CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 399182 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/399182.

Nodus 399182 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Non causa ut causa.

Dicit Aristoteles imperitos quaevis antecedentia pro causis sequentium arripere solere et cogitate, quia post illa acciderunt, ideo proculdubio propter illa: ut Iudaei Ierem. 44. sui regni eversionem tribuebant abrogationi cultus Reginae caeli, dictitantes: Ex quo desiimus offerre Reginae caeli, defecimus et consumpti sumus. Et olim Ethnici, praesertim Romani, suas calamitates tribuebant Christianismo. Et papistae nunc omnes calamitates ac turbas Evangelio asscribunt, etiam vastationem regni Ungariae factam ante propagatam hanc doctrinam, item seditionem rusticam. Ex talibus occasionibus innumera sophismata et paralogismi in communi vita, praesertim autem in religione, oriuntur, partim eorum culpa, qui ut sacrarum Literarum ignari semetipsos talibus cogitationibus decipiunt: partim qui scientes alios malitiose istis verisimilitudinibus et persuasibilibus sermonibus seducere conantur. Quare studiosi veritatis caveant sibi a talibus fallaciis. Saepe enim aliqua quoquomodo aliis connexa, ab imperitis aut pravis, pro causa illarum rerum censentur: ut, Qui non diligit, manet in morte. Nam dilectio nostra, effectus et indicium est iustificationis aut regenerationis, non causa efficiens. Prius fit bona arbor, quam ferat bonos fructus, qui sunt fructus poenitentiae: quia bona opera sequuntur iustificatum, non praecedunt iustificandum. At adversarii volunt eam esse causam efficientem, cum ille prior nos suos hostes diligat. Ioannes dicit: Nemo vos decipiat, iustus est, qui iusta facit. Unde Papistae clamant, iusta facta esse causam efficientem nostrae iustitiae, seu per opera homines iustificari. Sed ex mox sequenti dicto contrarium apparet: in quit enim: Qui peccat, ex diabolo est. Ubi necesse est concedere, quod illud ex diabolo esse, sit causa peccandi. Vult etiam ibi Apostolus ex externis indiciis interni hominis naturam aut proprietatem indicare, ut ex operibus cognoscamus, quisnam sit filius Dei aut diaboli. Sic etiam dicitur: Remittite, et remittetur vobis. Nostra remissio non est causa remissionis divinae, sed effectus aut fructus eius ac verae poenitentiae esse debet.

Nectamen hic tantum humana caecitas peccat, sed etiam ipsa sermonis non bene intellecta idiomata tale quid sonare videntur. Saepissime enim videntur ponere aut facere non causam ut causam: ut, Pro dilectione mea oderunt me, Psal. 109: id est, debebant quidem me redamare, sed rependunt odium: at sermo ita sonat, quasi amor ille pii, fuerit causa efficiens odii impiorum. Hoc sensu ipsemet Dominus dicit ad Iudaeos contra se furentes: Propter quod bonum opus lapidatis me? Sed illi negant se eum lapidare ob ipsius benefacta, verum ob contraria. Sic etiam Ethnici, praesertim poetae, interdum loquuntur: ut Dat Crystallus aquam Sic. Cantando condere longos soles, pro, peragere.

Coniunguntur igitur crebro aliqua, ut causae et effectus, quae proprie naturaliterque non sunt coniuncta, sed tantum per accidens ita coinciderunt. Ioan. 12, Non crediderunt, ut impleretur sermo. Item: Ideo non potuerunt credere, quia rursus dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum. Impletio Scripturae proprie effectus est, non causa eorum incredulitatis. Non enim ideo non crediderunt, quia praedictum est: sed ideo praedictum est, quia non erant credituri. Et tamen ita hic Scriptura imperitis videtur loqui, ac si haec esset causa efficiens incredulitatis, cum vere sit effectus. Angelus Gedeoni, Abi in ista tua fortitudine, et libera Israelem. Deus ad Abrahamum, Quia hoc fecisti, ideo benedicam et multiplicabo sementuum. Atqui iam antea hoc promiserat certo, idque ex mera gratia: non igitur propter hunc secutum effectum. Sic dicit Christus Ioan. 5, Maiora hisce pater mihi ostendet, vel potius dabit facienda, ut vos miremini. Non eo proprie Deus sua mirabilia opera efficit, ut illa impii mirentur, sed illorum admiratio inde sequi poterit. Sic in Syncategorematibus dictum est, quod finales ac causales coniunctiones saepe non veris causis ac finibus ad dantur.

De dicto, Impingua cor eorum, et excaeca oculos: alibi nonnihil dixi.

Aliquando etiam diserte ac expresse tribuuntur actiones aut effectus causis minus propriis aut principalibus, accidentariis, atque adeo quoquomodo ad rem pertinentibus: ut, Christiani iudicabunt et condemnabunt mundum, iudicabunt angelos, 1 Cor. 6. Quod revera proprie soli Christo convenit, piis autem aliqua impropria aut accidentaria ratione tribuitur. Tali Hebraismo videtur Deus Gen. primo, iubere terram producere arbores, et aquam pisces, cum proprie ipse is sit, qui ex aquis et terra omnia quae vult producit. Vade in ista tua fortitudine, et libera Israelem, Iud. 6. Deus iussit Semeum maledicere Davidi, 2 Sam. 18. Sic Deus dicitur impulisse Davidem ad numerandum populum, Exo. 14. dicit Deus ad Moysen, Divide mare: qui tantum indicium virga futurae divisionis praestat: sed tamen Deus ei communicat suum opus. Sic et illud Danielis accipiendum est, ubi pii doctores nocantur iustificatores, cum solius Dei ac filii eius sit iustificare. Sic Paulus semet patrem ac praeceptorem vocat Corinthiorum, cum proprie unus sit pater noster in caelis: et Timotheo scribit, Haec docens servabis te et auditores tuos. Sed hoc posset referri ad diversos gradus: ubi in summo gradu servat Deus, instrumentaliter autem minister. In hoc sensu accipiendum est, quod Christus dicit, Apostolos maiora dacturos ipso: id est, se per illos eorumve ministerium, quia Christi efficacia post passionem primum sese exeruit, totum mundum subiugando, et nunc etiam Antichristum expugnando. 1 Tim. 1, Paulus duas causas commemorat, cur sit veniam consecutus persecutionis, quia insciens fecerit, et quo esset aliis exemplum misericordiae Dei: cum vera causa eius reconciliationis, sit proprie solius Christi meritum, et misericordia Dei. Quae natura Hebraismorum ac sermonis sacrarum Literarum diligenter observanda est, ne cum alibi, tum praesertim in iustificationis dogmate a vero aberremus, dum bonis operibus saepe nimios quosdam effectus aut laudes, atque adeo etiam ipsam salutem adscribi putamus, cum id tantum specie quadam aut phrasi sermonis adumbretur.

Sed age, adhuc plura huius idiotismi exempla adscribamus. Christus narrat se in extrema die alios damnaturum, alios iustificaturum, ac quasi causas quasdam sui iudicii ex bonis aut malis eorum operibus commemoraturum. Ubi synecdochice fructibus iustificationis ac verae pietatis tribuuntur ea, quae proprie sunt ipsius filii Dei suo nos sanguine dealbantis, et in filios ac haeredes Dei cooptantis. Sic et Isa. 27, Idcirco per hoc expiabitur iniquitas Iacob, et haec est omnis utilitas auferendi peccata eius, cum ponet lapides altaris sicut calcis, etc. omissionem aut abolitionem idololatriae facit causam expiationis peccatorum, quae soli morti Christi proprie convenit. Eodem modo et cap. 43 dicit Deus, se daturum Aegyptios in expiationem pro populo suo: item, se traditurum populos pro anima Israelitarum, quasi illorum gentilium exitium sit satisfacturum pro peccatis et poena Israelitarum, cum tantum id velit dicere, se suis Israelitis benigne propter eorum Meschiam parsurum, iram autem et poenas in gentiles incredulos effusurum. Quod est diligenter observandum, et diligentissime, ne specie sermonis deceptitum articulum iustificationis, tum et alios corrumpamus.

Sic et Abrahamus diviti respondendo causam damnationis ipsius et salutis Lazari videtur affirmare, esse alterius temporariam felicitatem, et alterius aerumnas: cum per illas lauticias ac delicias tantum impoenitentia divitis, et contra per crucem (ut ita loquar) filiatio Lazari indicetur. Hac ratione quoque pauperes dicuntur accipere suos benefactores in aeterna tabernacula, cum hoc opus sit solius patris propter meritum filii, qui tamen simul tanta felicitate omnia piorum benefacta remunerat. Sic Psal. dicit: Ira viri confitebitur tibi, seu celebrabit te: pro, erit qualiscunque occasio tuae laudis. Ita igitur de qualicunque occasione hic et saepe alias pronunciatur, ac si esset vera et primaria causa alicuius operis. Hoc quoque modo Christus dicitur positus in ruinam multorum, cum proprie ad vitam sit donatus.

Et eius Evangelium ac ministri dicuntur esse odor mortis: item, proiicere ignem ac gladium in terras, seu causam esse omnium dissidiorum, sicut ipsemet Dominus inquit. Sic fides, verbum ac sacramemta dicuntur salvare nos, et credentes etiam montes transferre, cum talia solus Deus faciat, fide tamen apprehensus. Psal. 119, Iudicia tua adiuvabunt me: id est, tu ipse per et secundum verbum tuum. Matth. 10. Luc. 12, Non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare. Ubi videtur affirmare se ex professo ad hunc finem venisse, et tamen loquitur de accidentario fine, qui alioqui culpa diaboli consequitur. Aliquando tribuitur aliquis effectus remotiori causae, aut etiam solum occasioni alicui. Sic dixerat Caesar strata acie optimatum: Hoc voluerunt: id est, me infestando huic suo malo occasionem praebuerunt: iuxta Demosth. sententiam: Qui semen praebuit, mali germinis causa est. Sic in Actis: Iudicastis vos indignos vita. De hoc tropo dictum est in Metonymia. Talia vero sunt et sequentium exempla: 1 Cor. 7, Quid scis mulier, si servabis virum? pro, praebebis aliquam occasionem tanto bono, dum eum tum honesta vita, tum et doctrina ad veram religionem pertrahis. Sic 1 Pet. 3 aliqui dicuntur lucrifieri per honestam conversationem uxorum sine verbo. Ubi de prima tantum occasione conversionis agitur. Inde enim sumpta occasione audiunt. Sic lex operatur iram non proprie ac per se, sed tantum per accidens. Huc ergo potest referri causa per accidens: ut, Iudaeorum ruina salvatae sunt gentes, et misericordia in gentiles increduli facti Iudaei, Rom. 11. quae locutio ibi multum iteratur. Significat autem quasi quandam occasionem praebuisse Deo Iudaeos sua incredulitate, ut gentiles sibi in populum adscisceret. Simili abusu reperiuntur causae instrumentales: ut cum fidei, verbo, sacramentis, ministerio ac ministris ea tribuuntur, quae Dei sunt. Nam illi dicuntur ligare et solvere, aperire et claudere, mundare et immundare aut purificare, cum haec Deus ipse per ipsorum ministerium proprie operetur. Item, causa sine qua non: et cum alioqui Deus saepe nimium large nobis suas laudes et opera communicat. Vicinum forte aliquid habet, quod Iob 2 satan iubetur custodire animam seu vitam Iob: id est, non laedere, non interficere. Exod. 4. 7 et 10, Deus dicitur indurare et aggravare cor Pharaonis. At cap. 13 dicitur ipse semet indurasse. Ille nimirum praebuit culpam, seque obstinatum praestitit, Deus autem adiecit poenam permittendo, ut peccata peccatis punirentur, nempe contemptus sui induratione et traditione in reprobum sensum. Thomas non inepte dicit, Deus indurat non immittendo malitiam, sed non apponendo gratiam.

Cum plures ac variae causae in omni re concurrant, alias de alia agitur aut pronunciatur, quod non derogat aliis silentio praeteritis, ut alias fide iustificari, alias sacramentis ac verbo mundari, nempe ut causa instrumentali, alias merito ac passione Christi expiari, ut causa proxima efficiente, alias gratia et misericordia salvari dicimur, ut a causa efficiente remotiore, una causa nequaquam excludente alias ex suis locis. Sic Ecclesia iam fundata est super Christum, iam super Apostolos.

Cum uni causae tribuitur particula sola, non excludit prorsus alias causas, nisi tantum ex suo loco, ubi ea sola regnat. Sic sola fides iustificat, in causa nostra instrumentali: solus Deus est iustus et iustificans, in causa efficienti: solus Christus aut eius sanguis, in causa meritoria, etc. Verum de causis iustificationis in libello de Iustitia prolixius disserui.

Coniunguntur ergo interdum ut causa et effectus ea, quae naturaliter et revera non sunt sibi invicem causae, sed tantum qualiacunque signa sunt: ut capillo Samsonis illud mirabile robur tribuitur, cum id tantum voluerit Deus notam quandam esse suae praesentiae eum corroborantis, Iud. 16 . Sic Elisaeus irascitur regi Ioas, quod non saepius percusserit terram sagitta, quia si quin quies aut sexies percussisset, tum plane delevisset regnum Syriacum, quasi illud fuerit causa tanti boni, cum tantum signum quoddam divinitus datum fuerit.

Cum quid alicuius actionem secutum est, illo nihil tale cogitante aut moliente, aut etiam sciente, tribuitur ei nonnunquam perinde ac si secisset. Ut Moses imponebat velum faciei, ne intenderent filii Israel in finem eius quod abolebatur, 2 Cor. 3. Certum est ipsum id pravi consilii non habuisse, sed solummodo ideo imposuisse, quia fulgorem eius faciei ferre nequiverint. Quod fiet non imposuisset velamen, non tamen ideo Israelitae pervidissent finem legis. Illud velamem adeo nihil eos impedivit, ut monere eos debuisset subesse mysterium, eisque dare occasionem cogitandi et scrutandi Scripturas. Sensus ergo est, per illud velamen tum divinitus significatum esse, eos non intellecturos. Iudaei fecerunt de Christo, quaecunque praeordinavit manus tua, Act. 4. Factum et eventus correspondit, non quod Iudaei eo consilio aut cogitatione fecerint, ut illam Dei voluntatem explerent, sed tantum, ut suam parricidialem malitiam exatiarent. Testificamini vos esse parricidas prophetarum, Matth. 23. Ipsi id facere nolebant, sed tamen hoc ultro ex eorum aedificationibus sepulchrorum sequebatur, nempe populum Iudaicum suos prophetas occidisse. Exod. 11, Non audiet vos Pharao, ut multiplicentur portenta in terra Aegypti. Ipse quidem id hoc fine non faciet, sed tamen id ultro consequetur. Sic cessit Esau Iacobo.

Saepe vel causae vel fines non veri, cum rebus connectuntur, ut veri, per suas coniunctiones. Ioan. 12, Non crediderunt in eum, ut sermo Isaiae impleretur: non quidem id eo fine proprie factum est, sed tamen est consecutum. Ibidem, Ideo non potuerant credere, quia Isaias prophetavit: non sermo Isaiae, sed immota caecitas causa fuit. Sic saepe in sacris Literis dicitur aliquid aliquo fine factum esse, cum eo fine factum proprie non sit, sed tum ille finis consecutus sit: ut Ioan. 11, Christus passus est, ut congreget filios Dei dispersos: ille quidem pro omnibus hominibus passus est, sed non omnes fide eius meritum apprehenderunt: secutus igitur est hic eventus, ut tantum aliqui sint servati, non quidem culpa passionis Domini, quae omnibus satisfecisset, sed incredulitatis hominum. Huc referre possis varia Dei miracula, in quibus interdum adhibet Deus aliqua media: ut pulverem creandis muscis in Exod. aut lutum sanandis oculis, veluti si ea sint illorum operum causa, cum nequaquam sint.

Huc referri posset, quod particulae causales, id est, causas et effectus significantes, non semper suam vim servent, sed nonnunquam pro aliis ponantur.

Particulae rationales, non semper sunt rationales: ἵνα , ut, ponitur interdum pro cum: propterea, lemaam, laken. Ioan. 7, Propter hoc Moses dedit vobis circumcisionem. Sic ut Scriptura impleretur, Ioan. 14. et 15. Accepit duplicia pro omnibus peccatis eius, Isaiae 40. Sic Marc. 5, Nec potuit eum vincere, διατὶ , propterea quod, causale pro rationali aut probativo. Illud enim διὰ non causam, cur vinciri aut vinculis domari non potuit, indicat, sed probat tantum ita sese rem vere habere ab experientia. Quia dilexit multum, Lucae 7. ubi quia, non causam efficientem remissionis, sed tantum rationem aut probationem assertionis notat. Quia bene prophetavit Isaias, Marc. 7. Propter istum sermonem, Marci 7. Ut, propterea, et Quia, Ioan. 12. Verum proponam adhuc clarius hanc regulam.

Coniunctiones causales, quia, quoniam, ut, et id genus aliae, non semper in Scripturis sacris designant essendi causam: hoc est, non semper notant unam rem esse alterius causam, aut efficientem, aut finalem, aut meritoriam, sed plerunque ordinem unius sententiae ex altera vel dependentiam, habitudinem, seu consecutionem aut rerum aut sententiarum. Et primum de coniunctione UT videamus. Cum dicit in Scripturis Christus: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: coniunctio UT, causam finalem designat: prohibet enim Christus, ne hoc fine faciamus opera iustitiae, captantes ab hominibus laudem, tanquam mercedem nostrorum operum. Cum aut dicit Scriptura: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Haec aut facta sunt, ut implerentur Scripturae prophetarum. Cum crucifixissent eum, diviserunt sibi vestimenta, mittentes sortem, ut impleretur quod dictum est per prophetam: Diviserunt sibi vestimenta mea. Item: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Oportet haereses esse, ut, qui probati sunt, manifesti fiant. Malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis. In huiuscemodi locutionibus coniunctio UT, non causam finalem, sed consecutionem aut eventum, seu sequelam designat: quemadmodum dicimus: ita evenit, ut putavi. Neque enim Deus homo est, ut agat poenitentiam. Venerunt dies eius, ut moreretur. Post haec factum est, ut moreretur. Praedictarum locutionum sensus est: Haec sic facta sunt, ut implerentur Scripturae. Lex ita subintravit, ut abundaret seu augmentum sumeret delictum: hoc est, ex lege subintrante delictum abundavit. Malum coram te feci, ut iustificeris: id est, iustus et verax appareas in sermonibus tuis. Sic quod dicitur Isaiae 7, de puero Iesu: Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum: significat non quod puer comedet butyrum et mel, eo fine edet, ut sciat reprobare malum: sed quia puer ita comedet butyrum et mel, ut etiam in comedendo sciat reprobare bonum, et eligere malum. Sic Chrysostomus exponit de eventu aut consecutione, non de causa finali illud 1. Cor. 11, Oportet haereses esse inter vos, ut manifesti fiant inter vos, qu probati sunt: sequi enim illud ex haeresibus, non autem proprie in eum finem excitari haereses. Vide Anastasium super illud, Ut implerentur Scripturae prophetarum.

למעך Ut non semper indicat illud propter hoc factum esse, tanquam propter suum finem, sed contra hoc consequens ex illo antecedente, ut si obiurgans dico, age, bibe, ut inebrieris: comede insalubres cibos, ut aegrotes. Io. 12. 38, Ideo non crediderunt, ut impleretur Scriptura. Non effectionem, sed consequutionem. Propter eventum consecutum, Iudas acquisivit agrum, Actor. 7.

Rationales et causales voculae, obtinent aliquando vim concludentium: ut sunt, quia, ideo. Sic aliqui illud 1. Sam. 2, exponunt: Non audierunt vocem patris sui, quia voluit eos Deus perdere: pro, ideo. Psal. 116. Credidi, quia: id est, propterea locutus sum. Simile exemplum habes et Ioan. 15, Vos dixi amicos, quia quaecunque audivi a patre, nota feci vobis: ubi vox Quia, nullo modo causam efficientem rei, sed tantum probationem sententiae ab effectu indicat: posset vero non male etiam conclusive exponi.