CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 396406 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/396406.

Nodus 396406 in documento flacius-m-clavis-2.xml


19 Alias ius aut quasi potentia, ut Physici loquuntur, in dicendo respicitur: alias factum, actus aut praxis: ut cum Christus dicitur pro omnibus, aut pro toto mundo mortuus: de iure, quod omnibus salus per eius mortem acquisita sit, dicitur. Seu de potentia, quod omnes per eum salvari queant. Alias vero de facto dicitur, Pro multis passus, ut filios Dei dispersos congreget, Iohan. 11. Ubi actus, factum aut praxis indicatur, eo quod non omnes salvantur reipsa, qui alio qui redempti passione Christi fuerant. Ipse quidem actu passus est pro omnibus, sed non actu salvantur, aut omnibus actu eius passio prodest. Sed de hac progressione vocis a primis causis ad ultimos fontes, alibi prolixa Regula habetur.