CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-05+02:00. Nodus 398487 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/398487.

Nodus 398487 in documento flacius-m-clavis-2.xml


15 Dicitur insuper poenitentia duci: veluti Gen. 6 legimus: Poenituit Dominum, quod fecisset hominem, et dolore tactus est in corde suo: non quod consilium vel propositum mutet corrigatve, quomodo solent homines: sed quod in operibus suis aliquid aliter facere eum deprehendamus, quam ante fecerat: veluti cum percutit et plectit, quosantea beneficiis cumulaverat. Quam quidem vicissitudinem ac mutationem non affectu aliquo Deus inducit: sed ab aeterno praevidit ac definivit. Ab aeterno autem et immobili voluntate, cum semel de omnibus quae perfici unquam debent, statuerit, intelligi sane non potest, propositi vel consilii mutationem in ipso locum habere.