CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 398906 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/398906.

Nodus 398906 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE NEGATIONE ET AFFIRMATIONE.

Negatio semel posita, etiam in sequentibus membris repetenda est: de qua re in Syncategorematibus dixi. Levit. 10, Et non moriemini, in totam synagogam irascetur: pro, neque in totam synagogam irascetur Deus. Non iurabis in nomine meo mendaciter, et pollues nomen Dei tui, Levit. 19, pro, nec pollues. Non enim sepulchrum confitebitur tibi, mors laudabit te. pro, neque mors laudabit te.

Negatio geminata non affirmat, aut semet destruit, ut apud Latinos. Ex. 14 , An quod non non essent sepulchra. Id multo magis fit in novo Testamento ob Graecam consuetudinem, quibus duae negativae intendunt negationem: tametsi et Latinis id aliquando usuvenit, ut monet Erasmus in primo de Copia.

Quod negatio, sicut et alia indeclinabilia interdum per traiectionem non suo loco posita sint, dixi in capite de Syncategorematibus. Non videbit me homo et vivet. pro, videns me non vivet. Non videbitis bovem et agnum proximi aberrantes, et abscondes te ab eis, Deut. 22, pro, si videris, non abscondas te, aut simules te non vidisse. Quoniam non cum mortuus fuerit, accipiet quicquam, Psal. 49, pro, cum morietur, nihil accipiet secum. Non honorabiles sunt sapientes, Iob 35. pro, honorabiles non mox sunt sapientes, non propterea caeteris sunt sapientiores, quia sunt honoratiores. Rom. 1, Non ut Deum honoraverunt: id est, ut Deum non honoraverunt. Nemo est qui fecerit virtutem in nomine meo, et porerit cito maledicere. Ioan. 6, Non Moses dedit vobis illum panem caelestem, sed pater. Illud non, referendum est ad panem, quod videlicet manna Mosis non vere fuerit panis caelestis, sed ille quem pater dedit, nempe filius ipse.

Negatio contrariae sententiae aliquando vehementior est, quam simplex alterius affirmatio, sicut et apud Latinos, uti Erasmus in Colloquiis testatur, affirmans, quod sensum amplificet. Psalm. 18, Non sunt infirmata vestigia mea: id est, validissime sunt firmata. Psalm. 78, Non pepercit a morte animae eorum: id est, certo eam ac severiter in exitium dedit. Sic, Non confundetur, Non pudefacit, Nec ego te damno, etc. Vide Hyperbolen et Miosin.

In hunc sensum Theologi solent docere, negativa Dei praecepta vehementiora esse, pluraque complecti affirmativis. Et Dialectici dicunt, negationem potentius tollere, quam affirmationem affirmare.

Negatio, sicut et affirmatio, simul etiam suam antithesin complectitur: neque enim possibile est, contraria simul esse vera: quare negans unum contrarium, locum alteri relinquit. Sic in praeceptis Scriptura prohibens habere deos alienos, praecipit unum solum ac verum Deum coli: prohibens furtum, mendacium aut homicidium praecepit contraria opera ac virtutes.

Negatio vel praeposita vel postposita signo universali, non facit particularem propositionem. Non omnis, omnis non, idem valent quod Nullus. Non iustificabitur ex operibus legis omnis homo, est idem quod nullus. Nisi abbreviati dies illi, non servaretur omnis caro: de qua re et Augustinus ac Caesarius monent.

Affirmatio simplex, sicut et negatio, aliquando diversa, sed tamen vicina excludit negatque. Eo ipso sane, quod aliquis se ac liberos in domo, aut oves in caula concludit, fures, hostes ac lupos excludit. Unius definitio, est aliorum exclusio. In baculo hoc transivi Iordanem: id est, nihil aliud opum aut comitatus habens. In corpore suo venit, in corpore suo exeat: id est, nihil plane aliud secum in sua liberatione exporter, non liberos, non uxorem, aut quicquam aliud. Haec omma gentes quaerunt, subintellige, et non pii homines. Eos qui foris sunt, iudicabit Dominus: igitur non vestrum fuerit in eos inquirere scrupulosius, eosque reformare velle, sed domesticos tantum fidei castigare: 1. Cor. 5.

Sic et negatio unius aliquando diversa affirmat: ut, Non volens iniquitatem tu es. i. volens aequitatem ac iustitiam. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet. i. instaurabit et accendet. Convenit hoc cum eo, quod dixi de praeceptis negativis affirmativa includentibus.

Aliquando et solum silentium, praesertim in Sacris, excludere aut negare res tacitas videtur. Ut cum dicitur, Qui crediderit, salvus erit: idem est ac si diceret, Soli credentes servabuntur. Cum Christus aut propheta dicit: Venite ad me omnes sitientes, aut qui laboratis, et onerati estis: simul illud indicatur, non laborantes, sitientes aut aegrotantes, qui reticentur, non indigere medico. Hoc eo referri posset, quod propositiones suas antitheses una includant.

Verum videndum, ubi hic Hebraismus vere sit, aut non. Falso enim quidam argumentati sunt: Scortatores et adulteros iudicabit. Deus, igitur non magistratus. Sic falso quidam argumentantur ex dicto 1. Thess. 5. Deus non posuit nos in iram, sed in salutem: ergo aliquos alios posuit in iram. Si haec raciocinatio valeret, sequeretur etiam in praecedenti capite: Non enim vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem: quod Deus vocat aliquos ad impuritatem. Verum quod non valeat argumentatio, inde apparet, quia diversae species, non per omnia opponuntur, ut saepe eadem praedicata aut proprietates diversissimis rebus tribuantur, et vicissim diversissima praedicata eidem subiecto: ut, Christus est lapis, petra, vitis, agnus, ovis, pastor, serpens, et leo.

Saepe contra cum Scriptura de aliquo affirmat, vel negat aliquid, non mox de aliis diversis aut contrariis diversum pronunciare censenda est. Potest enim fieri, ut idem praedicatum de diversissimis subiectis recte praedicetur. Ut 1. Cor. 5, Eos qui foris sunt, Deus iudicabit: affirmat de illis qui foris sunt. i. de Ethnicis, quod eos Deus puniet: non negat aut de iis, qui sunt intus. Affirmat item Deum illos puniturum, non negat de magistratu. Sic Matthaei 12, Peccatum in Spiritum sanctum non remittitur, nec in hoc, nec in futuro seculo: non affirmat Christus, quod alia peccata remittentur etiam in futuro seculo, aut quod sit purgatorium, ut Papistae hinc probare volunt. Marcus clarius dicit: In aeternum. Sciendum igitur est, quod cum quid de uno quopiam negatur aut affirmatur, non mox de diversis diversum statuitur. Iudicum 21 iubent interfici omnes mulieres, quae cognoverunt virum, non negant alios aliquos interficiendos esse. Huc referantur multa dicta, quae habent donec, usque aut alias voces metam temporis indicantes. Coruus (sicut habet vulgata translatio) non est reversus, donec siccarentur aquae: negatinterea reversum esse, non affirmat postea rediisse. Matth. 1, Non cognovit eam, donec peperit: negat de eo tempore, non affirmat de posteriore. Huc et alia de Donec referenda sunt. Scortatores et adulteros iudicabit Deus, Hebrae. 13. Duplex paralogismus hinc oriri posset: affirmat enim Paulus, quod Deus castigabit scortatores et adulteros, non negat de aliis sceleratis. Item licet affirmet, quod ipse Deus eos castigabit, non negat tamen, quin ab aliis, utpote a magistratu sint puniendi: sicut quidam Papistici scortationis patroni hinc argumentati sunt. Sic cum Paulus 1. Corinthiorum septimo dicit, bonum esse mulierem non attingere: non dicit ideo malum esse mulierem attingere, ut Papistae hinc ratiocinantur. Utrunque enim bonum est, id est licitum ac commodum, coniugium et caelibatus: utrunque habet sua commoda: aliud tamen alii est convenientius. Quare paulo post dicit, esse bonum. Item, Si quis elocat suam virginem, bene facit, etc. Sic igitur bonum praedicatur de coniugio et casto caelibatu: utrunque bonum est in suo gradu: id est, licitum, et habens sua commoda.

Nazianzenus in concione de filio, annotat, quod in certis quibusdam generibus negationum, ubi quid de una quadam re negatur, non mox diversum quid affirmetur, etiamsi talem quandam speciem praese ferre videantur, non, inquam, in eis quicquam poni, sed tantum omnia negari: veluti si dicas, Christum non esse traditum in mortem propter sua peccata, sed propter nostra: non ideo ponit ullum in Christo fuisse peccatum. Item cum dicit Paulus Tit. 3, nos non esse servatos ex operibus iustis, quae nos fecerimus, sed ex Dei misericordia: non ponit ulla in nobis iusta opera, quibus nostra salus tanquam causa nitatur. Quod exemplum citat ipsemet Nazianzenus eo loco. Sic igitur negat Christus, se venisse ut voluntatem sua faceret: id est, propriam quandam voluntatem a patris voluntate separatam, quam certe nullam habuit. Nam quaecunque in ipso fuit voluntas, sive divina sive humana, distincta quidem fuit in sese a patris voluntate, at non separata, sicut Iudaei imaginabantur: ut qui Christum non intelligerent esse ex Spiritu sancto conceptum, ideoque ab omni peccati labe purum. Sic cum Christus Matthaei 12 inquit: Quisquis locutus fuerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro: stulte raciocinantur Papistae pro suo purgatorio, igitur alia peccata in futuro seculo remitti, cum simpliciter neget, et nihil ponat: sitque sensus, nunquam remittetur, ut ante praecessit, et Marcus exposuit, non remittetur in aeternum.

Aliqua in genere affirmantur, et in specie aut individuo negantur, et contra. Ioan. 7, Queretis me, et non invenietis: id est, in vestris ingentibus calamitatibus desiderabitis et a Deo petetis Meschiam, ut vobis succurrat: sed quia non verum individuum Meschiae quaeretis, ideo vestris votis frustrabimini, frustra a Deo Meschiam opitulatorem flagitantes.

Negatio, teste Erasmo super Marc. 9, saepe non plane removet, sed tantum corrigit: seu dic aptius, cum videatur negare ipsam quasi rei essentiam, negat tantum aliquam eius circumstantiam aut respectum. Marci nono, Qui me recipit, non me recipit, sed eum qui misit me: id est, non tam me quam mittentem, seu non primario me, sed eum, cuius sum minister aut legatus, cuiusque causa potissimum agitur. Omnis enim excipiens regium ministrum, cogitat se in eo ipsum regem aut principem honorare velle. Correctio ergo haec aut negatio respicit proprie gradus, sicut alibi dictum est, voces saepe tantum ratione graduum de reb. dici. Ioan. 5, Non possum ego a meipso facere quicquam: scilicet summo gradu ac pro meo solius libitu, idque in hac functione, ubi nunc tantum ministor sum. Ibidem: Ne putetis quod ego sim vos accusaturus, est qui vos accuset Moses. i. Moyses potissimum ac primario vos accusabit, quia plausibili utcunque specie potestis vos excusare, cur mihi soli meoque proprio testimonio de meipso non credatis, sed cur Mosi, quem tanti facitis, de me testificanti non credatis: hoc vero nulla prorsus specie excusare potestis. Praecipue ergo accusabit Moyses, quia illius causa speciosior est, is vos potentius redarguet, contra eum vos minus excusare poteritis, quod fuerit vobis suspectus, et nescieritis, unde fuerit. Ioan. 6, Descendi de caelo, ut facia non voluntatem meam, sed eius qui misit me: id est, non primario meam, utpote qui nunc alienus minister sim. Sic Ioan. 12, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

Negativae sententiae nonnuquam non simpliciter negant, sed tantum secundum quid; ac nonnunquam secundum eorum hypothesin vel cogitationem, ad quos dirigitur sermo: ut Ioan. 16, Non dico vobis, quod ego oraturus sim patrem pro vobis. Ipse enim pater amatuos, etc. id est, Vos partim ignavia quadam, partim etiam diffidentia non ita crebro ac ardenter oratis ut deberetis, sed cogitatis me abunde pro vobis oraturum. Ego vero vos nihil tale doceo, sed potius iubeo, ut vosmet thronum gratiae accedatis, certo scientes patrem vos benignissime excepturum, faventissimasque aures praebiturum. Illud igitur (Non dico) non simpliciter negat Christus se pro suis orare: sed solum taxat cogitationes discipulorum, qui putabant sufficere, quod ille solus pro eis oret, cum ille nihil tale eis unquam dixerit, aut eos docuerit. Sic negat Christus Ioan. 5 a patre administrari aut iudicari hunc mundum, ita scilicet, ut Iudaei arbitrabantur, qui patrem a filio separabant, cum pater contra non nisi per filium manifestatum in carne, mundum regat. Ergo non simpliciter removetur pater a mundi imperio, sed corrigitur in ea re Iudaeorum error.

Sic dicit Christus, se non venisse ut faceret voluntatem suam, sed voluntatem patris: Io. 2 et 6. Sic dicit hanc doctrinam non esse suam, sed eius a quo erat missus, Io. 7. neutrum simpliciter, sed ex eorum sensu, qul ipsum a patre separabant, quum revera una sit patris et ipsius voluntas ac doctrina. Sic dicit caecum illum aut parentes eius non peccasse, Ioan. 9, hactenus scilicet, ut ab iis peccatis orta esset eius caecitas: cum alioqui et ille et parentes eius peccatores essent, quia homines erant, ut explicatur Rom. 5, et priori Ioan. 1.

Antitheses adhibent vehementius aliquid stabilituri aut etiam declaraturi, ut quod prius affirmarunt, id mox negato eius contrario stabiliant, et contra. Philip. 2, Non arbitratus est rapinam, sed exinanivit semetipsum. Quin et tertio aliquando idem inculcant. Ioan. 1, Confessus est, et non negavit, et confessus est. Ioan. 5, Qui credit, habet vitam aeternam, et in condemnationem non venit, sed transivit a morte ad vitam.

Vel dic, quod Hebraei saepe non solum per alteram contrariam aliquid adseverant, sed etiam per alteram in sensu contrariam destructam illud idem, sive confirmandi, sive declarandi gratia repetunt: ut Gen. 42, Emite nobis frumenta, ut vivamus, et non moriamur. Exod. 9, Quae deprehenduntur in agro, nec erunt collecta sub tectum. Isa. 3, Peccatum suum indicarunt, et non celarunt. Ioan. 1, Confessus est, et non negavit, et confessus est. Exo. 12, Omne fermentum non comedetis, in omnibus habitaculis vestris infermentatum comedetis. Galat. 5, In libertate igitur, qua Christus vos redemit, state, et ne rursus iugo servitutis implicemini. Ibidem: Spiritu ambulate, et carnis concupiscentiam ne perficiatis. Iudic. 11 Et tantum illa unica, non erat ei vel filius vel filia. Ierem. 20, Maledicta sit dies, in qua natus sum: et dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. Deut. 32, Popule stulte et non sapiens. 1 Cor. 1, Ut idem dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sed sitis consolidati in eadem mente. Ioan. 1, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso nihil factum est.

Talis Antithesis, sed tamen tantum duplicata, ter quasi cohaerenter in tribus versiculis 15, 16 et 17, cap. 3. Ioan. iteratur: Ut qui credit non pereat, sed habeat vitam aeternam. idem denuo ac tertio ait. Non enim misit Deus filium in mundum, ut condemnet mundum, sed ut servetur mundus per eum.

Affirmare solent interdum aliquid sola contrarii constanti negatione per Liptoten. Roman. 4, Non factus imbecillus. pro, fortissimus factus fide. Non pepercit animalibus. Quae consuetudo loquendi etiam Latinis nota est.

Comparatio interdum negat et contra: ut, Dilexerunt magis tenebras, etc.

Observetur et illa Regula, quod cum duae praepositiones ita apponuntur, ut altera sit negativa, altera affirmativa, non semper simpliciter altera pro negativa accipienda est: sicut nec altera pro affirmatitia simpliciter, sed utraque κατὰ τὶ , et comparative: ut de priori, Noli vocare divites. Sic forte, Iacob dilexi, Esau odio habui: id est, multo magis dilexi Iacob quam Esau, utpote in quem ab hoc primogenituram transtuli. Sed dixi commodius de hoc loco in Synecdoche. Sic, Bonum est homini, ut alligata mola asinaria, abiiciatur in profundum. Dicit simpliciter bonum esse hominem submergi, cum bonum non sit, sed respectu tantum aliquo, habita comparatione ad maius malum, nempe ad scandalum et eius poenam: iuxta illam Aristo telicam regulam, quod minus respectu maioris sit bonum. 1 Tim. 2, Mulier est decepta, non vir: id est, prius ac magis. Simpliciter dicitur, quod secundum quid intelligendum est, nempe de initio temporis.