CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 399296 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/399296.

Nodus 399296 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE GENERALIBUS, INDEFINITIS ET PARTICULARIBUS SENTENTIIS.

In hac materia universalium et particularium Scripturae sententiarum solicite omnino valde observandum est, ne ullas vere universales sententias ullo modo restringi patiamur: cuiusmodi sunt inprimis omnes legales et Evangelicae conciones. Nam Deus per scripturam Legis omnes accusat, coarguit, et concludit sub peccatum, ut omnium misereatur, eisque per Evangelium suam misericordiam offerat. Quidam enim studio male intellectae praedestinationis, solent noxie universales Evangelii promissiones ac vocationes restringere, easque particulares efficere, quasi illae tantum ad aliquos fatalibus tabulis consignatos pertineant. Quo suo errore funditus evertunt Evangelion Christi, et piorum fidem. Nisi enim statuas universalissimam invitationem aut promissionem esse illam Christi: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. O vos omnes sitientes venite ad aquas gratuitas, et nemo poterit sibi remissionem applicare, subiiciendo minorem: Ego sum unus ex illis sitientibus, laborantibus et oneratis, qui a caelesti patre vocantur. Ergo ego quoque ad istud lautissimum convivium invitor. Ergo ad me quoque pertinent ille oblatus pectoribus thesaurus. Sed perturbatus istorum dogmate prius quaeret et dubitabit, an sit unus ex praedestinatis, ut ad eum quoque pertineat promissio, ut ipse quoque invitetur ad illud lautissimum caelestis patris convivium, unde stante istorum dogmate nunquam se evoluere poterit. Experientia ipsa pios docet, eos necessario se illa universalitate vocationis aut promissionis in omni tentatione ac dubitatione fulcire. Eo igitur fundamento everso, necessario omnes tentationes ruent in barathrum extremae desperationis. An vero putamus frustra Spiritum sanctum plus milies in sacris Literis repetere tum universales accusationes per legem omnium hominum citra discrimen: tum etiam contra universalissimas invitationes et vocationes omnium peccatorum ad illum unicum agnum Dei, qui totius mundi peccata tulit, et pro omnibus hominibus passus est? Sed hoc forte iam magis ad gravissimas Theologiae disceptationes, quam ad istas nostras grammaticas annotationes pertineat. Quare ad alios huius materiae Hebraismos progrediamur.

Locutio universalis in Scriptura sacra crebro accipitur non simpliciter pro singulis reb, termini universaliter indicati: sed pro singulis ex una parte aliqua, seu multitudine eiusdem generis vel moris, vel qualitatis. Huiusmodi locutiones sunt: Quia de caelo venit, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium eius nemo accipit. Deinde sequitur: Quia aut accipit testimonium eius, signavit quod verax est. Apud Hieremiam legimus: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam, volentes eum occidere. Deinde sequitur: Omnis autem populus non permisit. Apud prophetam in Psalmo legimus: Non est intelligens quisquam, non est requirens Deum: omnes inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et tandem in eodem Psalmo Deus dicit quandam esse plebem suam, et quandam iustorum generationem. Apud Paulum legimus: Omnia mihi licent, sed non omnia expeditur. Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi. Sicut in Adam omnes moritur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Quomodo nemo accipit testimonium eius, si aliquis accipit? Quomodo non est intelligens quisquam, qui faciat bonum, si est aliqua plebs Dei, et iustorum generatio? Quomodo omnia licuerint Apostolo, cum manifestum sit ex scripturis Sacris, multa esse illicita? Quomodo omnes quae sua sunt quaerunt, cum Apostolus eodem loco dicat: Itaque charissimi, sicut semper obedistis, non in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operemini? Si in Christo omnes vivificabuntur, qua ratione dicit Apostolus ibidem: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur: supple, ad vitam immortalem ac Christum, utpote hi, qui Christum noluerunt recipere? In huiusmodi ergo locutionibus interpretandis considerare oportet duo hominum genera, et easdem scripturas secundum una partem intelligere de omnibus seu singulis unius generis: secundum alteram autem partem, de alio hominum genere, sive de hominibus alterius generis seu moris. Sic quod dicit Christus, Testimonium eius nemo accipit: intelligitur neminem, qui adhuc de terra est terrena loquens, nondum factus per Christum caelestis. Nam et de illius generis hominibus praemiserat ibidem De alio autem hominum genere subdit: Qui aut acceperit testimonium eius, s. Christi, qui de caelo venit. Vel potius dic, quod Omnis de maiore hominum parte dicatur. Nam pauci pii in Christum credentes veluti nihil sunt prae reliqua multitudine impiorum. Solent alioqui scriptores indicare esse usitatum, ut de eo quod plerunque accidit, universaliter pronuncietur: ut, Nusquam tuta fides. Omnis potestas impatiens consortis erit. Omnes quae sua sunt quaerunt.

Universaliter ergo et generaliter dicta saepe ad speciem aut partem, cui proprie competunt, sunt restringenda: ut Ioan. 1, Christus illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum, omnem scilicet, qui illuminatur, quemadmodum veteres restrinxerunt. Ibidem: Omnes de plenitudine eius accepimus: omnes s. quicunque aliquid accepimus. Tametsi haec duo exempla etiam de potentia aut iure, et simpliciter in genere accipi possent, quod videlicet Christus omnibus hominibus illuminationem suo merito impetraverit, omnesque illuminare queat, etiamsi non omnes eam illuminationem curent aut amplectantur. Sic Psal. 8 inquit: Omnia subiecisti pedibus eius. Quam universalem Paulus 1 Cor. 15, nonnihil restringit excipiens Deum, qui omnia subiecit ei. Laban dicitur a Deo prohibitus, Gen. 31, ne loquatur quicquam cum Iacob a bono ad malum: cum tantum malum prohibitum ei fuerit, non autem amica appellatio, qua mox utitur. Sic et 24 eiusdem libri, dicit Laban et Bathuel ad servum Abrahami: A Deo est hoc, non possumus ad te malum aut bonum loqui: id est, nihil hic licet mutare. et praesertim malum, seu negativum responsum nobis dare non licet. Nemo loquebatur aliquid propalam de Christo ob metum Iudaeorum, Ioan. 7. i. boni: nam mala licebat de eo loqui cum gratia et privilegio. Blasphemabant latrones: i. alter tantum illorum, Matt. 17. Apostoli murmurarunt de unguento: i. proprie Iudas. Matth. 26, Nec hic nec parentes eius peccaverunt, scilicet tale peccatum, ut hic propterea sit caecitate punitus, de quo vos proprie quaeritis: non enim iam in genere nego eos quicquam omnino usquam peccasse. Pronunciat ergo Christus tantum respiciendo ad eorum mentem, non simpliciter, ac in genere. Omnis caro corrumperat viam suam, scilicet humana, Gen. 6. De omnibus animalibus veniant ad te bina, scilicet de immundis nam de mundis septena, Gen. 7. Praedicate Evangelium omni creaturae, scilicet humanae, Marci 6. Sine me nihil potestis facere, Ioan. 15. Nihil scilicet boni in rebus divinis, idque vere ac spiritualiter. Deus vult omnes homines salvos fieri, 1 Tim. 2. scilicet, quantum in ipso est, et quod attinet ad voluntatem probantem: non autem omnibus dat efficaciter veram doctrinam, et veros doctores.

Vicina huic regula est, quod Epitheton pluribus speciebus conveniens aliquando toti earum generi tribuatur: ut supra diximus, bina dici de omnibus animalibus, cum munda debuerint septena venire.

Similis huic est iuridica regula: Oratio generalis revocatur ad verisimilem authoris mentem, nec patitur omnes ex se trahi sequelas, etiamsi iuramentum interveniat: in digest. de pignoribus l. obligatio generalis.

Huc referatur et illa August. admonitio lib. contra Iulianum 6. cap. 12: Omnes pro multis, et multi pro omnibus frequenter in sacris Literis ponitur. De quibus vocibus ac genere Hebraismi dixi prolixius in Prima parte sub istarum ipsarum vocum titulo. Sed hoc pertinet tantum ad istas duas voces. Sic et apud Tucydidem reperitur πολλοὶ pro πλῆθος . Sic dicitur: Omnis Ierosolyma exibat ad Ioannem: id est, multi. Omnis civitas erat congregata ad ianuam, Marc. 1. id est, maxima pars. Tale quid est, quod Hier. 5. super Esaiam monet, quod Omnis terra in sacris Literis saepe de sola Palaestina sit intelligendum, non de universo orbe terrarum, Luc. 2, Ut describeretur tota terra: id est, Iudaea solum, 2. Paral. 9, Magnificatus est rex Salomon prae omnibus regibus terrae, scilicet terrae Canaan et vicinarum. Gen. 41, Omnis terra venit in Aegyptum.

Universalis persaepe apud Hebraeos latius patere videtur, quam praesentis materiae natura postulat, aut etiam ferre potest. Quare specificatione quadam opus est. qua applicetur ea universalis ad praesens negotium. 1. Sam. 20, Et non est locutus Saul quicquam ea die, scilicet de absentia Davidis. Ibidem: Et puer nescivit quicquam, scilicet de negotio praesenti, quod inter Davidem et Ionatan agebatur 1. Sam. 25, Et non periit ex omnibus quae ei erant, quicquam, scilicet ex pecoribus, quae erant apud Davidem, et culpa Davidis ac servorum ipsius. Ioan. 7, Si hic non esset a Deo, non posset facere quicquam, scilicet tam grandium miraculorum, qualia ista sunt. 2. Sam. 15, Et non sciverunt omne verbum, id est, quicquam eorum, quae Absalon contra patrem moliebatur. 1. Reg. 12, Et lapidaverunt eum omnes Israelitae, scilicet qui illic erant, ubi hoc accidit. Psal. 7, Non est iniquitas in manibus meis, scilicet in hac causa Saulitica. Eva est mater omnium viventium, Gen. 3, scilicet hominum. Ephes. 1, Reconciliare omnia, quae sunt in caelo et in terra, scilicet reconciliationis capacia. Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, scilicet meo regno convenientia. Luc. 11, Ecce omnia munda sunt vobis. Illuminationem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui illuminantur: vel intellige de potentia aut iure, potest illuminare omnes homines venientes in hunc mundum. Omnia omnibus placeo. Haec priora exempla ideo observanda sunt, ut in sequentibus dictis contra Papistas non tantum sententiam, sed et verba habeamus. Matth. 16. Quicquid ligaveritis in teris, erit ligatum in caelis: et quicquid solveritis in terris, erit solutum in caelis. Item Ioan. 20, Quorumcunque remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorumcunque retinueritis, retenta sunt: scilicet agendo secundum meam vobis datam commissionem, non pro nostro libitu aut libidine: et secundum meam doctrinam, praedicando Evangelium, seu per synceram Evangelii praedicationem. Matth. 25, In cathedra Moysis sedent scribae et Pharisaei: omnia ergo, quaecunque iusserint servare, servate et facite: scilicet, omnia ea quae cathedrae Mosi genuina sunt, et non accesserunt ex fermento Pharisaeorum. nam illa prorsus vitanda sunt. Ibidem mox sequitur, Pharisaei omnia sua opera faciunt ad hoc, ut spectentur: scilicet ea tantum, quae religionis causa et propalam agunt, aut quae quoquo modo aliquam speciem aut simulationem pietatis oculis hominum obiicere potuerunt. Igitur vox (omnia) etiam ibi necessario restringenda est. Marc. 9, Omnia sunt possibilia credenti, scilicet quae fidei et pietati sunt consentanea. Ioan. 14, Quicquid petieritis in nomine meo, scilicet licitum, et secundum meam voluntatem, ut alibi circumscribit. Ad Philippenses quarto, Omnia possum in eo qui me confortat. 1. Cor. 13, Charitas omnia credit, omnia sufferat, omnia sperat, omnia sustinet, scilicet credenda, ferenda et speranda. Similia exempla sunt passim in sacris Literis obvia.

Universales particulae aliquando particulariter, distributive, vel secundum restrictionem intelligendae sunt. Habent autem Hebraei varias universales aliis linguis ignotas, ut sunt: Non omnis, omnis non, non unum, unum non, ad unum: ut Psal. 106, Omnem escam abominata est anima eorum: id est, Manna. Ubi omnis cibus, pro solo Manna ponitur. Universale generis pro unica specie.

Universalis saepe intelligenda est, non de omnibus rebus individuis, sed de omnibus speciebus. Genes. 24, Omne bonum Abrahae erat in manu servi profecti in Mesopotamiam, ut adducat Rebeccam: id est, de omnibus speciebus praeciosissimarum rerum aliquid non vulgare, non autem omnia individua. Bonum totius Aegypti vestrum est: id est, omnigenis commodis Aegypti fruemini. Genes. 7, Omne animal venit ad Noham: id est, de omnibus speciebus aliqua, omnis species animalium, non autem omne individuum.

Huc recte referri possent duae quasi contrariae regulae iuris: Omnis comprehendit singula. Dictio, Omnis quamvis se extendat ad singula, non tamen ad ea, quae sunt penitus naturae alterius et iuris. Item: Omnis, Nullus, Quilibet, et indefinitae universalibus comparandae nunquam latius extenduntur, quam iuris et aequitatis ratio permittit. ff. de novi operis nunciat. l. in provinciali. Item: Oratio generalis revocatur ad verisimilem authoris mentem, nec patitur omnes ex se trahi sequelas, etiamsi interveniat iuramentum. ff. de pignoribus, l. obligatio generalis.

Sic in aliis quoque sententiis accidit, ubi signum universale affirmativum aut negativum, non est. Ubi interdum valet regula, Simpliciter dicta, secundum quid intelligenda sunt. Item, Ambigua et generalia intelligenda sunt, servata cuius libet proprietate. Quae igitur simpliciter dicuntur, non restringuntur ad secundum quid: nec contra, quae secundum quid dicuntur, ad simpliciter extendantur: nisi alius Scripturae locus, et maxime ipsa rei evidens veritas hunc Hebraismum demonstret.

Docet Aristoteles lib. 2. Rhetor. universaliter pronunciare in re non universali maxime decere in lamentationibus et vehementibus exaggerationibus, aut alioqui in tristibus. Sic Paulus queritur omnes sua quaerere, seque ab omnibus esse desertum. Causa est, quia et animo commoto aut ferventi multa condonantur, et ipsa rerum pravitas aut etiam atrocitas immoderatum sermonem facilius admittit.

Contra etiam valde usitatum est, ut indefinita pro universali ponatur. Exod. 21, Maledicens patri aut matri suae moriendo moriatur. Ibidem: Percutiens patrem aut matrem moriendo moriatur. Si percusserit vir servum suum. item: Interficiens virum, etc. pro, Quicunque maledixerit aut percusserit. Iustus sua fide vivet, idem est ac si diceretur: Omnis iustus tantum sua fide vivet. Qui crediderit et baptizatus fuerit, Marc. 16. pro, Quicunque crediderit aut non crediderit. Sic saepe incircumscripta idem valent, quod circumscripta. Fides tua salvum te fecit, idem valet ac, Tantum fides vel sola fides. Iustificatur homo sine operibus, idem valet ac Sine omnibus operibus.

Quinetiam non raro sententia quae videtur esse particularis, generaliter accipienda est, praesertim ubi aliqua notabilia ponuntur. Non relinquam mingentem ad parietem, 1. Sam. [25.] pro, omnes contrucidabo. Psal. 30, Ego iacui, dormivi et evigilavi: Dominus autem suscepit me: quasi dicat, quicquid ago, Dominus semper mihi adest. Iustus miseretur et commodat, Psal. 21. pro, omni beneficentia alios iuvat. Sic praecepta Decalogi sunt Synecdochica.

Denique crebro etiam individua ponuntur pro universalibus: quia Scriptura multum cum individuis agit, totum genus inelligens, ut fit in Apostrophis. Rom. 2, Ecce tu es Iudaeus, etc. Rom. 9, Tu quis es qui responsas? Gal. Itaque non es servus, sed filius. Hoc faciunt et exempla. Hunc tropum ponentem individuum pro universali exposuit, cum dixit: Quae vobis dico, omnibus dico. Similis enim est ratio unius et omnium hominum in religione. De hac re in vehementia styli prolixius disserui.