CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 396262 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/396262.

Nodus 396262 in documento flacius-m-clavis-2.xml


PROLEGOMENA TROPORUM.

Verba sunt notae rerum, et contra. Verba dicuntur pro subiecta materia intelligenda esse: et contra etiam verba dicuntur notae rerum. Omnino citra omnem controversiam mutuam sibi operam res et verba praebent, ut alterum ex altero tanto rectius intelligas: potissimum tamen res ex verbis iudicandae sunt. nam ad hoc ipsum sermo institutus est et habetur, ut tum occulta alienae mentis alii patefaciat, tum etiam. externas res depingat, et auditorem in ipsarum noticiam perducat.

Videndum vero est, ne quis nimium superstitiose adhaerens verbis, rebus ipsis vim inferat. Sermonis enim valde varius usus est, ac saepe non parum a communibus significationibus recedit: nec ulla ferme locutio, aut etiam vox est, quae non aliquando aliquid ambiguitatis recipere queat. Nemo etiam tam diligenter ac semper perspicue loqui potest, quin interdum auditor aut lector, etiam non omnino stupidus, a vera eius sententia aberrare soleat.

Contra tamen non raro rerum, de quibus agitur, noticia magnum adiumentum adfert ad sermonis intelligentiam. Quare natura rei diligentissime ac verissime cognoscenda est, coniunctae eius noticiae proprietates cohaerentes expendendae, quae sese invicem mirifice illustrant. de qua re alibi dictum est.

Videndum autem iterum atque iterum est, ne quis sibi in sacris Literis fingat res, quales ei libet, et postea violenter verba ad suum sensum torqueat: sicut semper haeretici, et etiam omnes male eas intelligentes fecerunt, clamitantes, verba ad res, non contra inflectenda esse. Hoc sane modo etiam Papistae sibi finxerunt iustitiam fidei, gratiam et fidem iustificantem esse meras qualitates: postea vim Paulino textui intulerunt, ut in Praefatione dictum est.

Quia vero nihilominus sermo ac singula etiam verba, praesertim figurate accepta, sunt ex natura rei ac materiae, de qua agitur, iudicanda: videndum est, ut rerum naturam veluti divina quaedam vestigia observemus, quo per eam ad sermonis figurati intelligentiam perveniamus.

Vicina huic materiae videri queat controversia de verbis ac sensu: de qua forte postea suo loco plenius agetur. Solet vero illud praecipue in ea disceptatione praecipi, ut non tam verba quam mentem auditoris attendamus. Quod quidem rectissime dicitur, si quis alia ratione eius mentem percipere potest: nam alio qui unde ea rectius, quam ex eius propriis verbis, quibus eam ipsem et exprimere voluit, accipietur?

Discernendae vero sunt accurate significationes vocum, ita ut discernamus proprias a figuratis. Praeterea ut etiam proprias dividamus: nam etiam propria significatio aliquando subdividi potest.

Multo magis figuratae significationes accuratissime sub dividendae sunt, ita quidem, ut etiam sciamus, per quem tropum a genuina ac maxime propria ad hanc aut aliam tropicam unaquaeque vox in proposito textu migraverit. Quinetiam gradus illarum tropicarum notionum, aut a significatione declinantium expendendi sunt: ut solerter animadvertamus, quanam occasione, et quousque tandem illa a sua, quasi nativa sede recedens, progressa sit.

Non mox vocabulum, pluribus rebus aliquo modo differentibus attributum, diversa significat. Potest enim fieri, ut illa diversa communem quandam rationem habeant: ut fit in vocibus generum ac specierum. Sic una notione Tristicia significat tristiciam secundum Deum, et tristiciam seculi. Sic multiplex dilectio, timor, zelus, et similia in genere una notione communi vocabulo notantur.