CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 398240 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/398240.

Nodus 398240 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE SPECIEBUS SIMILIS.

Unum quoddam genus est Similium, sed valde varium ac late patens, quod partim in singulis vocibus, partim in paucis verbis, partim et in integris sententiis atque adeo plenis orationibus reperitur. Species eius sint: 1 Metaphora. 2 Allegoria. 3 Aenigma. 4 Paroemia. 5 Parabola. 6 Fabula. 7 Exemplum. 8 Typus. 9 Similitudo. 10 Imago aut pictura propheticarum visionum. 11 Fucta aut gestus prophetici. 12 Signa sacramentalia.

1 Metaphora, est singularum vocum ab aliis ad alias, ob aliquam similitudinem translatio: ut, Vicit Leo de tribu Iuda.

2 Allegoria est, ut eam communi more definiam, continuata metaphora. Matth. 3, Cuius ventilabrum est in manu eius, et perpurgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleam autem extinguet igni inextinguibili. Est et alia Allegoria magis Theologis usitata, cum facta aut res aliquae similitudine quadam ad doctrinam moralem aut etiam fidei accommodantur: atque hoc Allegoriae genus proprie Theologi iactant et tractant. Multa saepe etiam typo tribuuntur, quae vel magis proprie, vel solum antitypo aut significato veritatique ipsi conveniunt, ut 2 Sam. 7 et Psal. 70. ut de statutis perpetuis, de terra perpetuo possidenda, de perpetuo regno Davidis: quae tribuuntur signis, cum sint rerum ipsarum per Metonym. Nam res, quae his significantur, perpetuae et aeternae intelligi debent. Ideo autem sic scriptura loquitur, ut mentes hominum erigantur ad contemplationem caelestium rerum et aeternarum, quae signantur rebus terrenis et caducis.

3 Aenigma, est obscura Allegoria: ut, Ubicunque fuerit cadaver, illic congregabuntur aquilae. Aliquando tamen Scriptura vocat Aenigmata quasvis sententias aut documenta theologica.

4 Paroemia aut proverbium, est celebre simul et sententiosum dictum, habens plerunque metaphoram aut similitudinem: ut, Qua mensura mensi fueritis, metientur vobis: Incidit in foveam, quam fecit: Sic caecus caecum ducat, uterque in foveam cadet.

5 Parabola a παραβάλλω teste Hieronymo dicta, quia παραβάλλεσαι iuxta alterum iacitur aut ponitur: est simile alicunde petitum, vel a rerum natura, vel a vera historia aut etiam ficta, solum ac sine similitudinis adverbiis positum. Cui postea addi potest explicatio, et ad propositam sententiam accommodatio: ut Christi Parabolae de seminibus, vinea, rege aut hero commendante regnum, familiam, donum aut vineam suis ministris. Hisce plurimum usus est Christus. Videtur autem in eo differre Parabola ab Allegoria, quod est plerunque prolixior, simplicior, et magis intelligibilis. Denique plerunque rationis speciem obtinet: aliquando tamen Parabola qualemcunque figuratam monitionem denotat: ur, Discite parabolam a ficu. Latini Grammatici Parabolam plerunque breviorem metaphoricum sermonem dicunt esse: ut, Vertere velum, Laterem lavare, etc.

6 Fabula, est narratio ficta, sumpta vel ab inanimatis, vel a plantis, vel a brutis, et per quandam prosopopoeiam sensu ac ratione donatis, qua humanae res pinguntur. Ut cum Iud. 9 arbores volunt regem super se constituere: aut cum carduus ambit filiam Cedri, 2 Regum 14. Talis est fabula Menenii Agrippae de ventre et membris litigantibus. Quam et Paulus aliquatenus expressit Rom. 12, et 1 Cor. 12.

7 Typus, sunt vel actiones, vel res aut etiam personae, quae olim ad hoc ipsum a Deo propositae sunt, ut futura quaedam depingant. ut, Agnus Paschalis, Summus sacerdos, Tabernaculum, Serpens suspensus, et similia innumera exprimunt Christum: eductio populi ex Aegypto, redemptionem generis humani: vagatio per desertum, vitam Christianam in hoc mundo.

8 Exemplum est plerunque, cum alienum aliquod factum aut dictum casusve nostro simile aut dissimile proponitur, aut alioqui aliquid alicui nostrae Regulae descriptioni aut ideae correspondens, quo id illustratur. Sic Christus producit pro exemplo inconstantiae in vera pietare uxorem Loth, Lucae 17. et Iacobus Heliam, ut declaret efficaciam precum.

9 Similitudo est, ubi cum proposita re aut sententia aliquod simile aut etiam plane dissimile, peradverbia similitudinis confertur: ut sicut Ionas fuit tres dies ac tres noctes in ventre ceti: sic oportet etiam filium hominis tres dies esse sepultum. Huc proverbia Salomonis referre possis, nisi quod illa simul sunt sententiosa. Quintilianus hoc modo de discrimine Similitudinis et Metaphorae consentiente cum Aristotele pronunciat. In totum autem Metaphora brevior est Similitudo, eoque distat, quod haec comparetur rei quam volumus exprimere, illa pro ipsa re dicitur. Comparatio est, cum dico hominem fecisse quid, ut Leonem: Translatio est, cum dico de homine, Leo est.

10 Imago prophetica, suntillae rerum futurarum picturae a prophetis visae, per quas futura quaedam divinitus pinguntur, quibus plena est Apocalypsis. Vicinissima eius sunt Somnia: ut Iosephi et Pharaonis.

11 Facta prophetica ac prodigiosa, quibus futuras res adumbrarunt, nota sunt: ut Ieremiae catena et fractio lagenae, Ezechielis obsidio Ierosolymae, et fuga vespertina perfosso pariete.

12 Signa sacramentalia, sunt illae externae similitudines aut convenientiae rerum externarum, quibus spirituales adiunctae adumbrantur.

Haec breviter de duodecim speciebus Similis: nunc de singulis aliquas monitiones subiiciamus.