CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 398754 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/398754.

Nodus 398754 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE VARIA PERTURBATIONE VERBORUM, SENTENTIARUM AC RERUM.

In sententiis efferendis plerunque debet esse aliquis ordo vocum. Nam licet non plane semper necesse est praecedere substantivum, postea sequi adiectivum: aut prorsus pueriliter, primum ponere nominativum, postea verbum, et postremo casum sequentem: tamen est in omnibus linguis quidam modus collonandarum vocum, qui si non observetur, oratio fit tum valde obscura, tum etiam male sonans, aut auribus molesta. At in hac lingua est multiplex Synchysis seu perturbatio non tantum vocum, sed et sententiarum. de qua re hic paulo prolixius annotabo.

Voces, praesertim adiectiva et pronomina aliquando aliis adiuncta sunt, quam quibus adiungi debebant, unde oritur obscuritas. Psal. 80, Propinasti nobis in lachrymis mensuram: pro, lachrymas in mensura, mit voller mass. Psal. 37, Melius est parum iusti, quam opulentia multorum impiorum. Clarius erit si dicas, quam multa opulentia impiorum. Vox Multus, adiicienda opulentiae, tribuitur hominibus habentibus opulentiam. Sic credo et illud Christi exponendum esse: Nonne vos pluris estis, quam passeres multi: pro, multo pluris estis quam passeres multi. Nisi quis pronomen Vos distributive intelligat, pro singuli vestrum. Neque enim multos homines cum multis passeribus confert, sed vel unum cum innumeris, vel vult infinitam esse distantiam aut praestantiam hominum prae brutis. Sic supra de Pronominibus dixi. Tale est illud Virgilii Eclo. 9. Usque ad aquam et veteris iam fracta cacumina fagi: pro, usque ad veterem fagum iam fracta cacumina habentem. Possent tales locutiones aliquo modo ad Hypallagen referri. Dixi de eis supra in capite de Syncategorematibus et Synecdocha.

Nec tamen sola Syncategoremata, Nomina et Pronomina, aut etiam singulae voces, suo loco mota reperiuntur, sed nonnunquam etiam aliae partes, atque adeo etiam plures voces simul iunctae, integraque commata aut cola non suo loco posita reperiuntur: cuius generis aliqua exempla huic Regulae aut admonitioni subiiciam, ut tanto clarius liqueat quod dicitur. Et filius octo dierum circumcidetur in vobis, omnis masculus, Gen. 17, pro, omnis masculus octo dies natus circuncidetur in vobis, aut ex vobis genitus. Palea non datur servis tuis, et lateres dicunt nobis facite, Exod. 5, pro, et dicunt nobis, Facite lateres. Loco ad habitandum te praeparasti, Exod. 15, pro, loco, quem praeparasti ad habitandum te. Manus super thronum Iah, Exod. 17, pro, manus Iah super thronum suum: id est, iuravit Iah Dominus super thronum suum. Qui immolaverit diis, occidetur, praeterquam Domino soli, Exod. 22, pro immolans diis, praeterquam Domino soli, occidatur. Quia est operim entum eius ipsum solum, Exod. 22, pro, quia ipsum solum est operimentum eius. Et latitudo quatuor cubitorum cortinae unius, Exod. 26, pro, latitudo cortinae unius quatuor cubitorum. Suffimentum quod facies, secundum compositionem eius non facietis vobis, Exod. 30, pro, non facietis vobis suffimentum iuxta compositionem illam, quam mihi facies. Ier. 14, Quod fuit verbum ad Ieremiam, pro, verbum quod fuit ad Ieremiam. Quicunque fuerit immundus super anima, aut fuerit, etc. ex vobis, Num. 9, pro, quicunque ex vobis. Manus eius sinistra mittens sese et dextra eius ad malleum laborantium, Iud. 5, pro, manus eius ad clavum et dextra eius ad malleum laborantium miserunt sese, pro, arripuerunt. Ad Chitin surge transeas, Iesa. 23, pro, surge et transeas in Chitin, id est, in Graeciam vel Italiam. Quod fuit verbum Iehova ad Ieremiam, Ier. 46. Et octo gradus, gradus eius, Ezech. 40, pro, et gradus eius octo gradus erant.

Inter duo substantiva ita coniungenda, ut alterum poni debeat in genitivo, quod quasi accidentis aut possessoris locum obtinet, fit saepe commutatio, ut id quod rem possessam aut quasi quandam substantiam notat, ponatur in genitivo. Qua de re plenius in constructione Nominum dictum est. ut, Non deficiet hydria farinae, 1 Reg. 17. pro, farina hydriae, aut quae continetur in hydria. Nam hydria non potest deficere, ut maxime evacuetur. Israel sectatur legem iustitiae, et ad legem iustitiae non pervenit, Rom. 9. pro, iustitiam legis. Nam ad legem quidem perveniebat, quae erat proprie in ore et memoria eius, teste Mose: sed ad eius iustitiam pervenire eamve praestare nequibat.

Praedicata aut Epitheta aliquando non suis subiectis, sed adiunctis aut vicinis tribuuntur: praesertim autem quae subiecto conveniunt, nonnunquam ad accidens transferuntur. Utor autem hic voce Accidentis improprie de omni eo quod quoquomodo alicui subiecto adiungitur, ut supra in constructione Nominum exposui. ut Isaiae 1, Si peccata vestra erunt sicut coccinum, sicut nix albescent: id est, si vos ipsi ob peccata rubebitis, aut maculati eritis, lavabimini et dealbabimini aspersione sanguinis agni Dei. Tribuitur id peccatis seu accidenti, quod convenit subiecto seu substantiae. Homo enim rubet aut maculatur peccatis, et vicissim liberatur aut abluitur a peccatis, ut sit candidus. Non autem ipsa peccata rubent aut albent. Sic saepe propitium esse peccatis alicuius, id est, alicui homini. Deus enim non peccatis, sed peccatori fit propitius. 1 Sam. 2, Arcus fortium fractorum, pro, arcus fortium est fractus. Exod. 25, Pelles arietum rubricatorum, pro, pelles arietum rubricatas aut rubro tinctas. Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, pro, super ipsos homines iniustos. Non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti, ut supra docui. Sic Rom. 13, Magistratus est terrori bono aut malo operi: id est, ipsis bonis aut malis hominibus seu operantibus. Non enim furta, sed fures suspendit magistratus. Sic Ovid.

In nova fert animus mutatas dicere formas Corpora: pro, in novas fert animus mutata dicere formas corpora. Sic Iob. 15, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos dies ac annos. Evangelium praedicatum est mortuis, 1. Pet. 4. id est, hominibus vivis, quibus postea mors accidit. Tribuitur ergo id accidenti, quod substantiae est. Sic Matth. 8, Confestimque fuit mundata lepra eius: id est, ipse fuit mundatus a lepra. Sicut in praecedenti de hominis mundatione dicitur: sic saepe mundari sanguines aut peccata reperitur. Et Deus dicitur irasci aut propitius fieri alicuius peccatis, cum ipsis hominibus peccantibus fiat iratus propter peccata, et propitius condonatis peccatis.

Sic quoque pronomina affixa interdum adduntur accidenti. Idola argenti sui, quae erant addenda subiecto, nempe homini, cuius sunt idola: dicendum enim fuisset, Abiiciet homo idola sua argentea.

Contra etiam nonnunquam praedicata debita accidenti, tribuuntur subiecto. Geneseos 5, Hic consolabitur nos, aut quietem nobis pariet a terra quam maledixit Deus: id est, a maledictione terrae. Quam speciosi pedes Evangelizantium pacem, Isaiae 52, Roman. 10. De tali homine gloriabor, de me non gloriabor: id est, de tali Dei beneficio ac aliis mihi praestitis, 2. Corinth. 12. homo ponitur pro beneficiis homini praestitis. Sic dicitur, Israel recordatus est Mosis et dierum antiquorum: id est, Dei et eius mirabilium operum ac beneficiorum Mosi et populo veteri praestitorum. Sic saepe legitur, Propter David et propter Abraham, cum intelligantur promissiones illis datae. Monile aureum in naribus porci, est mulier formosa carens intelligentia: id est, pulchritudo in muliere stulta. Tribuitur id mulieri aut subiecto, quod eius accidenti, id est, formositati, tribuendum est.

Sic et in vicinis correlativis aut quoquomodo coniunctis personis aut rebus persaepe ea ad alteram transferuntur, ut alteri tribuuntur, quae proprie alterius sunt, ut alibi quoque annotavi. Marci 9. Hoc genus daemoniorum non potest exire, nisi tantum in ieiunio et precatione: pro, homines non possunt tales daemones eiicere aliter, quam per preces et ieiunium. Anima mea discessit e pace, oblitus sum boni, Thren. 3, pro, divinitus privata est pace ac bono. Sic Christus non potuit facere miracula: id est, homines non fuerunt capaces eorum ob suam incredulitatem. Sic parcere virgae dicitur, qui parcit natibus puerorum. Aperti sunt oculi amborum, Gen. 3. de quo prius.

Convenit aliquo modo haec Regula cum illa de Deo correlativo. Huius generis exempla plura sunt in hoc capite de vocum transpositione. Sic est illud Virgilianum: Non possis summum aera arboris vincere sagitta: id est, summum cacumen arboris.

Aliquando transponuntur praedicatum in subiectum, et contra: ut, Oves meae vocem meam audiunt, pro, audientes meam vocem, sunt oves meae. Tametsi et ille alter sensus sit verissimus et utilissimus. Cum enim omnes velint esse oves Dei, Christus discernit suas veras oves ab hircis ea nota, quod verae oves audiant verbum Dei, falsae contemnant. Qui diligit me, servat sermonem meum, Ioan, 14, pro servans sermonem meum diligit me. 1 Cor. 12, Nemo loquens bono spiritu, dicit Iesum anathema, pro, nemo dicens Iesum anathema, bono spiritu loquitur. Prius ponendum est signum, deinde res significata, quasi dicat, ex hac nota colliges hoc, ex illa aliud. Ibidem et, Nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi spiritu Dei, pro, Iesum esse suum Dominum. Seu, Nemo potest Iesum pro suo Domino agnoscere ac confiteri, nisi ex Spiritu sancto. Iesus positum est ibi subiectum, et Dominus praedicatum. Vel, Qui dicit Iesum anathema, malo spiritu loquitur. Sic Psalmo 1, Beatus vir, qui non abiit in via peccatorum: pro, Is, qui non abit in via peccatorum, beatus erit. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: pro, Quicunque habet remissionem peccatorum, erit beatus. Sic saepe beatitudo in subiecto ponitur, cum rectius in praedicato poneretur, tametsi interdum ita sint convertibilia subiectum et praedicatum, ut non referat magnopere utrum in subiecto aut praedicato ponas. Psal. 5, Sepulchrum apertum est guttur eorum, pro, guttur eorum est sepulchrum patens, aut os eorum est simile sepulchro pleno cadaveribus, et patenti. Psal. 111, Confessio et magnificentia est opus eius, pro, opus eius est laudabile et magnificum. Sic Ioan. 1, Deus erat verbum, pro, verbum erat Deus. et 4. Spiritus est Deus, pro, Deus est spiritualis essentia. Proverb. 12, Fatuus statim prodit iram suam. Qui autem dissimulat iniuriam suam, callidus est: pro, callidus, vel qui callidus est, dissimulat iniuriam. Vult enim indicare naturam fatui et astuti, seu utrunque definire.

Talia sunt et illa exempla Amos 9, Pertinget arans ad messorem, et calcans botros ad trahentem semen, pro, messor pertingit ad arantem: id est, tanta erit copia frumenti, ut eius collectio sit se extensura usque in autumnum, cum iam ad alterius anni proventus arandum et serendum esset. neque enim copiam laboris seu arationis promittit, quae facile haberi potest, sed copiam messis, quae diu occupabit agricolas. Ezech. 14, Sicut est iniquitas quaerentis, sic propheta erit. Dicendum potius, Sicut est iniquitas pseudoprophetae, sic consulentis eum. Non enim pseudoprophetae, sed auditorum aut consulentium eum, peccatum exaggeratur, quod non minus erunt rei, quam ipsemet seductor. Amos 9, Vocate agricolam ad luctum et planctum, ad scientes lamentum: pro, Vocate peritos lamentandi aut praeficas ad luctum. Tametsi hoc videatur esse Hypallage. Sicut et illud Rom. 15, Ab Ierosolymis usque in Illyricum impleni Evangelium: id est, omnia implevi Evangelio.

De huiusmodi transpositionibus vocum dicit Aristoteles in libro de Interpretatione, et utrunque ius Caesareum ac Pontificium, nomina et verba transposita idem significant. Cuius tamen rei est modus aliquis. Nam transpositio vocum non raro valde mutat sensum.

Variae sunt omnino huiusmodi transpositiones, crebro in Hyperbata aut Σύγχυσιν , aliasque figuras excuntes. Quare non raro simplex oratio per inversionem intelligenda est. ut. Sam. 22, Qui quaeret animam meam, quaeret et tuam: pro, qui quaeret animam tuam, quaeret et meam. Illud enim incutit timorem, si ex periculo Davidis crescat periculum sacerdoti profugo, hoc vero sacerdoti consolationem affert, si dicat David, adeo eum sibi fore curae, ut se incolumi, nemo eum sit laesurus, nec se suae vitae in eius periculo propulsando parsurum, Ioan. 7, Nemo facit aliquid occulte, et vult ipse propalam esse. pro, Nemo volens innotescere aut inclarescere, occulte sua miracula aut praeclara facta facit. Quare si et tu vis innotescere Israeli pro Meschia, abi Hierosolymam ad Pascha ad illam frequentiam clarorum et sapientum, ac ibi tua miracula facito, non hic in angulis et locis ignobilibus te nobis imperitis iactato. Prius enim est finis, velle inclarescere, postea media eo tendentia, nempe miracula. Sic Ioan. 10, simili inversione definitur fur et bonus pastor: Amen amen dico vobis, qui non intrat per ostium in stabulum ovium, ille fur est, et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium: pro, fur est is, qui alio aditu irrumpit, etc. Sed verus pastor intrat per ostium. Marci 6, Pharisaei et Iudaei nisi crebro lavent, non comedunt: pro, non comedunt, usi semper prius lavent.

In hisce omnibus transpositionibus partim clarior erit sensus positis vocibus suo loco, partim etiam verior et utilior.

Nec tantum voces ac sermo interdum invertitur, sed et sensuum ac rerum ipsarum ordo nonnunquam per Hysteron proteron, vel Hysterologian pervertitur: ut Psal. 7, Ecce parturit iniquitatem, et concepit dolorem, et peperit mendacium: prius ponit parturitionem quam conceptionem. Sensus aut est, Impios concipere, id est, cogitare, et parturire: id est, conari iniusta et noxia: et denique irritum fieri ipsorum conatum.

Crebro sane ista figura Hysteron proteron in narrationibus praesertim admittitur. Est aut haec figura talis, cum ea, quae vel natura, vel etiam ratione temporis, quo acciderunt, aut denique ob intellectum auditoris prius ponenda essent, posterius ponuntur: aut contra, quae posterius, prius. Prioris seu neglectae intelligentiae aut perspicuitatis exemplum sit illud Genes. 6, ubi prius de arca praecipitur, quam dilunium futurum praedicatur. Est aut quidem naturae ordine prius navis quam navigatio, priusque arca fabricanda fuit quam diluvium veniret: sed intellectus ratione de diluvio prius dici debebat quam de arca, ut Noe constaret, cur Deus arcam fieri praeciperet. Quorsum enim opus est structura arcae in terra arida procul a mari, si talis submersio mundi futura ignoretur? Prius ergo periculum aut malum narrandum est, postea demum remedium ei opponendum. Textus hoc modo habet: Finis universae carnis venit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis levigatis, mansiunculas in arca facies, et bitumine linies extrinsecus et intrinsecus, et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius. Ostium aut arcae pones in latere deorsum, coenacula et tristega facies in ea. Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, et interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum, et universa quae in terra sunt, consumentur: ponamque foedus meum tecum, et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum, et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.

Quod si perspicuitati consulendum sit, ordinandus erit ille locus hoc modo: Finis universae carnis venit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum. Et ego disperdam eos cum terra. Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum, et universa quae in terra sunt, consumentur. Ponam vero foedus meum tecum. Fac igitur tibi arcam delignis lenigatis, mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus, et sic facies tam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius. Ostium aut arcae pones in latere deorsum, caenacula et tristega facies in ea, et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum, et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.

Innumera plane sunt huius figurae exempla, quae imperitos et negligentius legentes perniciose perturbant, de quibus aliquid etiam in capite de Narratione et Anticipatione dicetur.

Est etiam illa perturbatio sensus crebra, cum rationales aut causales particulae non suis colis aut membris apponuntur: ut Ioan. 12, Ideo non potuerunt credere, quia rursus dixit Esaias, Excaecavit oculos eorum, induravit cor eorum: id est, quia excaecati fuerunt tum originali peccato, tum etiam nova induratione, ac reprobo sensu divinitus ob eorum peccata permisso. Ideo non potuerunt credere, et ideo etiam Isaias praedixit talia de eis, scilicet esse et fore eos caecos ac incredulos. Non prophetia Isaiae in causa est, sed res ipsa aut morb. eorum ab Isaia praedictus. Is morbus etiam est causa prophetiae. Sic et Io. 6, narratio miraculosae traiectionis et agnitionis eius miraculi per Hysteron proteron perturbata est. Textus habet hoc modo: Illi ergo homines cum vidissent, quod Iesus fecerat signum, dicebant: Hic est vere propheta ille qui venturus est in mundum. Iesus ergo cum cognovisset, quod venturi essent ac rapturi ipsum, ut facerent ipsum regem, secessit iterum in montem ipse solus. At ubi iam vespera esset, descendunt discipuli eius ad mare, et conscensa navi venerunt traiecto mari ad oppidum Capernaum: iamque tenebrae erant, nec venerat ad eos Iesus: mare autem vento magno flante, intumescebat. Cum remigassent ergo ferme stadia vigintiquinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare, et appropinquantem navi, ac timuerunt. Ille autem dicit eis: Ego sum, ne timete. Voluerunt ergo recipere eum in navim, et ilico navis erat in terra, ad quam ibant.

Postero die turba quae stabat trans mare, vidit, quod navicula alia non esset ibi, nisi una illa, in quam ingressi fuerant discipuli eius, et quod non introiisset cum discipulis suis Iesus in naviculam, sed soli discipuli eius abiissent: aliae vero supervenerunt naviculae a Tiberiade iuxta locum, ubi comederunt panem, postea quam gratias egisset Dominus. Cum ergo vidisset turba, quod Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt et ipsi naviculas, et venerunt Capernaum, quaerentes Iesum. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi quando huc venisti? Respondit eis Iesus, et dixit, etc.

Hic videmus, prius narrari, quod vulgus, reperta unica navicula prope Capernaum, in qua soli Apostoli sine Domino transfretaverant, animadverterit, et miratum sit Christum sine navi ultra stagnum nenisse, quam quod illud vulgus eum sit consecutum, aut ultra stagnum repererit. Ordo autem hic esse videtur, post miraculum saturatorum tot millium, vident omnes Christum ablegare protinus in unica navi discipulos ultra stagnum, et eum solum remanere ibi. Vesperi ergo in loca commoda quietis somnique causa dilabuntur. Mane denuo in eundem locum conveniunt, et Christum quaerunt, eoque non invento suspicantur Christum aliqua alia scapha Apostolos consecutum esse: quare mox studio quaerendi eum suis cymbis traiiciunt stagnum, sequentes Apostolos, ubi eum cum illis reperiunt: cumque cernunt nullam ibi esse aliam navem praeter suas, nisi eam, in qua soli Apostoli sine Domino traiecerunt, mox coniiciunt eum miraculose stagnum pertransisse, ideoque ex Domino una cum aliis, qui undiquaque confluxerant, quaerunt, quomodo eo venerit, cupientes sibi id miraculum exponi. Primum vident Iudaei Apostolos traiecisse sine Christo: deinde quaerunt eum in loco facti miraculi: postea traiiciunt stagnum, quaesitum eum apud Apostolos: quarto reperiunt eum ibi, et videntes unicam naviculam ibi esse, in qua soli Apostoli traiecerant, ratiocinantur eum miraculose transiisse: quinto mirantur id factum, et quaerunt ex Christo, quomodo traiecerit.

Talis rerum inversio est et in hisce exemplis narrationum. 1 Sam. 6. Conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea, holocaustum Domino: Levitae aut deposuerunt arcam Domini. Primum oportuit arcam deponi de curru, postea currum conscindi in ligna, tettio superimponi lignis vaccas in sacrificium Domino. Sic et 2 Par. 32, prius narratur caedes profugi Sennacherib a propriis filiis in templo patrata, postea liberatio Ezechiae, cum Ezechias sit prius ab eo liberatus, nempe cum angelus eius exercitum contrucidavit. Sed voluit scriptor prius pertexere historiam Sennacherib, cum breviter adiicere posset, quid illi acciderit, quam ad Ierosolymitanos et Ezechiam transiret. Tale est illud Isaiae 30, Tulerunt iumenta per viam Australem: cum propheta antea dixisset, se scire, quomodo usque Zoanam et Hanasam penetraverint, iam redit ad itineris descriptionem, id quod Hebraeis familiare est. et Psal. 23, Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo: prius enim Dominus miserando iustificat impium, postea benedicendo coronat iustum. Exod. 14, Iunxit ergo currum suum, et omnem populum suum sumpsit secum: id est, assumpto toto exercitu conscendit currum.

Inter turbatas locutiones aut sententias numeretur sane et Hypallage, quae non est rara in sacris Literis. Prov. 7, Vadit post meretricem, sicut bos ad mactationem, et compedes ad castigationem stulti: id est, sicut stulti ad castigationem compedum. Iud. 1, Civitatem miserunt in ignem. pro, ignem in civitatem. Simile exemplum est 2. Reg. 8. et Psalm. 74. 2 Reg. 5, Ecce misi ad te Naaman servum meum, ut colligas eum a lepra sua. pro, lepram a Naaman colligas aut auferas. Iob 7, Non agnoscet eum amplius locus eius. pro ipse locum non agnoscet. Eiusdem 18, Et apprehendet in calcaneo laqueum. pro, laqueo apprehender calcaneum eius. Iob 17, Cor eorum abscondisti ab intellectu. pro, intellectum ab eorum corde: fecisti, ut carerent communi sensu, non intelligerent, quae alii norunt.

Est quoque Hypallage quaedam constructionis. Ioh. 19, Qui vidit testatur: clarius esset, si diceres, Qui testatur, is hanc rem ipse coram vidit, spectavit, etc. Sic Ioan. 8, Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Non est quaestio an audiant, sed an sint ex patre Deo aut diabolo, ideo in conclusione rectius fuisset dicere: Propterea vos nequaquam ex Deo estis, quia verbum eius non auditis. Sic illud Ioan. 9, Quis peccavit, hic aut parentes eius, ut hic caecus nasceretur? clarius esset, si diceretur, Ob cuius tandem peccatum, suumne an parentum hic caecus est natus? Quaeritur aliud, quam quod proprie ac clare dicitur. De quo in capite Interrogationum.

Syncategorematum transpositiones aut traiectiones, quae vel maximi momenti sunt, supra in capite Syncategorematum aut partium indeclinabilium expositae sunt, tametsi et in hisce nunc quaedam sint subindicatae.

In istis multiplicibus vel verborum vel sententiarum, vel denique rerum perturbationibus diligenter videndum est, quae nam cum quibus coniungenda sint, ne a vero sensu aberremus. Exemplo sit nobis unus versiculus Hebr. 2, qui sic ad verbum sonat: Illum aut modicum prae angelis imminutum cernimus, Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei prae omnibus mortem gustaret. Ubi legitimus sententiarum ordo est: Cernimus illum Iesum gloria et honore coronatum, qui modicum prae angelis fuit imminutus ob passionem mortis, ut gratia aut beneficio Dei erga nos pro omnibus mortem gustaret. Ubi videmus mirificam tum perspicuitatem tum certitudinem utilissimae sententiae accedere, recte inter se distributis ac connexis eius membris.