CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 395792 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/395792.

Nodus 395792 in documento flacius-m-clavis-2.xml


PRONOMINUM CONSTRUCTIO. DE RELATIVIS.

1 Antecedens ponitur pro relativo, idque in eius casu, De fructu oris viri saturabitur: pro, De fructu oris sui saturabitur vir. Proverb. 12, Et retributionem manuum hominis reddet ei. Sic et 13, pro retributio manuum suarum red detur viro. Antecedens nonnunquam priore loco omissum, ponitur secundo loco relativum. Num. 9, In primo in decimoquarto mensis: pro, In primo mense in decimaquarta eius. Luc. 22, Qui non habet, vendat vestem, et emat gladium.

2 Saepe relativum per ecclipsin omnino deest: ut Deuteronom. trigesimosecundo, Petrae genuit te, oblitus es: pro, quae genuit te. Et Iesa. 26, Intrabit gens iusta servans fidem, cogitatio certa, quod servabis pacem: id est, quae est cogitatio firma, etc. Psalm. 9, Immersae sunt gentes in foveam fecerunt: pro, quam fecerunt. Posterioris ad Corinthios cap. 10, Arma valida ad subversionem munitionum, ratiocinationes destruentes et omnem altitudinem, se elevantem Dei: pro, quibus armis destruimus et omnem altitudinem quae se elevat.

3 Aliquando antecedens deficit. Rom. 6, Quem igitur fructum habuistis, de quibus nunc erubescitis? pro, de illis de quibus nunc erubescitis? Saepe talia antecedentia subintelligenda veniunt.

4 Saepe quoque antecedens repetitur, omisso penitus relativo: ut Rom. 2, Qui in lege peccaverunt, per legem condemnabuntur: pro, per eam condemnabuntur. 1 Ioan. 4, Ipsi de mundo sunt, ideo loquuntur de mundo, et mundus eos audit. Sic cap. 3. Iud. 3, Et venit vir eius, et dixit viro suo.

5 Aliquando repetunt antecedens, diversa voce expressum: ut Psalm. 7, Puteum effodit, et excavavit, et incidet in foveam quam fecit: fovea repetit sensum putei. Rom. 6, Vetus ille noster homo concrucifixus est, ut aboleatur corpus peccati, ne amplius serviamus peccato. Ubi illa tria, Vetus homo; Corpus peccati et peccatum, idem esse opinor: sed tamen non sine sua emphasi illae voces inculcantur. Nam ratione Adamicae originis regenerationi opposite dicitur vetus homo. Porro quia hoc corpus externum computrescet; ideo ad id secunda appellatione alluditur. Postremo peccatum tanquam rex quidam imperare nobis dicitur: ideo ait, Ne serviamus peccato. clarius fuisset: Vetus ille noster homo crucifixus est, ut tandem plane aboleatur, ne illi porro servire cogamur. Sed hoc magis emphaticum est. Sic Rom. 1, Video aliam legem in membris meis, captivantem me sub legem peccati. Ubi utraque lex membrorum et peccati eadem est.

6 Aliquando non prorsus ipsum antecedens, sed vicinum referunt. Ubi intraveritis in domum, manete ibi donec exeatis inde: non ex ea domo: alioqui esset tautologia. Idem enim est manere in domo, et non exire ex ea. Sed Inde, pro ex ea civitate ponitur: non domum, sed etiam civitatem refert.

7 Referunt nonnunquam etiam relativa aliquod antecedens, quod licet non praecesserit, facile tamen, quale sit, intelligi potest. Ut Ier. 10, Quoniam lignum de sylva excidit illud, auro exornavit illud, clavis confirmavit, non commovebitur: subintelligitur antecedens idolum, quod tamen non praecessit, sed facile ex sequente descriptione intelligi potest.

8 Saepe quoque referunt Hebraei per relativum antecedentia nomina longius, quam ut commode referri possint, distantia, cum sint alia propria, quae videri possint per ea relativa referri. Proinde vigilantia in ea re adhibenda est, ne ea referri putemus propter propinquitatem, quae non sunt vere antecedentia. Exod. 34, Et fuit ut descenderet Moyses de Monte Sina, et duae tabulae lapideae in manu Mosis, cum descenderet de monte: et Moses nesciebat, quod cutis faciei ipsius fulgorem, instar cornu, emitteret, propter loqui eum cum ipso, id est Deo: quod antecedens longius ab est. Eodem capite in fine: Et reposuit Moses velamen super faciem suam, donec rediret, ut loqueretur cum ipso, scilicet Deo vestro. Et Deut. 20, Non facietis sic Domino Deo vestro. Sic refert quaedam longius distantia. Iud. 6, Et fuit nomen ei, scilicet Gedeoni: quod antecedens longius abest ab hoc relativo Ei. Ephes. 3, Et participes promissionis eius in Christo. Eius refert Deum, quod nomen procul ab hoc relativo legitur. Marc. 6, [?: lanotuit ] enim nomen eius: procul inde abest nomen Christi, quod refertur. 2 Thess. 2, Cuius praesentia est secundum efficaciam sathanae: longius abest iniquus. Apoc. 20, Vidi thronos, et sederunt super eos, et datum est iudicium eis. Sequitur antecedens, Securi percussi propter Christum. Sic Mar. 2. 13. Ipsum refert, non paralyticum proxime antecedentem, sed Iesum ab 8. versiculo. Ita etiam num. 25, Accipe principes populi, et suspende eos, scilicet non principes, sed copulatos Baali, quod longius distat inde.

9 Affixum pro separato. Exod. 27, Facies cornua eius, pro, illi. Dabo gentes haereditatem tuam, Psal. 2. Posses dicere pronomina, quae vocant affixa, propterea quod paragogice vocibus Hebraicis adglutinantur, aliquando non simpliciter pertinere ad vocem cui adiuncta sunt, sed ad aliquam aliam ibi positam: sicut paulo ante in constructione Nominis monui. ut si affixum [?: ] Cha, haereditati adnexum, verbo esset adiunctum nenathathicha, etc. Dabo tibi gentes haereditatem, vel in haereditatem.

10 Aliquando et consequens, seu eam vocem quae primum sequitur, et nondum praecess it pronomen, relativum refert: ut Psal. 87, Fundamenta eius in montibus sanctis, Dominus diligit portas Sion.

11 Saepein eodem colo, in quo est antecedens, ociose relativa adhibentur: idque vel praeposita: ut Ios. 1, Ad terram quam ego do eis filiis Israel. Et Exod. 2, Et vidit eum infantem. Item 1 Sam. 21, Et mutavit eum vultum suum. Vel postposita: ut Levit. 14, Avem vivam accipiet eam. 2 Sam. 6, Michol autem, filiae Saul, non fuit proles ei usque ad mortem eius. Gen. 3, De arbore quae est in medio horti, dixit Deus, ne comedatis de ea. Rom. in fine: Potenti vos confirmare, soli sapienti Deo, per Christum Iesum, cui gloria in secula, Amen. Ubi Cui relativum abundat, sicut prius de ea re dixi, qui levis nodus multis textum obscuravit. Huius Hebraismi multa sunt exempla in novo Testamento. Matth. 21, Malos male perdet eos, et vineam suam elocabic aliis.

12 Non raro cum nomen aliquod deberet poni in obliquo casu, ponitur in nominativo, et relativum loco eius in obliquo: ut Nu. 5, Vir vir si deflexerit uxor eius: pro, cuiuscunque viri uxor deflexerit Iob. 3, Nox illa occupet eam caligo, pro noctem illam. Psal. 10, Dominus in caelo sedes eius, pro, Domini sedes est in caelo. Psal. 89, Caeli stabilis thronum tuum eis: pro, stabilies sedem ac regnum tuum cum caelis, seu quam diu caeli stabunt, Sic saepe Ego abundat, supplente eius locum ipsius obliquo. Gen. 24, Ego in via deduxit me. Sic 1 Sam. 15. Psal. 41.

13 Saepe in eodem colo ponunt et provocabulum Qui, quae, quod, et aliquod aliud pronomen relativum: ut Ios. 1, Quam Dominus Deus vester dat vobis ad possidendum eam. Et Esa. 58, Cuius non deficient aquae eius cum quibus oblectata es super eos. Ezech. 16. 1. Pet. 2. Cuius vulnere eius sanati estis.

14 Pronomen demonstrativum aliquando longius abest a non mine aut re monstrata. Iud. 5, Ipsa habitabat sub palma Debora inter Ramam et Bethol, pro, ipsa Debora.

15 Pronomina et relativa et possessiva, praesertim cum sunt adfixa, in eodem colo saepius repetuntur. Psal. 115, Auditor eorum et protector eorum est. Ierem. 6, Omnes ipsi praediti ipsi. 1 Sam. 9. Idem relativum bis repetitur, non affixum: Ascendite quoniam ipsum hodie invenietis ipsum. Mar. 9, Ingressum ipsum in domum interrogaverunt Ipsum.

16 Repetuntur et primitiva, altero existente soluto, altero affixo: Psal. 51, Tibi, solum tibi peccator sum.

17 Per Enallagen aliquando alia relativa pro aliis ponuntur: ut pro relativo Qui, ponitur Is: posses dicere demonstrativum poni pro relativo. Iud. 1, Septuaginta reges pollices manuum eorum abscissi fuerunt colligentes sub mensa mea: id est. 70 reges quorum pollices manuum et pedum erant abscissi, colligebant sub mensa. Psal. 72, Liberabit pauperem vociferantem, et inopem, et non adiutor ei: id est, cui non estadiutor. Sic Luc. 2, Erat Anna prophetissa filia Phanuel, de tribu Aser, haec processerat in multam aetatem, pro, quae processerat. Sic Act. 10, Annuncians pacem per Iesum Christum, hic est omnium Dominus: pro, qui est omnium Dominus.

18 Pronomina aliquando non suo loco ponuntur. Idola argenti sui, pro, Idola sua argentea. Hoc est illis in affixis pronominibus valde crebrum: ut supra in Nominis constructione monui.

19 Item צו zu, hic, pro Ascher, qui. Psal. 32, Docebo te in via, Zu, qua ire debeas. Affixa addita adverbiis, faciunt ea adiectiva: ut, Lebadecha, tibi soli. Aliquando secundo loco seu bis ponuntur superflue, ut plane negligi queant. Vide Solus. Psal. 51. Tibi solum tibi peccavi.

20 Ponitur etiam aliquando Ascher simul pro duobus relativis, seu pro antecedente et relativo: ut Gen. 44, Et dixit Laascher, id est ei, qui. Item: Et iussit eth Ascher super domum, id est, eum, qui erat super domum.

21 Relativum cum antecedente construi debet in genere, numero, in casu non item. Crebro tamen fit, ut etiam in casu construatur: sive quia antecedens se accommodat ad casum et constructionem relativi, seu contra antecedens se accommodat ad casum relativi interdum, ut in hisce exemplis apparet: Populo ut placerent quas fecisset fabulas, pro fabulae. Sermonem quem audistis non est meus: pro, Sermo quem audistis. tametsi hoc tantum vulgata versio habeat, Graeca veritas non item. 1 Cor. 10, Panem quem frangimus, an non communio corporis Christi est? pro, panis, quem Matth. 21, Lapidem quem reieceruntaedificantes, pro, lapis. Ioan. 2, Haec est promissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam: pro, vita aeterna. Mar. 6, Quem ego decollavi Ioannem, iste est: Iste est Ioannes, quem ego decollavi.

22 Aliquando contra, idque apud Graecos admodum crebro fit, ut relativum sequatur casum et constructionem antecedentis. Fit vero tanto durior, et quasi obscurior oratio, si simul postponatur antecedens relativo: ut Terent. Restitue me, in quem accepisti locum: pro, Restitue in eum locum, in quo me accepisti. Rom. 6, Obedivistis ex animo, in quem traditi estis typum doctrinae: tametsi hoc potius ad illud prius pertineat. Dicendum enim fuisset secundum communem morem, Obedivistis ei typo aut formae doctrinae, in quem typum, aut in quam formam doctrinae traditi, vel traducti estis. Horum utrumque ad Graecismum referunt.

23 Relativum Qui, quae, quod, saepe cum antecedentibus construitur, non vocis, sed sensus habita ratione. Rom. 9, Ut ostenderet divitias gloriae super vasa misericordiae, quos vocavit nos. ubi Quos, non proprie cum Metaphora vasa construitur, sed cum eo quod illa significant, cum hominibus electis, per vasa misericordiae significatis. Col. 2, Neque obtinens caput, ex quo totum corpus, etc. Caput in Graeco est feminini, Ex quo masculini: sed constructio respicit sensum, intelligens per caput ipsum Christum quem relativum refert.

24 Construitur aliquando relativum genere cum sequente, non cum antecedente voce. Ephes. 1, Qui est arrhabo haereditatis nostrae. Antecedens est πνεύμα , spiritus, apud Graecos neutri generis.

25 Relativum aliquando sine antecedente ponitur. Psal. 115, Auxilium et clypeus eorum ipse est: eorum scilicet, qui sperant in eum. Videtur esse relativum sine antecedente. Sic Marc. 9, Ubi vermis eorum non obit, et ignis non extinguitur. Non praecessit antecedens quorum, sed facile est subintelligere, damnatorum. Sic Marc. 14, Hic est ex ipsis, scilicet Christi discipulis, dicit ancilla, quae non fecerat in textu eorum mentionem.

26 Aliquando ponitur relativum ante antecedens. Psal. 87, Fundamenta eius in montibus sanctis, diligit Dominus portas Syon: Eius relativum, refert sequens Syon. Sic: Restitue in quem me accepisti locum. Tale est et illud Pauli: Qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus, 2. Corinth 7. praecedit Qui, sequitur Deus. Matth. 17, Et obiurgavit illud Iesus, et exiit ab eo daemonium: relativum, Illud, praecedit. Et 26, Qui intingit mecum manum in patina, is me proditurus est: clarius fuisset, Ille me proditurus est, qui intingit mecum, etc.

27 Multa brevissime dicunt: ut sit saepe necesse intelligere relativum una cum verbo substantivo. Rom. 8. Lex spiritus vitae in Christo Iesu: subintellige, Qui Spiritus est in Christo Iesu. Iacob. 2, Fides sine operibus mortua est: pro, quae fides est sine operibus.

28 Ponunt nonnun quam Et coniunctionem, pro relativo Qui, quae, quod. Psal. 118, Deus est Dominus, et illuxit nobis: id est, qui suo praesenti auxilio affulsit nobis. 1 Sam. 20, Non faciet pater meus rem parvam vel magnam, et non indicabit mihi: pro, quam non indicabit mihi. Esa 39, Ecce dies veniunt, et auferetur quic quid est in domo tua: pro, in quibus diebus.

29 Zeh, pronomen substantiam indicans, aliquoties et qualitatem denotat. Deut. 5, Cor eorum Zeh, id est tales eis. Hoc et alia demonstrativa pro provocabulo, Qui, quae, quod, Psal. 9.

30 Nonnunquam, non est demonstrativum, sed in definitum, aut etiam solummodo expletiva particula indicat tamen simul veluti indignationem quandam. Ierem. 20, Quid Zeh hoc? vel quare hoc, de ventre exivi, ut viderem dolorem et laborem? Genes. 35, Si sic, quid Zeh hoc ego? scilicet petii? Ibid em in fine iterum. Hic ponitur pro indefinito cuiusdam. 1 Sam 17, David autem erat filius Ephratitae Hazeh, cuiusdam de Bethlehem. Eodem, paulo post: Et abstulit hic, id est aliquid.

31 Depronomine demonstrativo, quod interdum idem valeat in sacris Literis quod adverbium demonstrantis, Ecce, disserui nuper in quodam libello, titulo Triginta demonstrationes. Nunc igitur hic suo loco pauca de hac vi pronominis adiiciam. Hebr. 9 capite manifestum est huius Hebraismi exemplum, ubi Apostolus recitat verba Mosis Exod. 24. proferentis sanguinem victimarium ac foederalem, quo aspergendo populum tum ille illud Testamentum sanxit, dicens: Ecce sanguis Testamenti quod mandavit Deus erga vos. Nam illud Ecce, vertit Apostolus τοῦτο ἐστὶ τὸ αἷμα , Hic est sanguis. Operaeprecium est autem ideo hanc vim pronominis hoc loco observasse, quia adverbium הנה hine, Ecce, rem ipsam coram monstrat adesse, non admittit figuras, umbras aut metonymias: ipsam, inquam, rem adesse coram dicit. Non congruit haec demonstratio expositionibus typorum, aut indicationibus rerum absentium. Secundo, hoc adverbium proxime ac directe ipsi sanguini additur, cum dicit: Ecce sanguis. sic igitur etiam pronomen τοῦτο , nunc eius naturam sequens, facere censendum est.

32 Omnino autem horum Mosis verborum verus hic est sensus: Ecce sanguis victimarum, quo iam in vos distributo, aut sparso, hoc foedus inter vos et Deum sancietur. Cum vero eadem verba recitentur etiam a Christo in sacra coena, non est dubium eandem esse eorum vim, cum sit prorsus similis materia: ita ut Dominus novum foedus sanciendo, videatur omnino ad illud foedus respexisse, et inde verba foederalia mutuatus esse.

33 Sic porro pronomen demonstrativum cum ipso sanguine etiam in Matthaeo et Marco connectitur. Nam omnes vertunt τοῦτο ἐστι τὸ αἷμα , Hic est sanguis: ut manifeste pateat, demonstrativam particulam monstrare ipsum sanguinem. Ac in Matthaeo non est negligenda rationalis particula γὰρ: τοῦτο γὰρ ἐστὶ τὸ αἷμα , Hic enim est sanguis. Est enim ratio indicans, cur sit bibendum, quia videlicet non sit tantum panis acuinum, sed sit ipsemet sanguis: quis autem sanguis? Is, inquit, quo novum Testamentum sancitur, et is, qui funditur pro multis in remissionem peccatorum. Vocula igitur γὰρ , Enim, omnino plurimum facit ad perspiciendum verum illius loci sensum.