CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 399475 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/399475.

Nodus 399475 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Vehementiora pro levioribus, et contra.

Vicinum igitur quiddam Hyperbolae est, et tamen diversum, quod in loquendo, praesertim in contradicendo, usitatum est in omnibus linguis ac negotiis, ut aliquid nimium aut certe plus quam res habet dicatur, sive id dicentis affectuum vehementia, sive studium movendi auditoris, cuius tarditati aut etiam negligentiae ac ruditati nihil satis in arduis rebus dici potest, iuxta illam communem Rhetorum regulam: iniquum esse petendum, ut aequum obtineatur.

Hoc etiam in sacris Literis interdum, praesertim in contentione accidit. Gal. 2, Quod si quaerentes iustificari in Christo, invenimur et ipsi peccatores. Num igitur Christus minister peccati est? pro, Si per solum Christum vere ac plene iustificari non possumus, sed oportet etiam Moysen aut bona opera ei opem ferre, eaque prorsus necessaria sunt ad salutem, sicut vestri pseudo apostoli docent: sequetur profecto eum non esse plenum ac perfectum destructorem peccati, nec posse ad plenum quenquam salvare: imo sequetur ferme eum esse potius promotorem et ministrum peccati, quam expiatorem aut abolitorem.

Hoc idem multo magis in Similitudinibus fit, quae studio amplificandi aliquando etiam vehementiores sunt. ut Rom. 9, An non habet figulus potestatem ex eodem luto facere aliud vas in honorem, aliud in ignominiam? Non mox sequitur: Igitur eodem modo Deus statim intio alios in exitium, alios in gloriam condit ac ordinat. Sed sensus est: Etiam si plane ita faceret Deus, tamen non posset iniustitiae accusari, utpote omnium Dominus. Observa hic simul, quod qui potentiam vel iuris vel virium affirmat non mox ipsum factum aut opus asserit, ut alibi dicetur.

Huc etiam illud genus referri potest: Quid si volo eum hic manere. Et omnino cum aliquid violentius dicitur, quod tamen non simpliciter putatur aut asseritur.

Posses dicere esse Auxesim, quia potentioribus aut vehementioribus pro lenioribus abutuntur: ut, Per mortem aboleat diabolum, Hebr. 2. i. imperium ac regnum eius debellarit, et corpus peccati. Rom. 6. pro, debilitet, vincat, expugnet. Sic conterere caput eius. Diabolus iubetur custodire animam Iobi: id est, non attingere aut laedere vitam eius. Sic verbum Repellere reperitur, pro, negligere. Quorum patres sprevissem ponere cum canibus meis, Iob 30: i. quorum patres fuerunt contemptissimi.

Contrarium prorsus huic est, quod Hebraei et aliae gentes non raro lenioribus utuntur pro vehementioribus vocabulis per Liptoten. Mortuus est pro imbecillibus, Rom. 5. i. pro prorsus mortuis aut impiis. Si Deus permiserit, Hebr. 6: pro, Si Deus potenter hoc operatus fuerit. Ne ponant nomen viro meo: i. ut extinguant plane, 2. Sam. 14. Sic Psal. 78, Non pepercit a morte animae eorum. Sic confirmare promissionem, pro, implere, Rom. 15, quod maius est. Exaudire, pro, facto ipso praestare. Scire me fecisti vias vitae, pro, re ipsa in vitam perduxisti. Sic accipi potest, quod interdum signum, forma, imago, similitudo pro re ipsa ponitur. Sic verba noticiae et affectuum pro opere ipso ponuntur.

Verba tenuiora et quasi noticiae pro realissimis: ut Maiora hisce ostendet pater filio: id est, dabit facienda, aut per cum faciet, opereque ipso patrabit. Sic et Iohan. 8, Quod ego vidi apud patrem meum, id loquor: et vos quod vidistis apud patrem vestrum, facitis. Ubi Videre in multo potentiore ac efficatiore significatione accipiendum est, quam communiter sonat. Nam impii non oculis viderunt, vel etiam animo cognoverunt satanae desideria ac malitiam, sed per originalem lapsum aut corruptionem toto pectore hauserunt diabolicum venenum aut imaginem: aut, sicut Iohannes dicit, Semen eius in se habent: seu sicut in hoc ipso capite Christus dicit: Ex patre diabolo sunt. Sic contra Iohan. 6 dicitur: Omnis qui audierit et didicerit a patre, venit ad me: ubi non disciplina, aut externa institutio, ut Synergistae somniant, sed ipsius cordis refictio indicatur. Sic Ierem. 13. de originali peccato propheta loquens dicit: Si potuerit Aethiops mutare pellem aut nigredinem suam, et pardus maculas suas, poteritis et vos benefacere, cum didiceritis male agere. Ubi Discere itidem naturalem ingenerationem malitiae notat. Sic Isa. cap. 1 clamat, Discite benefacere: exigens ipsam cordis immutationem, non tantum aliquam institutionem vel assuefactionem externam, aut etiam humanis viribus possibilem, ut sermo ille imperitorum iudicio sonare videtur.

Liptote quoque aut Synecdoche quaedam est, quod minima particula pro toto ponitur, aut res amplissimae minimis vel tenuissimis significationibus notantur. Dicere, pro ex animo sentire, confiteri, profiteri ac docere. Qui dicit IESUM anathema, malo spiritu loquitur: aut, Nemo loquens bono spiritu, potest dicere IESUM anathema. Nemo potest dicere Dominum IESUM, nisi per Spiritum sanctum: id est, sic de eo ex animo sentire ac profiteri. Sic qui ei Ave dixerit, Nec Ave quidem ei dixeritis: id est, familiarius cum eo versatus fuerit. Qui negat IESUM venisse in carne: id est, illam doctrinam corrumpit, aut Domino IESU officium mediatoris adimit. Nomen eius erit Emanuel, Nomen eius erit IESUS: id est, erit verus servator. Sic Hebr. 11, Si recordati fuissent prioris patriae unde exierant: id est, si voluissent eo reverti. Sic nunc Synergistae conantur per illa tenuiora verba: Qui audit ac discit a patre, ille venit ad me: eludere illud significantissimum dictum: Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum: quasi illa tractio nihil aliud sit, quam externum audire ac discere. Verum Christus citans prophetam de interna regeneratione legisque inscriptione disserentem, facile indicat aperte istorum corruptelam redargui.

Ad hoc genus Liptotes referri potest etiam, quod interdum tantum negando alterum contrarium affirmat alterum, idque plerunque vehementissime. Apoc. 12, Non dilexerunt animam usque ad mortem, pro, exposuerunt eam in periculum mortis, veritatis. Rom. 4, Non infirmatus est fide. Non relinquam vos orphanos: id est, adero ut benignissimus pater. Tale quid dicitur: Nolo te celare, pro, volo tibi indicare. Sicut antea ex 1. Cor. 10, citavi exemplum. Tale est illud Isa, 42 et Matth. 12. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet: i. confirmabit, instaurabit, arundinem, et linum accendet. Non volens iniquitatem tu es: i. volens aequitatem. Non vult Deus mortem peccatoris: i. vult vitam.

Tali sermonis figura totus Decalogus constat. Dicit, Non habebis Deos alienos: i. unum verum Deum vere ac sincere colito. Sic omnia praecepta secundae tabulae videntur tantum prohibere iniuriam erga proximum, cum revera, teste Christo, summum amorem omniaque officia erga eum gravissime praecipiant: quando quidem summa totius Decalogi est, Dilige Deum perfectissime, et proximum tuum. Sic videmus beneficio huius tropi verum sensum huius et aliorum infinitorum locorum agnosci.