CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 396487 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/396487.

Nodus 396487 in documento flacius-m-clavis-2.xml


AMPHIBOLOGIA.

Amphibologia non recensenda quidem proprie est inter Tropos, saepe enim etiam in propriis dictis accidere solet. Monere tamen de ea aliquid hic initio Troporum haud ab re fuerit, tametsi et postea de eadem dicetur.

Amphibologia in sacris Scripturis, quemadmodum et in aliis scientiis, multis fit modis. Primum, propter incertitudinem aut casuum, aut numerorum, aut temporum, aut modorum, aut suppositorum. Nam incertum esse solet, ad quod antecedens, aut ad quam rem demonstratam sit relata dictio, aut qualis sit, a quo verbo aut nomine cadat. Frequenter enim contingit, diversos casus et numeros, personas, tempora et modos, atque adeo etiam diversas dictiones eisdem syllabis scribi, et literis: et ex horum omnium occasione in Scripturis interpretandis error contingit, cum intelligitur casus pro casu, genus pro genere, alia persona pro alia, tempus pro tempore, alius modus pro alio, numerus pro numero, relatio ac antecedens aliquod pro antecedente, signum pro signo, etc. Deinde in Scripturis contingit obscuritas amphibologiae, dum incertum et dubium est, quonam pacto oporteat orationem distinguere, hoc est, dividere dictiones et sententias. Tertio, distinctione certa intellecta, interdum etiam diversus pronunciandi modus facit errare Lectorem: veluti cum assertive pronunciatur, quod vel interrogando vel percunctando dictum intelligitur, aut simpliciter et nude accipitur, quod tamen per ironiam aut hyperbolen, aut per emphasin, aut alium quemvis loquendi tropum est intelligendum.