CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 396762 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/396762.

Nodus 396762 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE VOCIBUS METAS LOCORUM AUT TEMPORUM SIGNIFICANTIBUS.

In descriptione temporis aut alius spacii diligenter observanda est illa vocum catachresis, quod non tantum Praepositiones, quae metas rerum, locorum aut temporum indicant: ut sunt Ante, usque, post, ab, et similes: sed etiam omnes temporis aut aliorum spaciorum circumscriptiones, idque ferme in omnibus linguis, alias includere, alias excludere indicatas metas solent. Ut Praepositio Ante diem paschae, alias includit, alias excludit diem illam. Hanc regulam prolixe in Prima parte in Praepositione Post exposui, et valde multis exemplis etiam aliarum linguarum illustravi. Dictum est etiam aliquid de eadem in Usque et Donec. Qua Regula conciliatur Marci dictum, capite octavo, quod Christus post tres dies resurget, cum aliis, qui dicunt quod tertia die resurrexerit: et dictum Matth. 17, quod Christus post sex dies ascenderit in montem, cum Lucas dicat post dies octo. Matthaeo enim et Marco excludit terminales dies ea Praepositio: Lucae vero includit. vide in Post.

Exclusivae particulae, aut etiam sententiae, aliquando inclusive intelligendae sunt, sive sit adfirmativa, sive negativa sententia: ita, ut quod affirmatur aut negatur de tempore ante metam, sit verum, dicaturque etiam de spacio Post vel ultra metam. Id de vocula Donec plures monent. Gen. 8, Corvus non rediit, donec, etc. Matth. 1, Non cognovit Mariam, donec, etc. Matth. 5, Non exibis inde, donec solvas ultimum quadrantem. Non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute. Non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat: pro, Nec interea temporis, nec postea. Sic Psal. 110, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: id est, eousque, et etiam ultra, in perpetuum. Id locutionis autem forte inde venit, quod scriptor tantum de suo illo aut sibi proposito tempore vult aliquid determinare, nihil plane de ulteriore solicitus.

Eandem naturam aliquando induunt etiam excludentes sententiae. 1. Sam. 15, Samuel non vidit Saulem usque ad diem mortis. id est, neque ante, neque post. Isa. 46, Usque ad senectam ego ipse, et usque canos portabo, id est eousque, et etiam postea semper. Matth. 26, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, etc. id est, nunquam amplius vinum bibam. Matth 28, Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi: non excludit sequens tempus, quin itidem sit praesens futurus. Rom. 5, Peccatum usque ad legem erat in mundo. Peccatum regnavit inde ab Adam usque ad Mosen.

Voces igitur metas initiales aut finales significantes, ambiguae sunt: ut saepe recte dubitari queat, an includant, aut excludant illas metas a reliquo in medio interiacente corpore. Tale est illud, Post tres dies resurgam: ubi tertia dies non excluditur, sed ea ipsa tertia die illud futurum esse praedicitur. Vide Post in Prima parte. Sic, Factus est obediens usque ad mortem crucis: non excludit illam mortem, quam etiam obedienter praestitit.

Quare Barbari non sine causa soliti sunt addere Exclusive, aut inclusive, ut omnem ambiguitatem tollerent: indicantes illas metas temporum, locorum, vel includendas, vel excludendas esse.

In diebus aut tempore illo, significat aliquando non certum aliquod tempus, cuius paulo ante mentio facta sit: sed etiam incertum, quod longe postea secutum est. Sic Chrysostomus Homilia 10. super Matthaeum, partem prophetiae Christi de extrema die, ab ea quae est de ruina Ierosolymae separare conatur: quasi ibi Tunc non respiciat ad praecedens tempus. Sic sane 1. Samuel. 3, Factum est in die illa: accipitur simpliciter pro quadam die. Sic ibidem primo capite, Et fuit dies: significat quandam forte solennem diem, sed non circumscriptam, aut alligatam ad praecedentia.