CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 396502 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/396502.

Nodus 396502 in documento flacius-m-clavis-2.xml


RECIPROCAE LOCUTIONES.

Occasione praedictorum hic iam considerandae sunt locutiones in Scripturis sacris reciprocae per omnes casus. Dicimus enim, quod Deus est sedes nostra, est et locus ac templum nostrum: et nos itidem sumus sedes ac templum Dei, Insuper dicimus: Pax Dei, et Deus pacis. Dilectus meus mihi et ego illi. Nos benedicimus Deum, et benedicit nos Deus. Deus habitat in nobis, et nos habitamus in Deo. Pater in filio, et filius in patre. Unde effectus regit causam in genitivo, et econtrario causa regit in genitivo effectum: hinc Amphibologia exoritur. In quibusdam aut locutionibus facile ambiguitas dissolvitur, veluti cum dicitur: Salus Dei, pax Dei, gratia Dei, iustitia Dei, et salutare Dei. Posset quidem Lector falli, et accipere sermones illos, tanquam illis significetur salus in Deo, iustitia, pax, et virtus in eo: sed in plerisque Scripturae locis non hoc significari indicat sententiarum series, et declarant sancti intelligentes, quod salus sit nobis a Deo, gratia, pax, iustitia et virtus a Deo, qui nos facit salvos, iustos, gratos et studiosos. Unde et econtrario dicimus, quod ipse est Deus salutis et virtutis nostrae, et gratiae et pacis, et iustitiae, fidei, et spei et charitatis: quia ipse est omnium horum autor, ipse seminator casti consilii, a quo et sancta sunt desideria. Huc referri posset Regula, quod inversae locutiones interdum idem valeant. de qua re dixi in constructione Nominis.

Non raro duplicantur et triplicantur huic linguae tropi: ut Isa. 11, Tunc concident vomeres in falces, et gladios in lanceas. Ubi primum abolitio instrumentorum bellicorum per Metonymiam pacem politicam promittit: deinde illa pax politica per Metaphoram proprie spiritualem pollicetur. Colles fluent lacte, et montes vino: Hyperbole ac Synecdoche est, et per abundantiam omnium bonorum ponitur: et postremo Metaphora a carnalibus ad spiritualia Christi beneficia. Sic voces sensuum Deo tribuuntur: ubi tum ἀνθρωποπάθεια , tum et Metonymia est, posito effectu pro causa, externo pro interno, effectu pro affectu. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: funes per Metonymiam pro potione soli aut alterius boni: Cadere pro Contingere ponitur. Metaphora autem spiritualia bona delineat. Fac me audire misericordiam tuam, Psal. 143. id est, praesta beneficium: misericordia pro suo effectu Metonymice ponitur, id est, pro beneficiis, et Facere audire pro donare, per Metalepsin et Metaphoram.