CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 395494 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/395494.

Nodus 395494 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE CONSTRUCTIONE NOMINIS.

1 In parte tantum simplicis orationis, ut vel in subiecto, vel in praedicato (ubi una tantum quaedam res significari videtur) saepe tamen aliud est tanquam subiacens, subsistens, ac veluti substantia quaedam, quod nos iam docendi gratia nomine Substantiae notabimus. Hebraei vocant Diabar, Rem. Aliud vero est veloti quiddam quoquo modo accedens huic subiecto, quod nos Accidens appellabimus. Hebraei vocant Thoar, Formam: ut, Vir bonus et prudens, ensis Evandrius. Saulus Tharsensis est doctor Christianus. In his exemplis Vir et Saulus sunt nobis substantia: Bonus vero, Prudens, et Tharsensis sunt accidens.

2 Substantiam Latini et Graeci per nomen substantivum, cui etiam appellatio haec inde contigisse videtur, Accidens vero plerunque per adiectivum exprimunt: ut, Voluptas, blanda domina. Hoc Rabini vocant Formae, illud Rei nomen.

3 Aliquando etiam utrunque per substantivum denotant, ponendo alterum in genitivo: ut, Vir magnae eruditionis, Homo spectatae fidei, Ensis Evandri: pro, Vir eruditus, Homo fidus, ensis Evandrius.

4 Hebraei autem substantiam quidem per substantiva efferunt: accidens vero ei inhaerens quanquam et per adiectiva interdum denotent: ut, Luminaria magna, luminare magnum et parvum: tamen adeo saepe per substantivum, mutato concreto in abstractum, efferunt, ut optimo iure phrasis haec linguae huius idiotismus dici queat: ut Luc. 16, Oeconomus iniustitiae, id est, iniustus. Gal. 6, Spiritus lenitatis, id est lenis. Prov. 11, Vir benignitatis, id est benignus. Vas electionis, misericordiae aut irae, auri, preciositatum, figuli.

5 Communis vero sententia est peritorum sermonis Sacrarum literarum, quod magis Emphatica sit abstracta hoc modo posita, quam concreta: tametsi hoc etiam Latini Grammatici dixerint: ut multo est significantius, Tu es sapientia, quam sapiens.

6 Cum aut substantia et accidens quod ei inhaeret, unum quiddam efficiant: solent etiam nomina illa substantiva inter se unire ac connectere, alias quidem aliter, plerunque tamen ita, ut alterum (loquor iam propter rudiores, respiciendo ad Latinum sermonem) in genitivo ponant, alterum vero in eo casu, quem aliqua adiuncta vox (ut verbum vel praepositio) postulat. Mammona iniquitatis, Luc. 16, Rex benignitatis, 1. Reg. 20.

7 Ponunt autem in genitivo plerunque, sicut et Latini, nomen quod accidens significat: ut, Dies laetitiae, Scutum Achillis. 1. Sam. 7, Agnus lactis, id est lactens. Marc. 13. Abominatio desolationis, id est, abominatio desolans. Col. 1, Filius dilectionis: id est dilectus. Et 3 cap. Vinculum integritatis, id est, integtitatem conservans. Psal. 76, Montes praedae, pro montibus praedatoriis, id est, imperiis latrocinantibus. Viscera misericordiae, id est, misericordia, cor misericors. Poculum benedictionis, 1. Corin. 10, id est, poculum benedictum.

8 Aliquando aut contra ponunt in genitivo nomen significans substantiam: accidens vero in alio quopiam casu, quem forma orationis postulat: ut Gen. 22, Electio sepulchrorum, id est, electa sepulchra. Iudic. 20, Ecce ascendebat universitas civitatis in caelum, id est civitas universa exurebatur. Ier. 33, Revelabo illis multitudinem pacis et veritatis. Ephes. 1, Divitiae gratiae: pro, dives gratia. Et 3. cap. Divitiae gloriae, pro, dives gloria, aut etiam divitiae gloriosae. Ad Ephes. 4, Ad aedificationem usus, id est, ad usum aedificationis. Gal. 3, Ut promissionem spiritus per fidem acciperemus, id est, promissum spiritum. Sic Rom. 5. Multo magis qui redundantiam gratiae, et donum iustitiae acceperunt: id est, donatam iustitiam, et redundantem gratiam. Luc. 21, Virtutes caelorum, pro, fortes et bene consolidati caeli, vel potius ipsi exercitus seu astra caeli concutientur. Ephes. 2, Interstitium maceriae, id est, interstantem maceriam. Rom. 9, Israel sectans legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit, id est, iustitiam legis seu legalem. Deut. 12. Electio votorum, pro electis votis. Isaiae 3, Congregabuntur collectione captivi, id est, sicut captivi collecti. Isa. 24, Auferet fulcrum panis, et fulcrum aquae. Psal. 30, Confitemini memoriae sanctitati eius: pro, memorabili sanctitati. Rom. 1, Patefit ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum: id est, super impios et iniustos homines. 1. Cor. 1, Placuit Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes: id est, per stultam praedicationem. Mysterium voluntatis, pro, sacra voluntas. Similitudo imaginis hominis: Commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis hominis, id est, in imaginem similem homini. Rom. 1, Similitudo carnis peccati, Rom. 8, Misit filium suum in similitudine carnis peccati, id est, in carne simili peccatricis aliorum hominum carnis. 2 Cor. 4, Occulta turpitudinis, pro occultas turpitudines. Sic interdum etiam Latini loquuntur, ut in nomine ostendi, Regula 44.

9 Interdum igitur cum ita duo substantiva coniunguntur, ut alterum sit in genitivo possessoris, dubitare possis, utrum in adiectivum resolvas: ut Ephes. 3, Divitias gloriae, id est, gloriosas divitias, aut opulentam gloriam.

10 Interdum plures genitivos ordine connectunt. Psal. 43, Deus laeticiae et exultationis: id est, Deus laetificans, et exultare nos faciens. Roman. 1, Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis mortalis hominis, et volatilium. Apocalyp. 18, Fructus desiderii animae tuae abierunt a te: id est, fructus, quos anima tua expetit, quosve tu ex animo expetis.

11 Aliquando plures tales constructiones connectunt, sicut Latini. Psal. 77, Armatorum iaculantium arcus. Aliquando in tali constructione deest nomen regens: Dan. 9, Desideriorum, subintellige, Vir desideriorum. Psal. 108, Et ego orationis, scilicet Vir. Aliquando contra nomen rectum deest. Isai. 51, Ebria non vini. iebria doloris ac moeroris. Psal. 74, Ne tradas bestiae, scilicet agri: neque coetui, scilicet hostium.

12 Inversae locutiones, ita ut nomen rectum regatur, et regens in genitivo ponatur, aliquande idem valent: ut Moyses dicit, Regnum sacerdotale, Exod. 19. et contra Petrus primae 2, Regale sacerdotium, sanguis Testamenti, et Testamentum in sanguine. Hic est sanguis Testamenti, id est, sanguis sanciens et confirmans hoc Testamentum aut foedus. Porro, Hoc est Testamentum in sanguine, significat, Hoc est foedus aut Testamentum hoc praesenti vobisque distributo sanguine sancitum. Electio sepulchrorum, et sepulchra electionum. Lenticula olei non deficiet, pro, oleum lenticulae. Vide hac dere quandam regulam initio Troporum.

13 Nec tantum in singulari genitivo ponunt nomen significans accidens, sed etiam in Plurali. Testis veritatum, Proverb. 14. Calix salutum, Psal. 116. pro, calix salutis vel salutaris. 1. Sam. 1, Si dederis mihi semen virorum, id est, semen virile seu filium. 2 Sam. 22. A viro iniuriarum liberabis me. Proverb. 5, Cerva amorum, et caprea gratiae uxor tua. i Psal. [126,] Panem dolorum, id est, panem dolorosum seu dolore et labore quaesitum. Item: Uxor et filius iuventutum vel senectutum: pro, qui in iuventute vel senectute contigerunt. Sic igitur locus Psal. 127. vertendus esset: Filii in iuventute nati, et non iuvenes. Esa. 1, Semen malignorum, id est, malignum: tametsi illud sit significantius, indicat enim eos natos esse malos ex malis.

14 Aliquando quoque nomen significans accidens iungunt Hebraei subiecto, seu substantiae per praepositionem Beth, In: ut Psal. 51, Ecce enim dilexisti veritatem in occultis, et in abscondito sapientiam docuisti me: id est, veritatem occultam, et sapientiam absconditam. Ibidem: Ecce in iniquitate formatus sum, et in peccatis concepit me mater mea: id est, Ecce iniquus formatus sum, et peccatorem concepit me mater mea. Ioan. 9, Tu in peccatis totus natus es: id est, Tu natus es penitus sceleratus et peccator, non tantum prava consuetudine es malus ut alii: ideoque te Deus caecitate notavit, ut omnes pessimam tuam naturam agnoscerent. Exod. 32, Tu scis populum hunc, quod est in malo ipse, id est, malus. Sic Ioan. 5, Totus mundus in maligno positus est. Psal. 33. Quoniam rectum verbum eius, et omne opus eius in veritate vel fide, id est verum, fidele. 1 Pet. 3, Ubi spectarint conversationem vestram casti in timore: id est, vitam vestram castam, et timentem Deum ac virum et 2 Pet. 2, Sodomitarum conversatio in luxuria aut libidine, id est libidinosa. Matth. 22, Viam Dei in veritate doces: id est, veram viam Dei, vel vere. 1 Tim. 2, Mulier seducta fuit, vel facta est in transgressione, id est transgrestrix, peccatrix. Ibidem mulierem esse in silentio, id est, silentem. Esa. 21, Dabo opus eorum in veritate: id est, verum, firmum. Ephes. 6, Mandatum primum in promissione. Rom. 1, Definiti filii Dei in potentia per Spiritum sanctificationis: id est, filii Dei potentis. Priori Corinth. 2, Loquimur sapientiam inter perfectos, id est, perfectam. Ibidem: Sapientiam in mysterio, id est sapientiam mysticam. In onere esse. 1 Thess. 2. pro onerosum. Habere liberos in obedientia, 1 Tim. 3. pro obedientes. Seminatur in corruptione et ignominia ac imbecillitate, surget autem in incorruptibilitate, gloria et potentia, pro corruptibile, imbecillum, gloriosum ac potens, 1 Cor. 15.

15 Aliquando et alia nomina sic adiunguntur substantivis. Marc. 5, Homo in spiritu immundo occurrit Christo: id est, habens spiritum immundum: Mulier in fluxu sanguinis.

16 Sic et per praepositionem Cum. Psal. 89. Tibi est brachium cum fortitudine, id est forte.

17 Saepe per praepositionem Ex aut De, annectunt accidens suo subiecto: ut Psal. 10, Homo de terra, pro terrenus. Psal. 72, Florebunt exurbe, sicuti gramen, id est cives. Item apud Paulum: Qui ex fide, lege, praeputio, circumcisione, qui ex contentione: id est, fideles, operarii, praeputiati, circumcisi: quanquam aliqui ad Graecismum haec pertinere arbitrentur, ut οἱ ἐκ τῆς στόας . Germani quoque eadem phrasi utuntur. Die von Andorf / die von Augspurg.

18 Saepe nomen substantivum, quod accidens significat seu nomen abstractum, ponitur et pro accidente simul, et pro eius subiecto: ut Praeputium, pro gente praeputiata: Circumcisio, pro gente circumcisa. Gen. 12, Eris benedictio, id est, homo benedictus. Sic Ios. 6. et saepe alias anathema ponitur, pro re anathemati addicta: Canicies, pro cano homine, Gen. 42. et 1 Regum 2. Si credideris, videbis gloriam Dei, Iohan. 11. id est, gloriosa facta aut opera Dei. Desertio rami, Esa. 17. pro desertis fructibus in extre, mitate ramorum. 1 Sam. 10, Et iverunt cum eo virtus, id est, viri virtute praestantes. Esa. 5, Gloriam eius pro Gloriosi, magnates eius. Ierem. 2, Populus meus commutavit gloriam suam, id est, gloriosum coltum suum. Gen. 31, Et ex bonis nostri patris fecit hanc totam gloriam, id est, has gloriosas opes, gloriosam potentiam. Psal. 17, Exaudi Domine iustitiam meam, id est iustam causam, querelam ac preces. Sic abominatio, pro cultibus, et in universum rebus abominabilibus, passim in Sacris literis frequenter legitur, item Veritas, pro vero cultu: Mendacium, pro mendaci et falso cultu: ut Romanor. 1, Veritatem commutaverunt in mendacium.

19 Nec tantum in singulari, sed et in plurali hoc Hebraismo utuntur: ut, Auribus percipe lachrymas meas, pro, lachrymabilem vel lugubrem supplicationem. Item Psal. 39, Misericordiae Domini, pro misericorditer factis. Sic paces, pro pacificis. Psal. 55. 59, Omnes iustitiae nostrae sicut pannus menstruatae, pro iuste factis. Psal. 49, Os meum loquetur sapientias, et cor meum intelligentias, pro, sapienter et intelligenter dicta. Talis Hebraismus plerunque est significantior: ut cum Latini scelus, pro scelerato homine dicunt: sterquilinium, pro turpi: mastigia, pro digno flagellis: Germani Strikt .

20 Non tantum abstracta efficiunt hunc Hebraismum, sed etiam nomina actionum: ut observatio abominatio, et verbalia, aliaque substantiva. Abominatio, pro re abominabili: emptio argenti, Gen. 17. pro emptis argento: rapina, pro re rapta: eleemosyna, pro misericorditer data: caro, pro carnalibus: spiritus, pro spiritualibus. Iohan. 3, Quod natum est ex carne, caro est: quod natu est ex spiritu, spiritus est.

21 Alii hunc Hebraismum sic notant, ut dicant, poni abstractum pro concreto et eius subiecto. Verum haec regula, ut caetera inepta non est, ita aliquanto angustior videtur esse quam sit res, ut postea patebit. Verum hoc forte rectius ad caput de Nomine referri posset.

22 Aliquando cum adiectiva aut concreta duplicanda sunt, duplicant etiam sacrae Literae hunc Hebraismum, videlicet ut et alterum adiectivum mutent in abstractum, simulque pro concreto ac subiecto ponant: et alterum adiectivum itidem in abstractum commutatum in genitivo ponant: ut, Abominatio desolationis, Dan. 9, 11, 12. Matth. 24. pro idolo, errore, aut seductore abominando, et omnia desolante aut vastante. Ose. 9, Desiderabile argenti tui, pro rebus, instrumentis, aut vasis argenteis, desiderabilibus aut preciosis. Prius abstractum ponitur pro concreto et subiecto, id est, pro re abominabili aut desiderabili: posterius vero, pro alio concreto adiectivo. Sic etiam cum plura adiectiva aut epitheta connectere deberet eadem forma orationis, variat, ut 1. Tim. 3, Habentem liberos in subiectione cum omni honestate, id est, subiecta et honesta.

23 Nonnun quam etiam substantiam et accidens, tanquam res omnino diversas, in eodem casu ponunt, iungendo per coniunctionem Et: vel etiam sine coniunctione: ut, Veritas et iudicium. Ier. 41, id est verum iudicium. Ut dem vobis finem et expectationem. Ier. 29, id est finem expectatum. Quoniam exaudiet Dominus vocem meam, supplicationem meam, Psal. 116. id est, supplicem vocem meam. Misericordia et veritas non deserent te, Proverb. 3. id est vera et constans misericordia, benignitas, seu beneficentia. Sic Virgilius: Pateram impiger hausit Plenoque se proluit auro: id est patera aurea, plenaque. Chalibem frenosque, pro frenos chalybeos. Iudicium et iustitiam facite, et eripite rapinam de manu iniurii, Ier. 22, id est, facite iustum iudicium, id est iuste iudicate. Tale forsan et illud est, In ieiunio et oratione, id est sobria oratione. Baptizabit Spiritu et igne, id est spiritu ignito, inflammante, excoquente et purificante. Ad imaginem et similitudinem nostram: id est, ad imaginem simillimam. Hic separatur substantivum a suo adiectivo, in abstractum mutato per Hendiaden, et simul tum praepositio praeposita, tum et pronomen subiunctum aut affixum iteratur: quorum utrunque Hebraeis usitatum est: ut, ex uteto, exaurora: id est, ex utero aurorae: repetitur praepositio, Ex. Tibi tibi peccavi: repetitur pronomen Tibi. Ioan 1, Ex Bethsaida, excivitate Andreae: pro, Ex Bethsaida civitate Andreae. Iohan. 2, Erat Ierosolymis in Paschate, in festo: pro, in festo Paschatis.

24 Tali Hendiade aliquando etiam Latini utuntur, praesertim poetae. Lucanus 6, Chalybem frenosque momordit, pro, frenos chalybeos. Georg. 2, Pateris libamus et auro, pro aureis pateris. Georg. 3, Nec mihi displiceat maculis insignis, et albo. Aeneid. 1, Molem et montes insuper altos posuit: pro, molem altorum montium, vel molem montanam, aut molem montium instar.

25 Aliquando adiectivum exprimitur per verbum. Rom. 11, Dedit eis oculos non videre, aures non audire: id est non sentientes, insensatos. Tale est: Qui habet aures ad audiendum, audiat: id est, aures audientes, non surdas, is attente audiat, eisve utatur.

26 Substantivum in accusativo vel ablativo cum praepositione ponitur pro adverbio. Iudica iustitiam, Proverb. 31, pro, Iudica iuste. Os suum aperit in sapientia, ibidem: pro, sapienter.

27 Substantivum per appositionem positum loco adiectivi. Praecepisti testimonia tua, et veritatem tuam valde, Psal. 119, pro, Praecepisti admodum observari testimonia tua iusta et vera.

28 Substantiva coniuncta per Et, quorum alterum Latinis est genitivi casus: ut Dolores tuos et conceptus tuos, Gen. 3, pro, Dolores conceptuum tuorum. Ex omni vivente, ex omni carne, Gen. 6, pro, Exomnibus viventibus universae carnis. Sic omnino videtur intelligendum esse illud Psal. 110, Ex utero, ex aurora, id est ex utero aurorae, ros iuventutis tuae. Afferte Iehova gloriam et fortitudinem, Psal. 96, pro gloriam fortitudinis. Lux orta est iusto, et rectis corde laeticia, Psal. 97, pro, Lux laeticiae sata est iusto, sive rectis corde. Non possum (subaudi ferre) iniquitatem et coetum, Ies. 1, pro, iniquitatem coetus, vel potius coetum iniquum. Postquam combusserat rex volumen et verba, Ierem. 36, pro, volumen verborum, id est, in quo erant descripta verba. Sic forte est: Ut dem vobis finem et expectationem, Ier. 29.

29 Substantiva eadem repetita: coniunctione interposita: ut, Lapis et lapis, mensura et mensura, Proverb. 20, pro, Diversa pondera, et diversae aut duplices mensurae.

30 Substantivis in nominativo, altero substantivo subsequente in genitivo, utuntur Hebraei pro adiectivis, seu pro integra sententia: ut, Gravitas lapidis, et pondus arenae, Proverb. 27, pro, Gravis lapis est, et ponderosa arena.

31 Substantivi eiusdem geminatio, loco pronominis. Per viam vestibuli portae ingredietur, et per viam eius exibit, Ezech. 46. id est per eandem.

32 Substantivi geminatio includens distributivum nomen. Ut, In mane, in mane, Exod. 30, pro singulis matutinis.

33 Substantivum plurale in genitivo, ad exprimendum superlativum. Botri amaritudinum sunt eis, Deut. 32, pro, Botri amarissimi. Substantivum pro adiectivo: Multitudo populi cecidit, 1 Sam. 1, pro, Multi populi corruerunt, vel etiam numerosus populus. Sit via eorum tenebrae et lubricitates, Psal. 35. Eduxit me e loco coeni, Psal. 40. pro coenoso.

34 Subauditum substantivum. Non audivit verba Iephthe, quae misit ad eum: subintellige per legatos, Iud. 11. Misit rex et congregavit, etc. subintellige nuncios, 2 Reg. 13. Sic etiam Adiectivum non semper suo substantivo tribuitur, ut Medium in penetralibus hostem, pro mediis in penetralibus.

35 Atque his modis Hebraei non tantum ea nomina construunt, quae quasi possessoris personam exprimunt, sicut Latini faciunt, qui in genitivo possessorem ponunt: sed etiam ea ad quae quis aptus, inclinatus addictusve significatur: ut Exod. 4, Vir verborum, id est aptus ad verba seu sermones, eloquens. Et Gen. 9, Noah coepit esse vir terrae: id est, addictus fuit agriculturae. Exod. 15, Dominus est vir belli. Item Num. 32, Terra pecorum, et locus pecorum, id est, Locus vel terra apta alendis pecoribus. Iud. 1, Vir contentionis fui ego, et populus meus cum Amon valde: id est: magnam contentionem habui. Non habitum contentiosus, sed actionem, nempe litem, significat. Panem impietatis comedent, et vinum iniuriarum exhibent, id est partum iniuste. Act. 7, In flamma rubi, id est, in rubo visa.

36 Ac in universum omnia ea accidentia Hebraei hoc modo per substantiva exprimunt, quae quoquo modo ad aliquod subiectum pertinent: ut Deut. 32, Iacob est funiculus, seu possessio haereditatis eius: id est, possessio haereditaria. Eodem capite: Invenit eum in terra deserti, id est, in terra deserta. Isa. 26, Terra rectitudinum: id est, terra recta. Psal. 119, Beati recti viae id est, per rectam viam ambulantes. Esa. 53. Disciplina pacis, id est dans, merens pacem, seu acquirens pacem. Ephes. 2, Princeps potestatis aeris spiritus, id est, Princeps (ut ita dicam) potestans seu compos regionis aereae. Ephes. 1, In laudem gloriae Dei, pro, gloriosi Dei. Ibidem. 4, Sanctitas veritatis, pro sanctitate vera. Ibidem: Vetus homo corrum pitur per cupiditates deceptionis, id est deceptrices. Gal. 3, Ut promissionem spiritus accipiamus per fidem, id est, promissum spiritum. Heb. 7, Adiunctio spei melioris, id est, adiuncta spes melior, vel potius ipsa promissio introducens spem meliorem. Alias active, alias passive, alias etiam materialiter tales loquutiones accipiuntur: ut Rapina alicuius, quam is rapuit, velque ei ablata est, aut de eius rebus facta: ut, Praeda pauperis in domibus vestris est, Isa. 3, id est, quibus David divinitus affectus est, dum sunt illi factae tam benignae promissiones misericordiae, ibi sunt misericordes promissiones. Sic eadem loquutio accipitur Isa. 55, Percutiam vobiscum foedus aeternum misericordias Davidis fideles: id est, Certas et ratas promissiones olim Davidi datas, vobis instaurabo et servabo: nempe de Meschia filio Davidis eiusque regno, ac felicitate inde vobis proventura. Vas auri aut argenti. Donum iustitiae, id est, iustitiam donatam, Rom. 5.

37 Ex tali ambiguitate ortum est etiam certamen Osiandri, qui iustitiam Dei, qua iustificemur, passive intellexit de illa substantiali iustitia, qua Deus ipse iustus est: contra nostrae Ecclesiae intellexerunt active, iustitiam Dei esse meritum Christi, quod nobis Deus largiatur ac imputet. Sicut et Augustinus testatur, iustitiam Dei vocari non eam, qua ipse iustus sit, sed qua nos iustificet. Dicitur igitur obedientia Christi nobis imputata Dei iustitia, ob quinque causas. 1 Quia sola coram Deo valet, ut Lutherus vertit, aut pro vera iustitia a Deo censetur. 2 Quia nobis a Deo per imputationem donatur. 3 Quis ipse filius qui eam praestitit, est verus Deus. 4 Quia eam Deus mirabili consilio ac mysterio excogitavit, et proposuit generi humano, ut omnes per eam, et per nullam aliam serventur: quia sicut Paulus huc respiciens inquit Rom. 10, Dum propriam iustitiam statuere volunt, iustitiae Dei subiecti non sunt. 5 Et denique quia est instauratio, vel instaurat imaginem iustitiae divinae, nobis initio inditae.

38 Quod autem talis locutio Scripturae usitata sit, ut id alicuius dicatur, quod ille probat, ac pro tali habet, patet ex hisce exemplis: Iac. 1, Ira viri iustitiam Dei non operatur: id est, Irati non solent ea opera praestare, quae Deus pro iustis habeat, eique grata sint. Ioan. 6, Quid faciemus, ut operemur opus Dei? Hoc est opus Dei, ut credatis, etc. Opus Dei ibi significat opus a Deo mandatum, eique placens ac probatum. 1 Pet. 2, Hoc est gratia, si quis propter conscientiam Dei, sustinet molestias. Omnino crebro admodum obscurae sunt tales locutiones: ut Ezech. 20, Abiicite abominationes oculorum vestrorum. Hic imperitior putaret significari res quas illorum oculi abominabantur, cum illi eas in maximo precio habuerint. Indicantur enim idola eorum, quae dicuntur fuisse oculorum ipsorum, quia toti ex eis pendebant, in ea perpetuo respicientes: at Deo erant abominationes.

39 Aliquando hoc modo construuntur etiam ea nomina, quae eandem rem significant: ut Psal. 4. Lutum coeni, terra pulveris: spiritus Pythonis, id est, ille malus genius, qui vocatur Python, Act. 16. Sic sunt, similitudo imaginis: et vulgaria illa, Maiestas regis, vis Herculis, spiritus daemonii impuri, Luc. 4. pro, Habebat daemonium impurum.

40 Quod si praeter illud accidens pronomen quoque possessivum subiecto seu substantiae, quod Hebraei vocant affixum, addendum sit, affigunt illud plerunque nomini significanti accidens, cum proprie ad substantiam pertineat, ut Deut. primo, Vos estis accincti armis belli vestris, id est, armis vestris bellicis. Esai. 2, In illa die proiiciet homo idola argenti sui, et idola auri sui: id est, idola, sua argentea, et idola sua aurea. Iud. 8, Det mihi unusquisque vestrum inaurem praedae suae: pro, inaurem suam praedatam, seu praeda acquisitam. Psal. 41, et Ier. 20, Vir pacis meae, id est, vir mihi pacatus et amicus. Vir litis meae, id est, vir mecum litigans. Filius dilectionis suae, id est, filius suus dilectus. Col. 1, Uniusquisque habebat vas perditionis suae in manu sua: pro, instrumentum suum, quo alios perderet. Dabo gentes haereditatem tuam: pro, Dabo tibi gentes in haereditatem.

41 Duo adiectiva aut epitheta, in duo abstracta commutata, per regimen connectuntur: ut Zach. 11, Proiice ad figulum magnificentiam gloriae: quasi dicat, precium magnificum et gloriosum. tametsi hoc pertineat ad Regulam supra positam.

42 Atque haec quae diximus de substantia et accidente, si tantum vel in subiecto, vel in praedicato ambo inveniantur, dici etiam possunt, cum substantia est in subiecto propositionis, accidens vero in praedicato. Nam eadem ratione per substantiva nomina illa accidentia exprimuntur: nisi quod constructio, seu cohaerentia illarum vocum, est diversa. Psal. 115, Idola eorum sunt argentum et aurum: pro, argentea et aurea. Cant. 1, Trabes domorum vestrarum sunt cedri, pro, cedrinae. et Cant. 5, Palatum eius dulcedines, id est, sermo est suavissimus. Psal. 119, Omnes viae tuae veritas, id est verae. 1, Corinth. 1, Christus factus est nobis iustitia, sapientia, sanctificatio: id est, noster iustificator, doctor et sanctificator. Christus est scandalum, aut stulticia. Qui Hebraismus habet maiorem emphasin, ut Ter. Tu es mera sapientia.

43 Huc quoque referri potest et illa constructio, cum substantivum est in subiecto: accidens vero in praedicato ponitur cum litera ל Lamed significante In: ut Ies. 4, Die illa germen Domini erit in magnificentiam et gloriam, id est magnificum et gloriosum. Verum Hebraismus plus dicit. Indicat enim eum non tantum sore gloriosum, sed et aliis gloriam allaturum. Gen. 17, Eris in patrem gentium, id est pater gentium. Aliquando contra, adiectivum pro substantivo, seu concretum pro abstracto ponitur. 2, Pet. 2, Habentes oculos plenos adulterae, pro, adulterii, aut adulterandi studii, seu libidinis. Daniel. 9, Ad obsignandam visionem et prophetam, id est prophetiam.

44 Nominativus interdum usurpatur pro vocativo: de qua re vide in voce Abba, et Pater, in prima parte. Et Mar. 14. Rom. 8. Gal. 4. Vide Glossam Matth. 1. 20. Haec Antiptosis poetis usitata est. Iliad. 1, ἐκμερόρος βασιλεὺς . Odyss. οὖ φίλος pro φίλε . Virg. Degener o populus. Adsis laeticiae Bacchus dator. Sic Matth. 1. 20, Ioseph filius David, pro fili: et 27, Salve rex ὁ βασιλεὺς Iudaeorum, pro, o rex. Mar. 10, Filius David miserere mei, pro, o fili David. Luc. 12, Ne timeas parvulus grex, pro, o parvule grex.

45. Nomem cum sua praepositione interdum integram orationem exprimit. 1 Par. 11, et Psal, 56, Absque peccato, et absque praevaricatione mea: pro, cum sim sine scelere et innocens. Sic aliquando adverbia cum nomine integrum sensum exprimunt.