CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 394037 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/394037.

Nodus 394037 in documento flacius-m-clavis-2.xml


PRAEFATIO.

Cognito compendio de ratione discendi literas Sacras, perlectisque patrum Regulis: reliquum est, ut iam quasi meum quoddam opus huius Secundae Partis texam. Primum igitur dicam de variis Hebraismis secundum partes Orationis: deinde secundum Tropos ac Schemata: postea secundum quasdam latius vagantes materias aut Regulas: postremo, et de singulis quibusdam capitibus, ac de singularibus aliquibus materiis, Christo aspirante et inspirante, agam. Utile vero praeclarumque esset, indicare naturalem originem sermonis, et partium eius, quod ego hic tantum paucissimis verbis attingam.

In rerum natura igitur, aut sunt res ipsae quasi quietae, ac per se sine tempore motuque considerare: aut earum quidam motus, seu actiones et passiones, simul etiam tempus illorum motuum indicantes. Res quidem ipsae nominibus plerunque exprimuntur, sine omni ratione temporis: motus vero illi, actiones aut passiones verbis.

Sicut porro in rebus duplices sunt res: aliae per sese subsistentes, quae et substantiae partim vere, partim improprie dici possunt: aliae, quae illis quasi adhaerent, quae accidentia recte nominari solent: ita etiam sunt duplicia nomina, substantiva substantiis convenientia: et adiectiva, accidentibus. Plerunque autem solent omnes linguae res illas subsistentes substantivis, accidentes autem accidentariis nominare. Verum Hebraei admodum crebro res illas accidentes substantivis nominant, et quidem ita, ut non tantum illud externum accidens, et quasi vestem, sed etiam simul ipsam rem illis quasi vestitam notent: de qua re postea in Nominibus disseretur.

Porro, quia res Deus non ociosas, sed operosas esse voluit: ideoque et vires quasdam, aptitudines et inclinationes illis indidit: ideo illi motus rerum aut ab ipsis in alia quaedam transeunt, aut aliunde in eam veniunt, aut denique per se cum rebus ipsis subsistunt. Unde sunt verba alia activa, alia passiva, alia neutra.

Atque hae duae sunt maxime naturales, maximeque necessariae partes orationis: harum enim connexione sensa animi exprimimus. Porro, quia motui rerum aliquando etiam quasi circumstantiae quaedam aut accidentia adsunt, vel temporis, vel loci, vel quantitatum, aut qualitatum aliquarum, ideo habentur proprie voces, quae illas circumstantias denotant, quae adverbia dicuntur, suntque veluti verborum adiectiva.

Sunt etiam quaedam connexiones cogitationum ac sententiarum in animo, ut aliae cum aliis haereant, ut earum causae aut effectus, aut rationes, aut etiam aliis modis a sese invicem depenant: ideo etiam notae quaedam repertae sunt, quae easdem illas sententias copulent, earumque multiplicem connexionem auditori commonstrent: ut commodius etiam sensus ex una in aliam transeat. Quae ideo coniunctiones vocantur.

Res quoque quadam aut separatione, aut connexione, aut quodam respectu et collatione indigent. Inde sunt praepositiones, quae indicant aliud esse vel sine vel cum alio, vel ante vel post, vel supra vel infra illud, vel accedere, vel seiungi ab alio.

Deinde sunt etiam quidam quasi motus animi, qui non satis articulate exprimuntur: qui interiectiones vocantur.

Participia sunt quasi quaedam nomina, et rem et motum in tempore simul indicantia. Porro, pronomina sunt quasi quidam vicarii nominum: res enim et ipsa notant. Sed hoc forte dicet aliquis alienum esse a nostro instituto. Quare ad ipsas iam partes orationis accedamus.