CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 396528 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/396528.

Nodus 396528 in documento flacius-m-clavis-2.xml


QUOMODO COGNOSCENDA SIT TROPICA LOCUTIO.

Augustinus libro De doctrina Christiana 3 cap. 10 et 15 docet, vocem orationemve cognosci, an proprie aut figurate accipiatur, hoc indicio, si id dictum proprie acceptum nec ad fidem, nec ad dilectionem, aut ad ullam omnino aedificationem accommodari potest. Sane verum est omnia Scripturae dicta necessario ad aliquam aedificationem referri posse ac debere: sed interdum id alicui videri potest aedificare aut non aedificare, verumque aut falsum esse, quod revera aliter se habet. Sicut in controversia de corpore Christi videtur Papistis id cum primis ad aedificationem facere, si panis ille transsubstantietur, adoretur, invocetur, et veluti praesentissimus quidam Deus nobiscum adservetur, et apud nos habitet. Contra, aliis videtur omnis externa praesentia aut exhibitio in coena Domini esse inutilis: aliis denique videtur, id ad illud foedus necessario requiri, quia ea exhibitione et participatione sanguinis ac corporis sanciatur, sitque id certissimum pignus spiritualium Christi beneficiorum.

Quare illa verior regula est, Verba sacrarum Literarum proprie accipienda esse, nisi loci sensus in aliquem articulum fidei aut charitatis praeceptum propalam incurrat, et simul alio multo evidentiore, illustrioreque oraculo eiusdem figuratus sermo detegatur probeturque. Sic hoc tempore flagitatur ab iis, qui asserunt verba Testamenti Domini tropice accipienda esse, ut id alio multo evidentiore loco Scripturae demonstrent.

Solet et illa Regula adferri ad diiudicationem huius dubii, quod Spiritus sanctus plerunque ea, quae semel figurate dixit, mox vel ibi, vel alibi soleat proprio sermone illustrare: contra vero, cum id non faciat, sed in eandem formam loquendi pluribus in locis perseveret, omnino esse certissimum τεκμήριοω locutionem eam proprie usurpari.

Porro cum deprehensum est, dictum esse figuratum, solent hanc Regulam aliqui proponere: Quod si videatur aliquid durum aut crudele continere, referendum sit ad expugnationem veteris Adami, eiusque vitiorum aut malorum fructuum, aut etiam impietatis et errorum: contra autem, cum aliquid suave, amoenum, aut voluptuarium, tum pertineat vel ad spiritualia bona et gaudium Spiritus, vel etiam ad charitatem, ut liber Canticorum. Huc aliqui referunt etiam ea dicta, quae de Meschiae bellicositate et adversariorum expugnatione dici videntur: quod ea in primo adventu magis pertineat ad expugnationem impietatis hominum, quam ad ipsorum proprie perditionem. Quod sane aliquatenus admitti posset, tam etsi etiam in primo adventu, et hac eius regni externa humilitate innumeros hostes suos potenter et horribiliter puniat ac perdat.

¶ Quandoquidem vero superaedificati sumus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, et potius caelum ac terra transibit, quam unus apex aut Iota de Scriptura: nimirum valde religiose in sacro textu oraculorum Dei versari debemus, ut nihil temere invertamus, addamus, aut minuamus, neve ibi vel fingamus, tropum, ubi non est, vel etiam negemus, ubi sit. Quare operaeprecium esset aliquid dicere de usu et veluti praxi troporum, ut recte ista troporum expositione uti possemus, nec ea temere in nostram aut aliorum perniciem abuteremur: tametsi etiam in praecedentibus, nempe in tractatu Delectione Sacrarum Literarum, iam complura huius generis dicta sint, quae hisce studiosus lector utiliter adiunget.

Prima igitur Regula haec sit: Praeclare dicit Hilarius lib. de Trin. 1. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam expectat ex dictis potius, quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum itaque de reb. Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque eius pia veneratione famulemur. Videndum igitur iterum atque iterum est, ut ex Scriptura discamus, quid nobis sentiendum aut docendum sit, non aliunde hauriamus, quid eam volentem ac nolentem sentire ac dicere cogere velimus: cuiusmodi tota Pharisaica ac Papistica theologia est. Hoc enim nihil aliud est, quam ludibrio Deum et Scripturam habere, eumque docere velle, cum discere ab eo debeas.

Secunda: Habet scriptura omnium suarum materiarum praecipuas quasdam sedes, sicut et alii autores, ubi ex professo res aliquas tractat ac explicat. Singulae igitur materiae aut res ex suis locis, aut quasi promptuariis petendae sunt, ubi eas ipsemet Spiritus sanctus collocavit explicuitue: non ex alienis, ubi quasi obiter, breviter, aut etiam obscure aliquid verius tantum attingitur, quam revera tractatur aut explicatur. Sententiae huius certissima immotaque veritas omnibus conspicua est. Quid enim stultius, quam alicuius Testamenti aut contractus rationem sententiamque non ex ipso eius nativo diplomate aut testamento, sed aliunde petere, aut etiam divinare velle? De hac Regula aliquid etiam in capite De praedicatione bonorum operum dicetur, et in Tractatu de lectione sacrarum Literarum dictum est.

Tertia sententia aut lex: Scripturae sensum in omnibus locis, quibus aliquando utimur, praesertim ut fundamentis aliquorum dogmatum aut etiam actionum, debere nobis certum ac compertum esse: quia, ut Lutherus saepe repetit, incertus textus idem est, ac nullus textus aut testis: et Paulus iubet nos certos esse de nostra sententia: quia quicquid non est ex fide, peccatum sit. Nihil magis impium est, quam aliquid certo affirmare aut negare in Sacris literis, de quo ipsemet incertus sis.

Quarta: Scripturae dicta sunt in proprio ac nativo verborum sensu accipienda, nisi alius multo evidentior ac potentior textus nos inde, quasi vi depellat et abstrahat, aut etiam sensus eius loci clarissime in aliquem articulum fidei impingat, Quod quidem est etiam omnium linguarum ac sermonum principium. Ius ait: Non aliter a propria significatione recedi oportet, quam si manifestissimum sit, aliud testatorem sensisse. 1. Non aliter. ff. de leg. iii Item: Verba statutorum sunt proprie intelligenda. Scripturae alioqui interpretatio debet esse fidei analoga.

Quinta: Quicunque vult aut ipse discedere, aut alium abducere a nativo sensu verborum Scripturae, ille tenetur evidentissimis demonstrationibus aliorum oraculorum aut dictorum Dei eum tropum demonstrare: nec tantum in genere utcunque demonstrare, inesse aliquid figurale in sermone, sed etiam certam vocem aut locutionem nominare, quae in eo dicto sit tropice usurpata: ac denique quo tropo et in quem sensum, significationemve sit immutata. Oportet enim in re tanta caute agere, pedetentim progredi, et omnino cavere, ne quis nobis per astutas fallacias oraculo viventis Dei intervertat, in quibus salus nostra et gloria Dei sita est. omnia igitur hic oporet certa, comperta, ac penitus explorata esse.

Sexto: Oportet etiam, ut idem pro tropica illa voce aliam propriam, adhibita solida demonstratione verbi Dei, substituat. Nam qui nostram falsam opinionem de aliqua re vult tollere, debet suam veram pro ea substituere, veramque ac certam esse demonstrare. Non enim profecto id agendum est, ut Scripturae dicta ac sensus incerti aut nulli sint: sed ut pro male intellectis recte accepti substituantur. Sicut qui malam alicuius loci nocisque versionem vituperat, debet veram idoneamque vocem pro ea, non sine probatione, substituere. Boni et enim medici est, non tantum urere ac secare, ubi opus est, sed etiam usta illa sectave loca sanare.

Septimo: Idem tenetur suam illam novam nocem aut phrasin ita cum reliquis praecedentibus verbis et sensibus, imo et cum similibus locis conferre ac conferruminare, ut omnia exacte respondeant: non aliter ac is, qui de pariete aliquem putrem, fragilem, corrosumve, aut alioqui non convenientem lapidem eximit, tenetur alium convenientem substituere, et cum reliquis adiunctis totoque muro aptissime concinare: alioqui periclitatur tota compages ac aedificium, facileque inde apparet, istum correctorem aut novum artificem, non veram idoneamque vocem pro exempta substituisse.

Octavo: Recte videntur quidam monere, quod donec pro tropica voce alia vera proprieque accepta non sit subiecta, vel saltem sensu ac cogitatione subintellecta, id dictum ad aliquam solidamque magnae rei demonstrationem inutile sit: incerta enim eius vera sententia fluctuat. Quare, si quis magni momenti usus sententiaque haberi debet, oportet vel saltem cogitatione aliquam aliam propriam, liquidoque verum sensum exprimentem subiicere, idque rectissime a se factum esse evidentissime demonstrare.

Nono: Scriptura articulos fidei, et alia quasi singularia dogmata solet propriis verbis perspicueque, praesertim in suis primariis sedibus, proponere, nec ea obscuritate sermonis involvere. praesertim autem id Dominus ac praeceptor noster erga suos Apostolos factitavit, quibus omnia solitus est explicatius exponere, aut certe postea explicare, etiam si quid prius obscurius proposuerat.

Decimo: Illa quoque ineffabilis bonitas providentiaque Dei merito celebratur, quod etiam si alicubi aliquid figurate aut obscure dixit, id tamen mox vel ibidem, vel alibi clarius ac luculentius propriisque verbis exposuit, ne ulli occasio errandi daretur. Quare loca obscuriora per multo evidentiora, de eadem tamen re agentia, exponenda esse docet August. aliique Patres.

Undecimo: Harum pleraeque regulae sunt hactenus prolixius a doctis, praesertim in disceptationibus de sacra coena tractatae, maximumque usum in expendendo eo aliisque textibus ac controversiis habent. Quare solerter adhibendae sunt, cavendumque ne quovis figmento humanarum fraudum, verisimiliumque sermonum agitemur. Nihil enim facilius est, quam dicere, Tropus est, figura est, modus quidam dicendi est, Hebraismus est, ut graviter Aug. lib. De Doct. Chr. 3. cap. 10. monet. Omnia igitur confirmata ac certo demonstrata esse debent in religione, praesertim vero in tam sacrosanctorum oraculorum commutatione: ne dicto citius, nobis dormitantibus ac stertentibus, pro Dei verbo diaboli verbum in nostram aliorumque perniciem obtrudatur.

Duodecimo: Multi hoc tempore volentes demonstrare tropum loci alicuius, satis habent unum aut alterum exemplum, utcunque simile proferre. Quod quid aliud est, quam a particulari ad universale argumentari? Pro declaratione forte hoc satis sit, at pro evidenti demonstratione nequaquam. Quare in locis controversis, unde magni momenti dogmata extruuntur, necessariae probationes troporum adducendae sunt, probandumque est, quod eo ipso loco Scriptura tali tropo usa sit, atque eo aliove modo certa loci vox necessario accipi debeat.

13. Vox impropria aut ex sua sede in aliam translata, debet diligenter cauteque examinari. Nam in consideratione vocabulorum, cum vel per tropum aliquem a sua primaria significatione, ad aliquam impropriam deflexerunt, vel ab alia, quasi arte aut foro, vel professione in aliam translata sunt, semper primum illa prima significatio, aut usus eorum, diligenter expendenda est: deinde occasio, ratio, aut modus deflexionis ad hanc impropriam: denique terminus aut meta, quousque haec nova impropriaque vocis significatio sit progressa. Semper enim, quantumvis procul deflexae aut etiam detortae voces a suo proprio nativoque usu ad improprios iam quasi procul recesserunt, nihilominus aliquid illius primae ac nativae originis secum trahunt et afferunt, quod necessario in hac nova significatione usuque expendendum venit, aut certe significatio non plene certoque percipitur.

Exemplo sint illae illustres voces, iustificatio, reatus, paracletus, intercessor, thronus gratiae, accusator, accusatio, gratia, condonatio aut remissio criminis, seu peccati: quae omnes cum a foro petitae sint, nunquam satis in Theologia vis ac emphasis illarum intelligetur, nisi prius expendatur earum prius ingenium ac natura: seu (ut ita dicam) prima nativitas, aut etiam vita, quam in suo illo foro egerunt. Sic verbum Imputare, variaeque phrases inde orientes, aliquid alicui, aut pro aliquo imputandi, aut non imputandi, necessario primum in mercatura aut rationum pecuniarum supputandi modo considerandae sunt, si plene in sacro sermone intelligi debent. Quare omnes eruditi interpretes hoc tempore in omnibus scientiis hanc regulam sequuntur, ut cum volunt vocem aut locutionem aliquam figuratam, aut etiam aliunde deductam, diligentius expendere aut exponere, primum fontem ac originem eius, seu (ut ita dicam) primos mores, praedicto modo considerant: postea demum istam secundariam significationem aut vim eius expendentes ex illa priori illustrant, monstrantes, quid ea adhuc aut veteris proprietatis retineat, aut quid porro novi accersitique in hoc novato usu induerit.

Tropum definiunt, esse deflexionem vocis aut orationis a propria ad impropriam cum virtute, aut certe sine vitio.

Antonomasia, cum nomen aliquod minus proprium aptumve loco maxime proprii substituitur.

Eam sex modis fieridicunt. Primum, cum patronymica loco propriorum ponuntur: ut, Hebraeus, ab Heber, Israelita, ab Israel, Iudaeus, pro aliquo ex posteris Iuda. Secundo, cum possessiva aut patria: ut Philistaeus, pro Goliath, Nazarenus aut Galilaeus, pro Christo, Aegyptius, pro Pharaone. Tertio, cum Epitheton, ut, Iesurum, rectus, pro Iacobo: solitarius, pro Abraham: superbus, pro Aegyptio. Isa. 51, Tu percussisti superbum. Iustus, pro Iesu: Nihil tibi sit cum iusto isto. Quarto, cum appellativum studii aut artis pro nomine proprio usurpatur: ut, Rabbi, magister, servator, pro Iesu. Quinto, cum proprium pro virtute, scelere aut vitio ipsi valde proprio ponitur: ut Cain, pro parricida, David, pro musico, Samson, pro forti. Sic Elias ponitur pro praestantis zeli propheta. Sexto, cum nomen gentis pro aliqua sua insigni proprietate: ut, Aethiops aut Emorrheus, vel etiam Sodomita, pro impio: sicut Deus dicit, suum populum esse Emorrheos, et esse ex Sodoma. Huc omnino referri possunt locutiones, cum definitio aut descriptio pro definito ponitur: ut filius hominis, pro Iesu aut Ezechiele. Sic sathan dicitur princeps mundi, adversarius, tentator, inimicus homo: et Christus dicitur rex Israel, filius David. Sic Deus dicitur habitator caeli, iudex mundi, custos hominum, sedens super Cherubim.

Periphrasis circumlocuto est, cum integra oratio pro uno nomine ponitur: quod propter varias causas fit: exempla aliquot modo indicavi. Sic genimen vitis vocatur vinum. 2. Petri I. Iustum esse arbitror, donec sum in hoc tabernaculo, ut admoneam vos: sciens, quod cito erit depositio tabernaculi mei. Ubi, Esse in tabernaculo hoc, vivere. Deponere aut tabernaculum, mori significat. Vallis visionis, filia Sihon pro Ierosolyma: Discipulus dilectus pro Ioanne: Filii Zebedaei, pro Ioanne et Iacobo: Apostolus gentium, aut vas electum pro Paulo: pater mendacii et homicidii, pro diabolo.

De Allegoria, aenigmate, et proverbio, in Capite de modo legendi sacras Literas dictum est. Tantum illud forte adiici posset, in quo isti tropi in sacris Literis a Latinis et Graecis differant. Illud quidem notissimum est, in Sacris aenigma, parabola ac proverbium saepe quodvis tritum ac celebre dictum, vel etiam utilem ac illustrem doctrinam notare: ut in prima parte in hisce vocabulis plenius ostensum est. Sic sententiae Salomonis, Proverbia dicuntur, cum non omnes sint proverbia: et Psalmo 78, de salutari doctrina inquit Psaltes, Aperiam in parabolis os meum, eloquar aenigmata antiqua. Exempla aenigmatum et proverbiorum recensere nihil attinet, cum ea sint passim in Scriptura obvia, et extet libellus, titulo Clavis Scripturae, in quo talia enumerantur.

Ironia, notus tropus est, cum sub specie laudis aut boni amicique sermonis aliquem irridemus, aut alio qui inimicum quid indicamus: ut cum Elias iubet Baalitas maiore voce clamare aut invocare. quia forte eorum Baal dormiat, ut eum excitent. Matth. 11. Iustificata est sapientia a filiis hominum. Matth. 26, Dormiteiam, et requiescite. Ierem. 46, Quia sacrificium erit Domino iuxta Euphratem, id est ingens laniena aut caedes Aegyptii exercitus. Gen. 3, Ecce Adam est quasi unus ex nobis. Sic 1. Cor. 4, Iam ditati estis, iam saturati estis iam regnavistis sine nobis et mox 8, Nam omnes scientiam habemus. Quorum aliqua forte etiam per concessionem quandam, et secundum illorum opinionem ipsorum dicuntur, ut cum dicit Christus, Sani non indigent medico, Si caeci essetis, etc.

Sarcasmus vicinum quid Ironiae habet, nisi quod adhuc quiddam amarulentius et hostilius, coniunctumque cum risu et laeticia animi de alieno malo gaudente. Talibus sannis, testibus Evangelistis, Iudaei exagitarunt Christum in passione: Ave Rex Iudaeorum: Descendat de cruce, et credemus in eum: Alios salvos fecit, se non potest: Vah qui destruis templum. Sic Psal. 22, Speravit in Dominum, eripiat eum, quia vult eum. Genes. 4, Ecce magister somniorum venit. Isa. 37, Scilicet Iehova eripiet Ierusalem de manu mea.

Vicinus est huic tropo Mycterismus, subsannatioque et scomma. Exod. 24, Forsitan quia non erant sepulchra in Aegypto. Isa. 10, Visitabo super fructum magnificentiae cordis regis Assur. Sic Ieremias dicit ad filium summi sacerdotis, Non vocaberis amplius Pascut, sed Magor, id est: non clarus, sed pavor.

Aliquid habet cum hisce tropis commune figura, qua sub forma ioci, alicui atrocia proponimus, aut minamur. Sic Phalereus dicit, Homerum aliquando in iocis magis terribilem esse quam in seriis: ut cum Polyphemum facit pollicentem Ulyssi id beneficium pro munere vini, ut postremum devoret. Sic sapientia dicit apud Solomonem ad inobedientes: Ego quoque in vestro exitio ridebo. Sic Deus per atrocem iocum minatur mulierculis Ierosolymitanis horribilia ornamenta calamitatum, pro illis suis nimiis ac superbis ornamentis. Sic Ier. 34, dicit Deus, quod quandoquidem illi proclamaverant libertatem servis, nec tamen servaverant, ipse quoque eis libertatem proclamare velit ad gladium, ad pestem, ad captivitatem.

Antiphrasi tribuuntur vocabula, quorum etymon est contrarium naturae rei: ut cum meretrix vocatur Kedoscha, Sancta. Sic aliqui Tou vabau, ordinatum et repletum, pro vacuo et inordinato poni volunt, Genes. 1.

Icon, imago est, cum vel describitur aliquid accuratius, vel adhibita conspicuae rei similitudine, veluti imago quaedam ante oculos pingitur. Sic Psalmus 19 Christum in sua functione per solem in caelo currentem, per sponsum de thalamo egredientem, et per gigantem properantem, pingit, et alius Psalmus Deum per gigantem subito ex nondum bene digesta crapula excitatum, ac in hostes suos crudeliter ruentem depingit. Tale est quod Ioannes inquit, Vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti, plenum gratia et veritate: et quod Paulus et Apocalypsis Ecclesiam sub specie elegantissimae et ornatissimae sponsae obviam Christo sponso producit: sicut et Psalmus 45 facit. Sic Matth. 22 pii in Angelicae vitae specie in altera vita collocantur.

Emphasis est magna quaedam vis vocis, cum multo significantior est, quam prima specie videtur: quod in sacris fit primum inde, quia vocabula ipsarum sunt valde emphatica et ponderosa: ut Psal. 9. Pone eis doctorem, ut sciant gentes, quod homines sunt. In voce Homines magna vis est. omnem enim miseriam dixeris, cum hominem dixeris. Sic Gen. 1, In principio creavit Deus caelum et terram, ubi singulae voces maximam vim obtinent. Nam et Principium indicat nihil adhuc tunc rerum fuisse: et Creare, significat, ex nihilo res summa omnipotentia producere: et denique tum Deus, tum Caelum ac Terra significantissima vocabula sunt. Alias ratione compositionis et sententiae necesse est vocabula in maiore quadam emphasi accipere: ut, Hodie genuite. Psal. 51, Peccatum meum contra me est semper. et Palmo 22, Ipsi autem aspexerunt, et contemplati sunt. Hac nocte auferetur anima tua a te. Sic omnia vocabula ad Deum translata ab hominibus emphaticotera sunt. Tale est illud Psal. 51, Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Dicetur forte aliquid de hac re in Capite de stylo sacrarum Literarum: et dictum etiam est in singularum vocum explicatione.

Auxesis alias dicitur figura quaedam orationis, de qua mox in figuris agetur: hic tropum hoc nomine dictum exponemus. Hunc esse volunt, cum rei minori verbum significantius tribuitur: ut cum pro laeso sauciatum, pro sauciato occisum ponimus: cum pro malo improbum, pro improbo sceleratum, aut denique latronem dicimus: cum item dicimus eum revixisse, qui nonnihil sit recreatus. Sic saepe Scriptura dicit aliquem servatum aut salvatum esse, qui sit etiam mediocri malo aut morbo liberatus, Ibidem ferme est Epitasis, intensio, cum verbi vi res intenditur. Gen. 29, Videns aut Deus, quod Iacob despiceret Leam. Sic Malach. 1, Iacob dilexi Esau odio habui: non quod eum ex animo odisset, sed tantum in aliquibus bonis aut commodis neglexisset. Qui parcit virgae, odit filium, id est, negligit. Sic in Evangelio odisse patrem, matrem, et animam propriam, pro negligere ponitur. De quo verbo in Metonymia prolire dictum est. Dictum etiam alibi est, quod interdum iusto significantiora pro lenioribus rebus ponantur, et contra: ut ἐκβάλλειν eiicere, pro de pro mere: ut Matth. 12, Bonus homo de bono corde depromit, etc. et 13. Paterfamilias profert ex thesauro suo nova et vetera. Sic Matthaei vigesimoquinto, iacere pecuniam meam mensariis. Sic proiicere aegrotos ad pedes Christi, Matth. 15: id est ponere. Tale est, Gustare mortem, videre bona Ierusalem, videre pacem.

Contrarius huic tropus est, cum iusto leniora vehementioribus rebus dantur, quem tropum vocant Miosin, Liptoten, et Tapinosin: ut cum Isaias duos potentissimos reges, Syriacum et Israeliticum, contra Ierosolymam proficiscentes, vocat duos titiones, cum viderentur esse ingentia incendia: aut cum Christus dicit filiam Iairi et Lazarum mortuos, dormire. Verum de hisce quoque tropis abunde dicam in Hyperbole, cum multis exemplis ostendam, Hebraeos solere interdum tenuiores voces vehementioribus rebus imponere: quale etiam est, cum nosse aut scire, pro curare aut fovere ponitur: cum ira, iudicium, et obiurgatio pro gravissima poena, atque adeo pro plena perditione aut interitu ponitur. quibus Hebraismis plena est Scriptura.

Alleosin tropum dupliciter indicant Theologi. Alias cum subito mutatur persona: ut cum pro prima accipitur secunda aut tertia, vel contra: cum numeri mutantur, genera, tempora, aut modi, quod supra in constructione Verbi ostendi: ut Psal. 2, iam in prima, iam in tertia persona de impiis, Deo et Meschia agitur. huiusmodi Alleoseon infinita prorsus exempla sunt passim in Sacris literis. Alias vocant Alleos in proprie in communicatione idiomatum naturarum Christi: ut cum diversae naturae proprietas de altera in concreto dicitur: ut cum dicitur filius hominis descendisse de caelo, aut Deus natus, passus ac mortuus fuisse.

Catachresis, est abusio quaedam vocis, cum aliquid cognatum propriae rei notat: ut si Cainum voces patricidam, cum sit fratricida: aut etiam primos parentes dicas parricidas, quia tum Deum suum patrem non honorarunt, tum etiam omnem posteritatem sub lapsu perpetuo exitio involverunt.

Vocabula non semper propriissime rebus tribuuntur, sed ut aliquo saltem modo rel correspondeant. Coloss. 1, Christus primum vocatur Primogenitus omnis creaturae. Unde Arriani voluerunt probare, etiam ipsum esse creaturam, quia conferatur is cum creaturis, tanquam unus ex illis, sed primo tamen loco genitus aut creatus inter eas. Nam primogenitus aliorum respectu fratrum secundo et tertio genitorum dicitur. Quibus recte respondit Ambrosius, quod oportuisset dici, eum esse primo creatum: quia creaturae non sint a Deo genitae, sed creatae. Interim aut observetur, quod vox quoquo modo respondeat rei, cum Christus non sit proprie respectu creaturarum primogenitus, sed potius Antegenitus, quia ante omnem creationem est genitus. Possis vero dicere etiam esse Metaphoram: quod sicut primogenitus omnibus fratribus imperet, ita et filius Dei dicatur toti rerum naturae praeesse: ut statim haec ipsa sententia declarari videtur. Sic etiam paulo post vocatur primogenitus ex mortuis, id est, resuscitatus ante omnes alios mortuos, itidem non propriissime accepta hac voce. Non semper ergo exactissime vocabularibus congruunt, quod etiam in aliis linguis non raro usuvenit.

Refetantur sane haec sequentia ad Catachresin: neque enim nunc occurrit, quo rectius referri possint. Versores crebro voces Hebraeas non ita vertunt, ut eo loci accipiuntur, sed ut plerunque ac maxime usitate. Hoc vero idem est quod retinere Hebraismum, ut saepissime vaf Hebraeum per καὶ Graecum, et porro per Latinum Et vertant. Sicut in caelo et in terra, Pro, Sic in terra. Tales ac similes Hebraismi istius ipsius particulae et aliarum, innumeri sunt in Bibliorum versionibus.

Saepe etiam novi Testamenti Scriptores aliquas Hebraeas πολυσήμους , seu plurium significationum voces reddituri aut expressuri, vel necessitate coacti, vel aliqua commoditate allecti, vel etiam consuetudine Hebraeae linguae occupati, earum maxime obvia significatione pro aliis utuntur. Matth. 5, Beati pauperes Spiritu, id est afflicti, moesti. nam עני ani, utrunque significat. Coloss, 3, Charitas est vinculum perfectionis, id est integritatis: nempe vinculum continens Ecclesiae corpus integrum et indiscissum: verbum שלם schalam et תמים thamim, sicut et Graecum τελεῖον , utrumque significat, scilicet perfectum et integrum esse. Sic Verbum pro sermone, doctrina: quia Hebraei Dabar maxime obvia significatio est verbum, cum tamen quandoque alia significet. Sic Aeich, Quomodo, pro Cur: sic εἰς τί , ad quid, pro, Cur. Sic ו ve coniunctionis Hebraeae (ut prius dixi) maxime obvia significatio est, καὶ Et: quare καὶ Et, ponuntur pro omnibus eius significationibus: ut in oratione Dominica, Et in terra, pro, Sic in terra. Sed in Paulo ea cumprimis varia significata copulativa exprimit: de quibus alibi. Sic Act. 13, Dabo sancta David fidelia: vocem Chasde verterunt Septuaginta Isaiae 55, ὅσια , quia Hasid pium significat, inde Latinus adhuc obscurius Sancta: cum eo loci vertendum esset, Miserias, benignitates aut beneficentias, id est beneficia Davidi promissa, seu promissiones ex mera misericordia factas: quas Deus suscitato Meschia sit certo praestiturus, nec passurus irritas fieri. Hoc enim ibi Apostolus asserit.

Videndum ergo, ne vel versum textum male intelligamus, respicientes in ipsum vocabulum, quod illum Hebraeum, ut ita dicam, abusum sua natura non habet: vel autoritate versoris moti, Hebraeum textum vocemque tantum ad illam communissimam significationem restringamus.