CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 394078 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/394078.

Nodus 394078 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE NOMINE.

Solent Hebraei, sicut et Graeci, et veteres Germani, propria nomina significantis, attribuere personis et etiam locis, quae vel aliquem singularem ipsorum casum, aut statum rerum, qui circa eorum nativitatem accidit, vel aliquam eorum proprietatem simul notent: vel salutarem admonitionem vitae agendae contineant: vel denique eventum ipsorum vitae actionumve divinent, quod genus nominum Plato et Aristot. 4. Metaphys. probant. Latini contra nihili nomina, rustica scilicet, ut initio indocti, imposuerunt, sumpta a fabis, cicere, pisis, lente, caesarie, et similibus rebus.

Exempla porro eorum quae dixi haec sint: A statu conditioneque rerum praesentium nominantur quidam Prophetarum filii, ut Seria sub, Hasbaz. A proprietate rei, Heva, Habel, Edom. Ab officio Iesus. Tale est Germanico hebraeum Carolus, ab invocatione Dei Carael: quia homo revera debet esse invocator aut cultor Dei, quod est eius proprium munus aut opus. A casu qui acciderit: ut duo filii Loth, Moab, et Ammon, Isaac, et plures filii Iacob, Israel, Moses. Admonitoria sunt Iesaias, ut cogitet de salute Dei: Ieremias, ut extollat Deum: Aaron, ut sit area scientiae: quia ex ore sacerdotis quaeritur Lex et scientia Dei. A futuro eventu: ut Saul, Noah, Abraam, Sara, Ioannes, gratiae Dei praedicator. Salomon a futuro pacifico regno. Sic in Tragoedia Euripidis est Pentheum, a futuro luctu esse dictum. Item Iacobus ob supplantationem, teste ipsomet Esau.

2 Solent et plura nomina propria uni imponere: ut, idem sunt Simom, Petrus, Cephas, Bar-Iona: Ozias et Azarias: Helen, Heldai et Hem apud Zachariam: Iacobus et Israel: Salomon et Iedidias: quod ad conciliationem Scripturae, praesertim in genealogia Christi, scitu pernecessarium est. contra etiam unum nomen proprium pluribus locis aut personis tribuitur: sicut Christus duos Iudas Apostolos habuit, sed hoc est aliis linguis usitatum.

3 In nomine saepe quasi totam historiam aut doctrinam personae complectuntur: ut in Abraam, Emanuel, Iehova, Ierusalem, Melchisedek, Ioannes, Iesus Haec. n. si explicueris, totam ferme Doctrinam de eorum vita complecteris.

4 Cognomen solent Hebraei plerunque addito nomine patris, aut etiam aut exprimere. Aliquando tamen etiam loci, aut tribus, aut familiae addunt, sicut et Graeci: ut David filius Isai Bethlehemitae, aut Ephratei, de tribu Iuda. Sic et Graeci personas circumscribunt.

5 Multa sunt in Sacris literis nomina Dei, sed pleraque omnia et ad homines perspicientia, seu declarantia, qualem se Deus agnosci haberique ab hominibus velit. Sic dicitur El robustus, Sadai sufficientia, aut (sicut ipsemet declarat Abraamo) merces copiosa valde, Adonai Dominus, Nezah victor ac triumphator, Iehova erit scilicet fiet homo, et Meschias, ac similia. Verum de nominibus Dei dictum est supra in voce Deus.

6 Nomen aliquando alicui homini aut rei imponi tale dicitur, cum indicatur esse rem ipsam, quae nominis etymologia comprehenditur. Ratio autem est, quia saepe in hac lingua dici aut vocari, idem valet, quod esse aut existere, ut Esaiae capite septimo, Vocabitur nomen eius Emanuel, id est, erit vero Deus in eo nobiscum, tum quia ipsemet Meschias erit verus Deus, tum quia in eo, et per eum Deus nobis erit propitius. Sic 1. Ioan. 3, Videte qualem dilectionem nobis dedit pater, ut filii Dei vocemur: id est, simus re ipsa. Sic et in Apocalypsi aliquoties dicitur nomen alicui fuisse, aut ei superinscriptum fuisse, mors, exitium, mysterium Babylon: id est, re ipsa talis ea res aut persona fuit. Sic Ieremias 20. cap. dicit ad filium sacerdotis, Deum eum vocasse Magor pavor: quia sint ipsi suisque nationibus talia pericula ac clades venturae ut trepident. Sic Ierem. 23, et 33, Hoc est nomen quo vocabunt Meschiam, Iehova, Iustitia nostra: id est vere erit Iehova, et vere iustitiam piis acquiret ac largietur. Sic Os. 1, Voca eam non populus meus, et non misericordiam consecuta.

7 In prophetiis crebro fiunt allusiones ad nomina propria, aut eorum inflexiones: ut Ierem. dicit ad filium sacerdotis, fore ut pro Passhur vocetur Magor. Sic Deus praedicens futura, pro Abraamo vocat eum Abraham: pro Bethel fit Bethaven, id est, pro domo Dei domus vanitatis aut idololatriae, quam Scriptura vanitatem vocat.

8 Usitatum fuit, et adhuc est apud Orientales, ac nunc apud Turcos, ut acquesitis servis nova nomina imponant, neglectis prioribus: hoc enim dominii signum est, teste Chrysostomo et Apollinari. Sic Adam imponit reb. nomina intrans in mundi possessionem. Sic Pharao mutat nomen Iosepho, et Nabuchodonosor Danieli ac socii eius, et quibusdam regibus Iuda sub finem regum. Sic et Christus Petro, et filiis Zebedaei nomina mutet. Quem morem et monachi servant, ut indicent se ex familia Christi in familiam aut peculium Francisci aut Dominici migrasse, neglectoque priore foedere baptismi, nunc per cucullum initiari et consecrari tanquam per novum baptismum aut rebaptizationem. Cuculli enim efficaciam baptismo aequalem esse docent. Eodem mysterio etiam Pontifex Romanus assumit nomen novum, ut iam peculiaris sit minister sui Dei. Sic Deus mutans nomen Abrahamo, Sarae et Israeli, voluit constituere monumenta aut memorialia insignium rerum, et simul indicare eos iam quasi alios homines fore.