CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 398309 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/398309.

Nodus 398309 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE METAPHORIS.

1 Sicut in omnibus linguis, ita et in hac multae sunt Metaphorae: ut, Adeps passim pro opulentia ac potentia: Vallis tenebrarum, umbra mortis tenebrae, profunda, pro rebus tristibus et adversis: sicut contra lumen et lux, prolaetis. Vermis et ignis impiorum, pro mala conscientia. Fermentum ponit Christus et Paulus pro falsa doctrina, et etiam pravis moribus. Contra Azymum panem Scriptura pro syncera doctrina, fide ac moribus ponit. Sic Roman. 8, Corpus ac caro, pro veteri homine, Spiritus pro novo. Dentes ac maxillae, item brachia, pro petentia. Sic Torrens Isa. 10, pro afflictionibus huius vitae, et Bibere, pro participare. Calix, pro suo dimenso aut parte crucis ac miseriarum, aliquando etiam bonorum. Calix autem salutis dicitur, quia afflictiones saepe sunt salutares, praesertim piis. Sic Dominus dicitur nostrum praesidium, petra, arx.

2 In Metaphoricis significationibus omnino id videndum est, ut non solum ex aliis scriptoribus aut etiam locis metaphoricas vocum notiones addiscamus, sed etiam ipsarum rerum naturam, tum a quibus fit translatio, tum et ad quas fit, diligentissime pernoscamus, et quam similitudinem ac convenientiam earum rerum, et quatenus vox sit ab alia re ad aliam translata, expendamus ac animadvertamus. Ut si intelligere vis, cur vel Christus vel satan Leo dicatur: oportet te animadvertere, in quanam proprietate Leo cum Christo aut cum satana conveniat. Commune autem est ei cum Christo fortitudo, magnanimitas et victoria: cum satana vero ferocitas, crudelitas, et caedes hominum.

3 Verum ut tanto melius intelligatur haec utilis admonitio, etiam paulo aliter hanc eandem Regulam proponam. In huiuscemodi Metaphoris debet quisque sacrae Theologiae studiosus occupari, aut solicitus esse, non ut discat a Grammaticis tales multas vocabulorum aequivocationes aut significationes: sed ut ab eisdem Grammaticis intellecta re proprie significata, secundum vocabulorum vires atque originem, attendat eiusdem rei proprietates, conditiones, qualitates et actiones. Et ex illis secundum similitudinem aliquam inventam, quaerat propositae scripturae sensum, considerans in eodem Scripturae loco priora, extrema et media. Exempli causa: Dives a divo appellatur, eo quod dives quasi Deus nihilo indigere videtur. Hinc divites in Scripturis appellantur in malam partem, elati, inflati, superbi, abundantes flatu suo, qui sese beatos aestimant, cum fruuntur bonis huius mundi, aut qui sibi nihil iustitiae deesse putant: quemadmodum Pharisaeus, de quo in Evangelio. Et ideo neque esuriunt neque sitiunt iustitiam, aestimantes sese non indigere vero pane, qui est Christus, tentantes se fieri iustos suis viribus, suisque meritis et operibus. Econtrario pauperes spiritu appellantur.

4 Haec diligentia cum in omnibus aliis vocabulorum significatis, praesertim figuratis, probe expendendis utilis ac necessaria est, tum praesertim in Metaphoris, quae magis sunt arbitrariae caeteris vocabulorum abusionibus. Alias enim aliter vox ab alia re ad aliam plane pro arbitrio utentium traducitur, adeo ut hac ratione quotidie Latina, Graeca, aut aliarum linguarum vocabula novare summa libertate liceat.

5 Porro etsi hoc in omnibus linguis observandum est: tamen multo magis in Hebraea lingua quam alibi, ubi et longius et violentius ac quasi liberius Metaphorae petuntur ac usurpantur, quam in ullo alio sermone. Durarum Metaphorarum exempla sunt haec: Rex veritatis, id est, autor et promotor veritatis. Talem se Christus coram Pilato profitetur. Dux vitae. Act. tertio, id est, autor et dator. Princeps pacis, id est, causa et dator. Isa. 9. Rex gloriae, id est, instaurator gloriae, qua Deus glorificatur, et qua destituntur homines ob lapsum, Roman, tertio, nempe verae iustitiae ac vitae. Dux enim, princeps ac rex proprie respiciunt ad subditos, et non ad bona aut opera, quae parant aut peragunt: proinde mollius diceretur Christus rex aut dux piorum vel filiorum Dei, quam bonorum, quae eis acquirit.

6 Solentuero et ab una voce aut re plures Metaphorae formari, et ad diversas res significandas traduci: ut a Leone ad Christum, ad populum Israeliticum, ad tribum Iuda, ad Deum irascentem et minantem, ad Christum et ad satanam. Potest enim quaevis vox ad omnes eas res significandas transferri per Metaphoram, quas eius proprie significata res sua aliqua proprietate aut indole repraesentat, aut in ea cum illis convenit.

7 Solent etiam metaphorae a pluribus rebus sumi, et ad unicam transferri, idque vel ratione unius alicuius proprietatis, aut etiam plurium, illi insitae. Ut Christus ratione mollis ac benignissimae tractationis credentium iam vocatur pastor, iam gallina, iam mater, quae non possit oblivisci infantis sui: iam vitis fovens palmites, iam tugurium, iam umbra. Rationem vero diversarum proprietatum iam est agnus, iam leo, iam sponsus, iam mercator.

8 Tribuuntur autem Metaphorae tum subiecto aut substantivo, ut si dicas: Leo de tribu Iuda vicit, tum eius epitheto aut praedicato: ut, Christus est Leo: Cor est lapideum, ferreum, aut adamantinum vel carneum, aut denique spirituale, tum etiam verbo: ut, Deus rugiet de Sion.

9 Cum vero Metaphorae ab aliis ad alia ob similitudinem quandam earum rerum transferantur, multaeque proprietates rerum sint, quibus illae iudicari possent similes: diligenter observandum, propter cuius proprietatis similitudinem, et quatenus ac qua ratione, Metaphora facta sit, quo eius significationem cognoscere possimus. Ut Christus dicitur agnus, non propter stoliditatem ovillam (ut putant monachi) sed praecipue, quia olim agnus sacrificabatur pro peccatis, et ut figura agni paschalis intelligeretur, denique etiam propter innocentiam et patientiam. Item, Christus non ideo dicitur fundamentum, 1. Cor. 3, quia (ut hypocritae docent) tantum sit initium quoddam iustitiae ac salutis nostrae: sed quia est quiddam, in quo tota res sita sit. Sic etiam Leo alia ratione Christum significat, Apocal. 5, Vicit Leo de tribu Iuda, nempe ob fortitudinem: alia item ratione diabolum, 1. Pet. 1, nempe ob feritatem, qua ratione et malos homines significat: alia ratione fermentum consideratur, Matthaei 16, Cavete vobis a fermento Pharisaeorum: et 1. Cor. 5, quam Lucae 13, Simile est regnum caelorum fermento. tametsi in utroque loco respiciatur ad illam unam eius proprietatem, quod modica eius particula magnam massam inficiat. Id enim et vera et falsa doctrina et mali mores ac sermones efficiunt. Scriptura aliquoties Iudaeos et praesertim Pharisaeos vocat genimina viperarum, Matth. 3, 12, 23, et Luc. 3. quod non ob eam proprietatem fit, quod sicut vipera marem in coitu interficit, et foetus matris uterum perrodens prodit, sic etiam illi Ecclesiam lacerent ac perdant, ut quidam suaviter philosophantur: sed potius usitata phrasi aut periphrasi, qua eorum prorsus innata malitia seu peccatum originale exprimitur. Sicut foetus viperarum ex utero matris suam malitiam ac venenositatem assert: sic increduli dicuntur filii diaboli, sic dicuntur Israelitae esse de vinetis Sodomae et filii Emorreorum et Hitteorum ac Philisteorum: Deut. 32, Ezechiel. 16. Sic iidem vocantur progenies hominum peccatorum, Num. 32. Locutio omnino est similis proverbio, Mali corui malum ovum: ut indicetur prorsus ingenita et plane haereditaria malitia, seu naturae ipsius perversitas. De vera alioqui significatione huius phrasis, cum aliquis alicuius filius dicitur, ut filius hominis, bovis, ovis, asini, aut etiam peccati ac mortis, tenebrarum vel lucis, dictum est suo loco, quod indicet eius naturam, eam referens, aut illi plane addicta et attributa, quod cum hac explicatione convenit.

10 Utuntur autem Metaphoris Hebraei plurimum, iisque aptissimis ac significantissimis. Sed quia saepe pluribus eas vocibus continuant, (quae ratio, ut Quintiliano placet, in Allegoriam et Aenigma exit) oratio eorum saepe obscurior est imperitis.

11 Causa huius incommodi inde est, quia (sicuti diximus) cum Metaphorae, propter plures convenientias diversarum rerum, inter se transferri, atque ita diversas significationes habere possint, fit, ut si tantum una Metaphora ponatur, sensus facile ex praecedentibus sequentibusque proprie acceptis vocibus intelligi possit. Ubi vero simul sunt multae Metaphorae, ibi non possunt nobis ita auxilio esse praecedentes et sequentes dictiones.

12 Idem incommodum accidit saepe ex eo, quod Metaphoras a diversissimis rebus sumptas, inter se et coniungunt et miscent, aliquando pluribus verbis, (ut iam dictum est) aliquando paucioribus. Non servant igitur praeceptum Quintiliani, qui vult, ut ex quo genere translationis coeperimus, in eodem desinamus. Ieremiae 31, Adhuc aedificabo te, et aedificaberis virga Israel: adhuc plantabis vineas in montibus Samariae. Hic tres Metaphorae, aedificare, plantare, et virgo, a diversissimis rebus sumptae connectuntur. Exod. 5, Foetere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis. Odor et oculi parum conveniunt. Col. 3. Induere viscera misericordiae. Induere et viscera parum inter se conveniunt. Sic Matthaei 16. a clavibus ad ligationem ac solutionem transit, cum clavibus nihil ligetur aut solvatur, sed tantum aperiatur aut claudatur: nisi forte sit allusio ad custodem carceris, qui et ligat ac solvit, et claudit aperitque captivis. Vide expositionem nostram super hunc locum.

13 Huius igitur obscuritatis causae sunt, quas superius diximus, nempe quod non solum non antecedant aut sequantur voces proprie positae: sed etiam, quod tam diversae res quomodo inter se copulatae sint, non facile est animadvertere: ut Eph. 2, Iam non estis hospites et incolae, sed cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum, etc. Hic non facile est videre, quid commune habeat civis et aedificium, aut virgo et aedificari, quod in superiore Regula ponitur. Itaque illis quasi diversissimis rebus inter se coniunctis turbatur animus non praemonitus.

14 Hisce Regulis commode et illud addi potest, quod Hebraei crebro coniungunt voces multum a se mutuo diversas, quod genus sermonis videtur esse durius aliquanto: ut, Oculi omnium in te sperant: Auribus percipe lachrymas meas: Excindere brachium: Excindere mustum ex ore: Debilitatum esse oleum, Ioel. 1. Populus vidit vocem Dei, Exod. 20. Exaruit gaudium a filiis hominum, Ioel 1. Aliquando ab aliis sensibus ad alios traducunt Metaphoras. Vide odorem filii mei: est sicut odor agri pleni, Exod. 5, Foetere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis. Tale est praecedens, Videre voces Domini: et Psal. 34, Gustate et videre, quia suavis est Dominus.

15 Saepe etiam fit, ut Metaphorae non possint satis perspicue exponi, nisi resolvantur in integram similitudinem: ut est illud Psalmi quinti, Guttur eorum est sepulchrum apertum: Pharisaei sunt sepulchrum dealbatum: Pontifex est paries dealbatus, Actorum vigesimotertio: id est, Sicut ex sepulchro aperto teterrimi et pestilentissimi foetores sine intermissione exhalant: ita impii ex suo corde per guntur evomunt perpetuo impios et noxios sermones.

16 Videndum vero est summa diligentia, ne temere maxime obviam aut plausibilem significationem Metaphorae pro vera arripiamus: nam Scriptura, uti dictum est, etiam longius petitis et durioribus, minusque obviis Metaphoris plurimum utitur, posteriori ad Corinthios quinto, inquit Paulus, Si modo induti, non nudi reperiamur. Hic multi putant conditionem bonorum operum, aut certe novitatis vel renovationis, ad salutem requiri, et non dici de imputativa iustitia, aut applicatione meriti Christi, Causa ipsorum hallucinationis est, quia cum induere et vestimentum sit reale quiddam, quod corpori visibiliter applicatur, admodum verisimile videtur adres reales transferri, et non ad imputativas aut rationales: et praesertim concinne videtur applicari ad qualitates, quae sunt quasi quaedam vestes substantiae. At Paulus et reliqua Scriptura vel maxime utitur hac Metaphora de iis, quae ratione ac decreto applicantur, sicut in verbo Induo pluribus exemplis ostendi. Sic Paulus ait, Induere Christum, Galat. 3, Quot quot baptizati estis, Christum induistis. Sic Psalmus ait, Induere maledictionem: quae tantum decreto ac voluntate Dei applicantur. Idem error est in loco Matth. 22 de veste nuptiali.

17 Causa etiam praedicti erroris est, non tantum quia a rationalibus, aut levibus abhorremus, et ad realia praesertimque iustitiam qualitatum proni sumus: sed etiam quia semper in cogitatione significationis Metaphorae tum potissimum respicimus in aliquam illius rei, unde ea ducitur, nimium obviam ac conspicuam proprietatem aut conditionem, cum re significanda plausibiliter convenientem: tum quoque Latinae linguae consuetudine decepti, quam maxime mollem cupimus facere translationem, eoque maxime vicinas sibique invicem quasi arridentes proprietares illarum duarum rerum, unde et ad quam transit Metaphora, quaerimus. Exemplum utriusque sit ex ista ipsa re sumptum: primum, quod cum in vestiendo aut induitione duae res sint, nempe illa contectio corporis, et praeterea quasi quaedam appropriatio aut possessio, longe maxime conspicua est illa circumpositio vestis: minus autem, quod ista vestis gestanti valde appropriatur, seu plane propria fit. Sic porro etiam multo magis plausibiliter inter se concinnari possunt illa externa circumpositio vestis, quod quasi quaedam cutis corporis est, cum accidentibus, aut qualitatibus corpori adhaerentibus, quam illa externa appropriatio, addictio aut applicatio cum imputativa applicatione. At Scriptura in hac Metaphora in illam appropriationem aut extremam adglutinationem magis respicit, ut ex Psalmo 109 apparet, ubi multum urgetur illa arctissima adiunctio. Inquit enim: Dilexit maledictionem, et veniat ei. Noluit benedictionem, ideo elongabitur ab eo. Induat maledictionem veluti amictum suum, veniatque sicut aqua intra medium eius, et sicut oleum intra ossa eius. Sit ei sicut vestimentum, quo involvatur, et sicut cingulum, quo semper se accingat. Sic Deus vult indicare summam arctissimamque adiunctionem populi Israelitici per subligaculum, inquiens Ier. 13, Sicut subligaculum adhaeret lumbis viri, sic ego applicavi mihi domum Israel. Sic et Ier. 43. eadem vis huius Metaphorae urgetur: Sicut pastor induit vestem suam. Huc etiam facit commune notumque proverbium: Indusium propius est pallio. Haec volui iam dicere, tum ob explicationem loci Paulini et vestis nuptialis, tum etiam, ut hinc discamus cavere errores, qui nobis in Metaphoris occurrere solent.

Solent Grammatici eas vocare Metaphoras reciprocas, cum aliquae res sibi invicem ob similitudinem nomina ad invicem communicant: ut, gubernator navis dici potestauriga, et contra. Tales etiam in sacro sermone sunt: ut, cor significat aliquando medium, ut cor terrae, cor maris, et vicissim medium Kereb interdum cor notat.

18 Ad Metaphoras rectissime referre possis omnes eas voces, quae ab hominibus, aut alioqui a rebus humanis ad Deum translatae sunt. Ab hominibus translatas dico eas, quas Anthropopathias vocant. A rebus porro humanis, ut a brutis. Psal. 16, Sub umbra alarum tuarum proteget te. Ioel. 3. et Amos 1. Dominus de Sion rugiet. Ab inanimatis: Ecce ego stridam super vos, sicut stridet plaustrum onustum. Sic vocatur Deus petra, et arx nostra.

19 Porro ab homine eiusque membris, partibus, affectibus et actionibus innumerae plane Metaphorae ad Deum transsumuntur: qui tropus solet a Theologis Anthropopathia vocari. Posset autem videri esse proprium sacrarum Literarum, tametsi et gentiles scriptores non solum membra humana, sed et actiones atque adeo scelera Deo tribuerint: ut recte Cicero dixerit. Homerum res humanas ad Deos tanstulisse: rectius vero eum facturum fuisse, si divina ad homines transtulisset. De hoc igitur tropo multi multa annotant. Nos hic pauca quaedam, idque de aliorum atque adeo de communi sententia adscribemus.

1 ¶ Observetur igitur, quod sacra Scriptura Deo, quamvis longe supra hominis naturam posito, et nihil humani in se habenti, humana membra, ut oculos, aures, brachia, manus, pedes: deinde et actiones corporeas, quales sunt, stare, sedere, descendere, ascendere, ambulare: deindeque et affectus humanos, nempe iram, furorem, potentiam, admirationem, ignorantiam, oblivionem, et quae eius sunt generis, attribuere solet.

2 Sunt vero haec omnia Scripturis usitata, non quod sic se res habeat, uti verba sonant (est quippe Deus incorporeus, inconspicuus, et membrorum expers: ex quo etiam sequitur, nec stare, nec sedere, nec ambulare, nostro more eum posse: omnium vero minime obnoxius est ullis affectibus) sed quod per tales locutiones ex nostris rebus sum ptas, multo clarissime, quae sit Dei bona malave seu irata erga nos voluntas, et quomodo eiusdem voluntatis effecta ad nos permanent, demonstretur. Incomprehensibilia namque sunt Dei opera et actiones: neque nos assequi aliquid de iis possemus, nisi sacra Scriptura iis uteretur loquendi de Deo formulis, quae rebus humanis propinquae sunt. Itaque Spiritui sancto Scripturarum authori placet propter captus nostri imbecillitatem nostro more balbutire, et blandius, humiliusque, quam maiestati tantae convenit, nobiscum per signa et verba agere.

3 Ut autem quivis rectius iudicare, necnon apposite interpretari locutiones istiusmodi valeat: nos exempla nonnulla subiiciemus, quibus adiunctae erunt interpretationes: ac primo loco de corporis humani membris.

4 Generatim membra humana tales demonstrant a Deo profectas actiones (quoad, inquam, maiestati eius intelliguntur convenire) quales iisdem membris solent a nobis perfici.

5 Oculi tribuuntur Deo, quod omnia videat ac circumlustret, quam obrem pulchre delineant nobis divinam providentiam: ut ubicunque oculorum Dei fit mentio, ibi animus noster in Dei providentiam, qua omnia prospicit, ordinat, moderatur, servat, intentus est. Ad Hebraeos 4, Omnia nuda et resupinata sunt oculis eius. Psalmo trigesimo quarto, Oculi Domini ad iustos.

6 Aures tribuuntur Deo, quoniam omnia audit, nihilque ipsum latet, significantque modo clementiam, qua exaudit invocantes: modo aequitatem, qua peccatores non audit. Psal. 55, Auribus percipe Deus orationem meam, id est, clementer annue votis.

7 Os tribuitur, quod ipsius sit praescribere, iubere, vetare, atque voluntatem Dei, autoritatem, verbum, vimque movendi animos adumbrat. Isa. 30, Os meum non interrogaverunt. Item 40, Videbit omnis caro, quod os Domini locutum est.

8 Brachia, manus, digiti, quod omnia possit, moveat, dirigat, perficiat: et summam potentiam fortitudinemque demonstrant. Psal. 89, In brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. Psal. 18, Dextra tua sustentabit me. Psal. 8, Videbo caelos tuos, opus digitorum tuorum. Lucae 11, Si ego in digito Dei eiicio daemonia, etc. Eodem pacto de caeteris membrorum appellationibus iudicabis.

9 Iam actiones corporeae, ascendere, descendere, sedere, ambulare, stare, loqui, ad eundem exponi modum debent. Descendere Deus dicitur, quando se nobis accommodat, atque insigne aliquod opus ad nostram utilitatem edit. Psal. 18, Inclinavit caelos, atque descendit. Ascendere, quando sese a nobis abducit, veluti res nostras minime curans: vel potius, quando gloriam suam et potentiam vult mirabiliter ostentare: ut Psal. 47, Ascendit Deus cum iubilo, Dominus cum voce tubae.

10 Sedere dicitur, quando depingenda est regia eius dignitas, vel amplissimum iudicandi munus, Psal. 47, Regnat Deus super gentes, Deus sedit super solium sanctitatis suae. Psal. 110. Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextram meam: id est, par sit nobis potentia ac dignitas.

11 Abscondit Deus se seu faciem suam, quando aliquibus propter peccata negat misericordiam, vel adimit sui cognitionem, ac studium pietatis, nec non mala immittit. Isa. 64, Abscondisti faciem tuam a nobis, et tabescere nos fecisti in manu iniquitatis nostrae.

12 Loqui dicitur Deus, teste Augustino de Civitate Dei lib. 11. cap. 2. cum occulte mentibus nostris voluntatem suam insinuat. Sic locutus est ad Sanctos, et in cordibus sanctorum prophetarum, qui dixerunt: Haec dicit Dominus. Quamvis aliquando loquitur per creaturas, veluti quando locutus est Mosi de flamma ignis in arbore. Aliquando in somnis et per somnia quaedam indicat: item per angelos, ministros suos: per verbum, quod in libris Prophetarum propositum cernimus per quotidiana opera atque signa.

13 Cognoscere dicitur aliquid Deus, quando ipse efficit, teste Augustino de Genesi ad literam lib. 5. cap. 19. ut aliquid sive ab hominibus, sive ab angelis cognoscatur.

14 De affectibus porro qui tribuuntur Deo, eadem sequenda est ratio. Dicitur Deus irasci, quando exerit iustitiae suae argumenta adversus impios, puniendo eos ut meriti sunt. Eadem de causa, praecipueque cum graves subitasque immittit poenas, furor ei tribuitur: ubi autem contrarium fit, atque benignum se Deus praebet, dicitur moveri misericordia.

15 Dicitur insuper poenitentia duci: veluti Gen. 6 legimus: Poenituit Dominum, quod fecisset hominem, et dolore tactus est in corde suo: non quod consilium vel propositum mutet corrigatve, quomodo solent homines: sed quod in operibus suis aliquid aliter facere eum deprehendamus, quam ante fecerat: veluti cum percutit et plectit, quosantea beneficiis cumulaverat. Quam quidem vicissitudinem ac mutationem non affectu aliquo Deus inducit: sed ab aeterno praevidit ac definivit. Ab aeterno autem et immobili voluntate, cum semel de omnibus quae perfici unquam debent, statuerit, intelligi sane non potest, propositi vel consilii mutationem in ipso locum habere.

16 Cumprimis elegans est, de huiusmodi locutionibus affectum significantibus, sententia Augustini lib. 1. contra adversarium legis et prophetarum, cap. 20: Poenitentia Dei non est post errorem: ira Dei non habet perdurati animi ardorem: misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in Latina lingua nomen accepit: zelus Dei non habet mentis livorem: sed poenitentia Dei dicitur, rerum in eius potestate constitutarum hominibus inopinata mutatio. Ira Dei, est vindicta peccati: misericordia, est bonitas opitulantis: zelus Dei, est providentia, qua non sinit eos quos subditos habet, impune amare quod prohibet. Quo loco pluribus de eadem re disserit.

17 In summa, ubicunque occurrunt tales locutiones, non difficile est ei qui Scripturarum tropis et phrasibus paululum assueverit, ex orationis serie rectam illarum colligere interpretationem. Anthropomorphitae haeretici, ignoratione huius regulae et commodae interpretationis, dilapsi sunt in foedum errorem, suspicantes omnia revera sic in Deo accipienda, quasi nostro more corpore praeditus, ea ipsa perageret quae locutiones Scripturae crasso more significant. Contra quos apposite dictum est ab Augustino, epistola tertia ad Paulinam: Quae de membris assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis huius formam et figuram nos esse crederet similes Deo: propterea eadem et alas Deum habere dixit, quas non utique nos habemus. Legitur autem Psal. 17, Sub umbra alarum tuarum absconde me. Ac notatur peralas diligentia Dei in piis ferendis, conservandisque: sumpta similitudine ab avibus, eum in modum suos foventibus pullos. Sic autem absurdum foret, existimare ob eam locutionem Deum habere imaginem et membra avis: ita peraeque absurdum est, propter locutiones ante expositas suspicari, Deum humani corporis figura esse in dutum.

18 In hoc vero tropo Anthropathias seu translationis vocabulorum ab homine aut rebus ad Deum, observandum est, quod omnes voces, praesertim autem verba fiant multo significantiora, quam antea fuerunt, cum res humanas denotarunt. Quare etiam si antea sermonem aut noticiam significarunt, iam ad Deum translata rem ipsam vivasque ac praepotentes actiones indicant. Exemplo sit benedicere et maledicere Dei, quod non est amplius verbale, ut apud homines, sed reale: significat enim idem quod potenter benefacere aut malefacere alicui. Sic cum Dominus dicitur nosse viam iustorum, aut respicere aliquos, aut eius oculi esse supra aliquem: significat vivam ac praepotentem beationem, quemadmodum et contrariae locutiones: ut, cum vultus Domini dicitur esse super aliquos, aut increpare mare vel satanam. Causa est, quia sicut in humanis omnia regum ac potentum habentur illustriora et efficaciora: ita in infinitum magis ea quae Dei sunt. Ipse dixit, et facta sunt. Ipse vocat ea quae non sunt, et mox existunt. Graeci vocant γλυκὺ , dulces metaphoras, cum inanimatis tribuitur sensus: ut, Arctos metuentes equore tingi. et, Amat ianua limen: Respondent omnia sylvae. Tales sunt innumerae in sacris: ut Rom. 8, Rerum natura solicite expectat revelationem filiorum Dei. Natura invita est subiecta vanitati, illa congemit et comparturit piis. Haec de Metaphora: iam ad Allegoriam transeamus.