CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-02+02:00. Nodus 396550 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/396550.

Nodus 396550 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Porro cum deprehensum est, dictum esse figuratum, solent hanc Regulam aliqui proponere: Quod si videatur aliquid durum aut crudele continere, referendum sit ad expugnationem veteris Adami, eiusque vitiorum aut malorum fructuum, aut etiam impietatis et errorum: contra autem, cum aliquid suave, amoenum, aut voluptuarium, tum pertineat vel ad spiritualia bona et gaudium Spiritus, vel etiam ad charitatem, ut liber Canticorum. Huc aliqui referunt etiam ea dicta, quae de Meschiae bellicositate et adversariorum expugnatione dici videntur: quod ea in primo adventu magis pertineat ad expugnationem impietatis hominum, quam ad ipsorum proprie perditionem. Quod sane aliquatenus admitti posset, tam etsi etiam in primo adventu, et hac eius regni externa humilitate innumeros hostes suos potenter et horribiliter puniat ac perdat.