CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 398509 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/398509.

Nodus 398509 in documento flacius-m-clavis-2.xml


ALLEGORIA.

Allegoriam supra diximus esse continuatam Metaphoram. Verum in Theologia etiam aliquando ad Allegoriam traducuntur, quae primum recte ac utiliter ad literam, et ut verba sonant, accipiuntur et exponuntur. Quare etiam aliter solet definiri, nempe cum res, facta, aut sententiae praeter nativum intellectum, porro ad aliquam piam doctrinam fidei aut morum traducuntur. Sed et illa priore forma Allegoriarum seu longo ductu Metaphorarum plurimum utuntur. Matth. 3, Iam vero et securis ad radicem arboris posita: omnis igitur arbor non faciens fructus excindetur, et in ignem proiicietur. Et mox: Cuius ventilabrum est in manu eius, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleam autem exuret igni inextinguibili. Talibus Similibus et Allegoriis saepe sine omni applicatione aut declaratione utuntur.

Porro quadruplices faciunt Allegorias, historiae, facti, sermonis, et sacramenti: nempe cum vel historiae, vel sermones, vel facta aliter exponuntur, quam nativus sermonis sensus est, ut aliqua moralis doctrina inde extruatur.

Quia vero magna est vicinitas, praesertim in sacris Literis, Allegoriae et Typi: ideo in tractatu De ratione legendi sacras Literas, ordine discussum est de alterius cuiusdam docti sententia: primum, quid ista duo sint, et quomodo a sese invicem differant: deinde, ubi et quando loca Scripturae allegorice exponere conveniat: tertio, quaenam sit ratio apte tales interpretationes colligendi: ac postremo, quis usus sit talium Scripturae tractationum, seu quatenus valeant, an admittendae sint. Vide ibi prolixam explicationem. Illud igitur tantum nunc adscribam, quod Phalereus monet, Allegorias sua obscuritate mysteriis convenire, quia incutiant metum et quasi religiositatem quandam: quo consilio etiam obscura adyta ceremoniis fabricari. Habent Allegoriae et eam proprietatem, quod tum excitant studium inquirendi verum sensum, tum delectant, postquam intelliguntur ob repertam quasi absconditam gemmam: tum denique hisce rationibus sensum altius memoriae infigunt.