, sub. placatus fuissem. Ne, filiae meae, Ruth. 1. sub. sitis mihi molestae. Sic vivito et tu salvus, etc. 1. Sam. 2. pro, ita tibi viventi proximo anno facere contingat, nempe ut incolumis tondeas oves. Vivit Iehova, 1 Sam. 26, sub. si percutiam eum. Nam mox sequitur: Sed Iehova percutiet eum. Tradetque Israelem propter peccata Ieroboam, 1. Reg. 14. sub. in maledictionem et desolationem, pro, perdet. Liga, descende, 1. Reg. 8, pro, liga currum, hoc est, iunge equos currui. Viri aut illi augurati sunt, num ab eo? 1. Reg. 20. pro, ab ore eius possent excipere verbum aliquod amicum et blandum. Num deprehendisti me, inimice mi? 1. Reg. 21. sub. in aliquo delicto, pro, nunquid invenisti in me quod carpere possis? Et non detur, quaeso, servo tuo onus paris mulorum de terra, 2 Reg. 5. pro, tametsi non accipias munus a me, tamen obsecro, etc. Et stare fecit vultum suum, et posuit, donec moraretur, 2. Reg. 8. sub. manum super faciem aliquandiu. Dixit Hazael, Quare Dominus meus flet? Respondit, quia novi malum, etc. Dixitque Hazael, Quid est enim servus tuus canis, ut faciat rem magnam hanc? 2. Reg. 8. subaudiendum, Ne dicas hoc servo tuo. postea sequatur: Qualis enim est servus, etc. Nisi sanguinem Naboth viderim heri, sub. non habear posthac verax, dicit Iehova, 2. Reg. 8. Videte bonum et rectum de filiis Domini vestri, 2. Reg. 10. pro, considerate praestantiorem, et qui magis placeat vobis, etc. Omnem pecuniam transeuntium, 2. Reg. 12. sub. in numerum, vel inter numeratos: i, eos, qui numerabantur cum aliis. Misit rex, et congregavit, etc. 2. Reg. 23. sub. nuncios. Sicut fecisti cum Davide patre meo, cui, etc. 2. Paralip. 2. subaudi, sic fac mecum. Et in visionibus Iaaddo videntis contra Ieroboam, 2. Paralip. 9. pro, qui prophetavit contra Ieroboam. Et dixit, Adhuc tres dies, 2. Paralipom. 10. sub. transeant, et revertimini ad me. Quisque in tabernacula sua o Israel, 2. Paralip. 10 pro, quisque abeat. O Israel abi in tentoria tua. Et cognovi, et ecce Deus non miserat eum, Nehem. 6. pro, dedi operam ut cognoscerem, et deprehendi quod Deus, etc. Quaerant regi puellas virgines, Esther 2, subaudi, ii, quibus id muneris impositum fuerit id est, quaerantur puellae. Iecit pur, hoc est, sortem, Esther 3. subaudi, aliquis e famulis Haman. Nisi illusores mecum essent, etc. Iob. 17. sub. istud non dicerem: vel, dispeream si haec dicerem, nisi illusores, etc. Locus sappir lapides eius, Iob. 28. pro, eius regio, cuius lapides sunt locus, ubi inveniuntur sappiri. Usque quo gloriam meam in ignominiam? Psal. 4. sub. vertetis? aut conamini deducere? Mane praeparabo tibi, Psal. 5. sub. orationem. pro, precabor te. Et tu Iehova usquequo? Psal. 6, sub. conteres me, vel differes auxilium tuum? Exaltatio in temporibus in angustia, Psal. 9 et 11. pro, in temporibus, in quibus erit in angustia. Dicit in corde suo, Non requires, Psalm. 10. sub. peccata eorum. Tibi relinquit pauper, Psal. 10. sub. causam suam. Quaeres improbitatem eius, non invenies, Psal. 10. sub. improbum illum. pro, non comparebit, impietatis suae conscius. Impius prae altitudine naris suae non requirit, Psal. 11. sub. Deum. Corruperunt, abominabile fecerunt opus, Psal. 14. sub. viam suam. Omnes declinaverunt, sive recesserunt, Psal. 14. subaudi, a via recta. Bonum meum non ad te, sed ad sanctos, etc. Psalm. 16. Visitasti nocte (sub. animum meum) conflasti me, non invenisti, sub. in me iniquitatem. Psal. 17. Adipe suo clauserunt, Psal. 17, sub. os suum et fauces. Oculos suos ponunt ad expandendum (subaudi, rete) in terram, Psal. 17. Hi in curribus, et hi in equis, Psal. 20. sub. fidunt. Cogitaverunt cogitationem, non poterunt, Psal. 21. pro, quam non poterunt perficere. In funibus tuis praeparabis in faciem eorum, Psal. 21. sub. sagittas. Euge euge vidit oculus noster, sub. quae optavimus videre. Et, Vidisti Iehova, ne taceas, Psal. 35. sub. iniurias, quibus me afficiunt. Emittunt per labium. Psal. 22. sub. subsannatoria verba. Secretum Iehovae timentibus ipsum, Psal. 25. sub. revelatur, vel revelari solet. Nisi credidissem me visurum bonitatem Iehovae, etc. Psal. 27. deest, defecissem, nisi credidissem, etc. Ne taceas a me, Psal. 28. pro, ne ita taceas, ut non respondeas mihi. Quis vir ille, qui vult vitam? (sub. longaevam.) diligit dies? sub. multos, Psal. 34. Idem bis dicit. Et inclinavit ad me, Psal 40. sub. aurem suam. Et nomini tuo in seculum confitebimur, etiam repulisti, Psal. 44. pro, nunc autem non solum audis preces nostras, sed etiam repellis nos a conspectu tuo. Et odio habentes nos diripuerunt sibi, Psal. 44. sub. opes nostras. Omnes gentes circumsederunt me, in nomine Iehovae, quod succidam eos, Psal. 118. Ut quid mihi (sub. offertis) multitudinem victimarum vestrarum, etc. Isa. 1. Quod convocetis convocationem, non possum (sub, ferre) iniquitatem cum coetu, Isa. 1. Addidisti o Iehova, addidisti genti: glorificatus es: sub. ob beneficia, Isa. 26. Et ego quoque: non parcet oculus meus, neque miserebor, Ezech. 9. Ecce ego ad pugillos, etc. Ezech. 13. submissurus sum iram meam. Quomodo gaudebimus? tribum filii mei sprevit omne lignum, Ezech. 21. pro, quomodo gauderemus, cum tribum filii mei caedat et exterminet et spernet omne lignum? Haec, non ista, humilem sublevabo, Ezech. 21. pro, haec dignitas regia quae nunc est, non erit semper eadem: hoc est, regnum transferetur a te et tuis ad alios. Et ut visitet Iaacob iuxta vias eius, Oseae 12. pro, disceptatio est etiam cum Iaacob ut visitet vias eius vel cum Iaacob, ut visitet eum.