CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 399400 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/399400.

Nodus 399400 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE HYPERBOLE, MIOSI ET AUXESI.

Frequens est in unoquoque idiomate usus Hyperboles, quod interpretantur eminentiam seu excessum. Et est figura, secundum quam dictio vel oratio excedens fidem, ponitur vel augendi, vel minuendi gratia. Augendi, ut, Nive candidior: id est, multum candidus. Minuendi, ut, Volantis folii te sonitus terrebit. Huiuscemodi locutiones Hyperbolicae sunt in Scripturis frequentes, veluti quod dicitur Deut. 9, Ut possideas civitates ingentes, et in caelum usque muratas. Num. 13, Vidimus civitates pertingentes usque ad caelos, vidimus viros, et eramus sicut locustae coram eis. Iiem in Psal. 107, Ascencuntusque ad caelos, et descendunt usque ad abissos: ubi vehementem fluctuationem intelligi voluit propheta. Sic enim absque mendacio profertur oratio, ut vehementior sit atque ardentior. Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum: nihil aliud intelligi voluit, quam esse difficile, ut dives obtemperet Evangelicae doctrinae. Ubi Christus prohibet Apostolis, ne quem salutent in via: hortari vult, ut nihil committant, quod ob humanos affectus Evangelicum negotium ullis dispendiis remoretur: ubi iubet praeberi alteram maxillam, vult tantum in illatis iniuriis haberi uberantiam, ut pro illa custodienda etiam pro tempore et loco altera maxilla sit offerenda, et nunquam retaliandam esse iniuriam. Sic, si Cyrillo et Chrisostomo credimus, per Hyperbolen Iohannis ultimo dicitur: Multa quidem alia fecit IESUS, quae si scribantur per singula, ipsum arbitror mundum non posse capere eos qui scribendi sunt, libros. Huius generis locutiones sunt: Multiplicabitur semen tuum sicut arena in littore maris. Et item ea, quae dicuntur Isaiae 13 et 14. et Ioel. 2, et Sophon. 1. de obtenebratione et concussione caeli. Quibus in locis historicus sensus, quem intendit Spiritus sanctus, est de captivitatibus, desolationibus, et devastationibus regnorum et provinciarum. Sic Apocal. 6, et Matth. 24, legimus stellas de caelo cadere in terram: quod accipiendum est, non quod caelestia sydera sint lapsura de caelo, quippe cuius magnitudini unius ex eis non sufficiat terra tota: sed intelligendum est, quod aut videbuntur igneae impressiones tanquam stellae cadentes, aut ipsae stellae non dabunt lumen suum, Deo impediente. Bifariam etiam possumus accipere lunam, solem et stellas, obtenebrari aut cadere: vel ut in illis intelligantur homines in hoc mundo illustres, qui cadere et obscurari dicuntur, dum tribulationibus et angustiis et morte perit gloria eorum in hoc mundo, Antichristo et eius satellitibus supra modum contra Ecclesiam saevientibus. Homines etiam illustres deficient a pristina sua charitate: vel ut in illis intelligantur corpora illa caelestia, quae obscurabuntur non in se, sed quia hominibus non fulgebunt ad ultimam consolationem. Si quis percusserit te in maxillam tuam, praebe ei et alteram. Hyperbolica locutio, in praecepto patientiae propter nomen Christi, quemadmodum iam patuit. Unde Hyperbolae figura, qua explicatur historicus sensus, plerunque adeo est alta, tanquam magnificis tropis et metaphoris expressa, ut cuique planum esse possit, Spiritum sanctum sublimiorem atque grandiorem, quam historialem, intendisse sententiam.

Usitatum est Hebraeis, ut alias quidem aliquid nimium, et quasi hyperbolice dicant, quod cum quadam lenitione ac moderatione accipiendum est: alias vero contra aliquid tenuiter dicant, et minus quam sensus aut res postulat, quod cum quadam intensione accipiendum est. De quibus duabus Regulis ordine dicam: ac primum de priore.

Nimis igitur absolute et ample multa saepe in sacris Literis, praesertim in praeceptis, regulis et adhortationibus dicuntur, quae tamen non absolute ac simpliciter, sed ratione habita alicuius adiuncti, seu cum quadam conditione ac restrictione intelligenda sunt. Iuxta regulam: Simpliciter dictum nonnunquam secundum quid intelligitur. 1. Sam. 2, Samuel non norat Deum, scilicet ea circumstantia revelationis et vocationis. Matth. 8, Nisi facti fueritis sicut parvuli isti, non intrabitis in regnum caelorum. Ierem. 7, Non praecepi de sacrificiis. sed audi, Doctrina mea non est mea. id est principaliter, Iohan. 7, Si ego testimonium de me praebeo, testimonium meum non est verum. Tale et illud est, Nunquid curat Deus boves? 1. Cor. 9, id est, praecipue, potissimum, ut propter eos leges condat. Neque hic peccavit, neque parentes eius, Iohan. 9. Phil. 4, Nihil soliciti sitis: non omnem, sed nimiam diffidentemque solicitudinem improbat. Haec aliquomodo etiam ad generalitatem pertinent.

In praeceptis et adhortationibus est in primis hoc genus Hyperboles usitatum. Ubi cum homines sint nimium proni ac praecipites in aliquod genus vitiorum, aut in aliquod extremum, monitores non contenti mediocritatis praecepto, alterum extremum eis proponunt, ut sic eos ad mediocritatem retrahant. Sic Christus Matth. 6, contra hypocritarum ostentationem eleemosynae et praecum iubet nimium occultare utrunque, adeo, ut pios velit in cubiculo clauso orare, et adeo clam dare eleemosynam, ut etiam sinistra nostra ignoret, quid dextra largita sit: adeo etiam non ostentare ieiunium, ut contra ostentent delicatam vitam lotione faciei et unctione capitis. Ubi manifestae Hyperbolae sunt, eoque ad mediocritatem necessario reduci debent. Sic Luc. 14, Cum facis prandium, noli vocare fratres tuos consanguineos, neque vicinos tuos divites: sed voca pauperes, mutilos, claudos et caecos. Videtur Dominus simpliciter mandare, ne iis benefaciamus, qui nobis referre gratiam possunt, sed tantum iis, qui non possunt: cum illud prius officii genus non interdicat, sed hoc posterius vult longe studiosius exerceri quam exercetur: ac non vult impediri hanc in miseros benignitatem, per nimium illius prioris officii studium, ut alioqui plerunque fit. Ibidem: Si quis non odio habebit patrem suum, matrem, fratres, sorores, et propriam animam, non potest esse meus discipulus. Item: Quicunque non renunciaverit omnibus suis, non potest esse meus discipulus. Iohan. 12, Qui odio habet animam suam in hoc mundo, in vita aeterna custodiet eam. Videtur absolute praecipere, ut nostra, nostros, ac vitam ipsam odio habeamus et negligamu:, quod esset plane impium: cum tamen nihil aliud postulet, nisi ut gloriam Dei, ac aeternam salutem longe omnibus humanis rebus anteferamus, paratique simus propter ipsum omnia deserere et pati. Sic Salomon Proverb. 6, contraria videtur praecipere, cum iubet responderi et non responderi stulto secundum stulticiam eius: quae duo in eo concordantur, adhibita restrictione, quod ordinate sit respondendum, inordinate non, adhibita rerum gravitate, et verborum moderatione, Rom. 9, Iacob dilexi, Esau odio habui: scilicet, in hac externa praerogativa primogeniturae, non in spirituali iustificatione. 1. Cor. 8, Scientia inflat, etc. scilicet carens charitate. Tob. 4, Eleemosyna liberat a peccato, scilicet quo ad poenas aliquas temporarias, non quo ad culpam et poenam aeternam. Sic, Redime peccata tua eleemosynis, Dan. 4. Sic saepe aliqua affirmantur aut negantur tantum ratione summi gradus, quae in inferioribus non sunt vera. Nemo bonus nisi Deus. Boves non sunt curae Deo, etc. Non sum missus ad baptizandum 1. Cor. 1. gloriatur Paulus se non baptizasse, Laudatus villicus iniquitatis.

Posses hunc Hebraismum et sic describere, quod non raro aliqua simpliciter affirmantur aut negantur, quae si sine omni conditione aut circumstantia accipiantur, aut falsa aut absurda, vel denique et impia erunt. Isaiae 13, Medi argentum non curabunt, et aurum non desiderabunt: id est, non propter spem aut promissionem horum parcent Chaldaeis, quo minus eos interficiant. Sic Christus dicit: Si ego testarer de me, testimonium meum non esset verum. Similia his sunt et illa, Matth. 5. et Lucae 6, Si quis te percusserit in dextram maxillam, porrige ei et alteram: et, Si quis tibi aufert pallium, da ei et tunicam: et, Si quis te adegerit ut eas cum eo miliare unum, eas duo. In his enim dictis videtur mandare Christus, ut non solum feramus patienter illatas iniurias, sed etiam ultro plures expetamus, ac quasi occasionem patiendi crucisque quaeramus: unde quidam suas ἐθελοθρησκείας hauserunt, cum tantum iubeat illas iniurias patienter ferre, nec ob ultionis studium (ut crebro fit) caelum terrae miscere, et contentionibus subinde crescentibus Evangelii cursum impedire, aut etiam ob multas iniurias ministerium deserere. Gen. 13, Ne loquaris cum ipso a bono usque ad malum: id est, ne quicquam durius vel agas vello. quaris cum eo. Iohan. 3: Testimonium eius nemo accipit: id est, perpauci, propemodum nemo. Prov. 6: Ne respondeas stulto secundum stulticiam eius, ne et tu fias ei similis. Responde stulto secundum stulticiam eius, ne videatur sibi sapere. Videtur quasi contraria extrema proponere, et sibi invicem opponere, ut nos in respondendo adversariis ad quandam mediocritatem reducat. Haec loquendi ratio in adhortationibus ideo in usum venit, quod cum homines in contrarium nimis proni sint, eos in alterum contrarium veluti curvum lignum, iuxta praeceptum Aristotelis, inflectere monitores conati sunt, ut sic tandem res actionesve eorum ad quandam mediocritatem redirent.

Posses aliqua praecedentium exemplorum et hac sequenti Regula complecti, quod videlicet persaepe negativae orationes in speciem simpliciter aliquid negantes, non simpliciter, sed secundum quid tantum accipiendae sint: id est, ex eorum hypothesi, ad quos dirigitur oratio. Sic negat Christus a patre iudicari aut administrari hunc mundum, ita scilicet, ut Iudaei arbitrabantur, qui patrem a filio separabant, cum contra pater non nisi per filium manifestatum in carne mundum regat. Ergo non simpliciter removetur pater a mundi Imperio, sed corrigitur in ea re Iudaeorum error. Sic dicit se non venisse, ut faceret voluntatem suam, sed voluntatem patris. Sic dicit hanc doctrinam suam non esse, sed eius a quo erat missus. Neutrum simpliciter, sed ex eorum sensu, qui ipsum a patre separabant, quique putabant eum suam voluntatem aut cupiditatem explere, et suam quandam falsam doctrinam spargere conari, cum revera una sit patris et ipsius voluntas ac doctrina. Sic dicit caecum illum aut parentes eius non peccasse, hactenus scilicet, ut ab iis peccatis orta esset eius caecitas, cum alioqui et ille et parentes eius peccatores essent, quia homines erant, ut explicatur Rom. 5. et 1. Ioan. 1.

Iam etiam de contraria Regula dicamus, ubi vocibus aliquibus quasi per Miosin positis significatio intendenda est, si veritas exprimi debet: saepe enim verba Hebraea, necesse est in maiori quadam emphasi accipi, quam alioqui usitate significant, perinde fere ac si particula Valde, vel aliquod aliud intendendi adverbium eis additum sit: posset forte ad Liptoten referri. Matth. 6, Nolite soliciti esse de crastino, id est, valde excruciari solicitudine, Luc. 12, Nolite quaerere quid edatis aut bibatis, haec omnia gentes quaerunt: id est, nolite nimium solicite anxieque ista quaerere, desperantes de Deo vos nutrituro, et neglecta iustitia. Alioqui Paulus propriis manibus quaesivit necessaria, et iussit alios laborare quaerentes honeste victum et vestitum. Marc. 6, In quamcunque domum intraveritis, manete ibi, donec inde exeatis: id est, prorsus inde abeatis, donec simul et ex ipsa civitate exeatis. Matt. 10, Nolite soliciti esse, quomodo aut quid loquamini. Non prohibet diligentiam in officio, sed nimiam solicitudinem, et cum quadam desperatione coniunctam. Ibidem, Ne metuatis ab iis, qui occidunt corpus: id est, ne nimium et plus quam ipsum Deum timeatis, aut ne timore deficiatis. Ier. 10, Nolite timere a signis caeli. Michaeae 7, Amico noli credere, scilicet nimium. Psal. 112, A tristi fama non timebit. Ioan. 12, Qui amat animam sua, perdet eam: id est, qui nimium et non suo ordine ac loco amat. Matth. 13 Qui enim habet, ei dabitur: qui vero non habet, et quod habet, auferetur ab eo: id est, qui multum habet, aut non multum habet. Iohan. 16, Hactenus non petiistis quicquam in nomine meo: id est, non ita certa fide ac ardenter, ut debebatis, et postea facietis. Sic: Non possunt lugere filii sponsi. Item: Ne nos inducas in tentationem: id est, ne nos nimium tentari, aut tentationibus vinci et opprimi permittas. Sic et Marc. 14. et Luc. 22, Orate, ne intretis in tentationem, scilicet valde ita ut succumbatis. Matth. 11, Venit Iohannes neque bibens neque comedens: id est, non multum comedens, seu tenuissime victitans. Venit filius hominis bibens et comedens: id est, satis liberaliter vivens, et perinde ut alii honesti homines communiter. Luc. 10, Nolite portare sacculum, et neminem in via salutaveritis: id est, ne patiamini vos aliis negotiis a vestro officio abduci. 2. Iohan. 1, Qui dixerit ei, Ave, communicat operibus eius malis. Ad hanc Regulam pertinent et locutiones, aliquem aliquid esse, aut nihil esse, Gal. 1. 1 Cor. 7. id est, aliquid eximium. 1. Cor. 1, Elegit ea quae non sunt, ut ea quae sunt, confundat: id est, ea quae non valde sunt, et ea quae valde sunt. Nolo vos ignorare, 1. Cor. [10,] pro, cupio hoc vos valde considerare.

Aliqua praedictorum exemplorum etiam hac Regula complecti possemus, quod verba dehortandi aut deprecandi saepe completive accipienda sint. Exod. 13, Ne timeas, pro, ne patiaris te opprimi timore. Ne nos inducas in tentationem, pro, ne patiaris nos opprimi tentationibus: alioqui Deus vult pios tentari, idque eis utile est, tum exercitii ac Orationis causa, ne ociosi, ac sine omni spirituali certamine marcescant, divinaeque opis implorationem negligant: tum etiam, ut per talia certamina Deus glorificetur, et pii ipsi coronentur.

Nec multum diversa sunt ab his illa: Nolite soliciti esse de crastino: Nolite timere, etc. Videtur enim haec posterior Regula aliquanto amplior esse, ac posse utramque priorem in se continere.

Contra quoque aliqua hyperbolica dicta in tenuiori significatione accipienda sunt: ut Iohan. ult. Totus mundus non caperet libros de rebus gestis Christi, pro, ingens librorum moles esset. Terra Canaan fluit lacte et melle. Sic terra, cuius lapides sunt ferrum.

Nec tantum hyperbolica, sed et alia dicta locutionesque non raro restringendae et tenuiori quadam notione quam sonent accipienda sunt. Gen. 4, Tunc coeptum est invocari in nomine Domini, pro, tunc cultus Dei instauratus est, et magis quam antea florere coepit: quando quidem antea ob parricidium Cain valde imminutus et obscuratus fuerat.

Est et aliud quoddam genus nimium aut parum dicendi, quod licet sit moderatius Hyperbole, tamen ei recte subiungi potest. De quo haec observentur.